Répertoire des citations  –  Thomas de Cantimpré

Hortus sanitatis, 4, 1, 1 :  Abremon, alias abarenon, est piscis, ut dicit Aristoteles, multum fecundus ovis, nec aliorum more contactu maris parit, sed naturali quodam instinctu ventrem suum ad arenam fricat, quae contactu aspera est et gustu salsa. Sicque ova concepta parit ; et post tempus debitum fetus educit.

D’après TC 7, 9

Hortus sanitatis, 4, 1, 4 :  Accipender est, ut dicit Plinius, piscis apud antiquos nobilissimus. Hic solus contra morem omnium piscium habet squamas toto corpore ad os versas.

D’après TC 7, 10

Hortus sanitatis, 4, 1, 6 :  Albirem est piscis marinus habens cutem adeo spissam et duram ac firmam ut ea milites utantur pro galeis.

D’après TC 7, 6

Hortus sanitatis, 4, 1, 7 :  Alphoram est piscis qui non gignitur, sed in loco lutoso ubi non est aqua ex ipsius luti putredine in modum vermiculi creatur ; postea, cum ascenderit aqua, crescit in piscem. Durat autem modico tempore citoque dissolvitur.

D’après TC 7, 3

Hortus sanitatis, 4, 2, 5 :  Anguilla ex aliorum piscium limo nascitur. Difficulter excoriatur.

D’après TC 7, 2, 3

Hortus sanitatis, 4, 2, 5 :  Durissimam habet mortem ; quae etiam excoriata vivit.

D’après TC 7, 2, 17

Hortus sanitatis, 4, 2, 5 :  Ad vocem tonitrui commovetur. Aquis claris fluvialibus gaudet,

D’après TC 7, 2, 7-8

Hortus sanitatis, 4, 2, 5 :  et in absconsione Pliadis maxime capitur, quia tunc ex ventis oppositis aqua turbatur.

D’après TC 7, 2, 13

Hortus sanitatis, 4, 2, 5 :  Ad pisciculos inferioris potestatis rapax est, maxime tamen cum in semine reperiuntur.

D’après TC 7, 2, 8-9

Hortus sanitatis, 4, 2, 6 :  Exanimis sola piscium non fluitat, nisi cum aquis putrefacta dissolvitur. Plus alio cibo decoquatur ; aliter nocivus est cibus ejus. Ad ignem assata plus competit, quia malitia ejus illic evaporatur.

D’après TC 7, 2, 15-19

Hortus sanitatis, 4, 2, 7 :  Pinguedo ejus auribus medetur.

D’après TC 7, 2, 16

Hortus sanitatis, 4, 2, 8 :  Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent.

D’après TC 7, 2, 6-7

Hortus sanitatis, 4, 3, 1 :  Allec est piscis marinus admodum parvus in occiduo mari quod mediterraneum est inter majorem Britanniam et Germaniam. Cumque unumquodque fere genus piscium marinorum habeat tempus suum in quo solo sit bonum – scilicet ab Augusto usque ad Decembrem –, qui, cum recens captus fuerit, delicatiorem cibum praebet. Salsus autem in usum hominum ultra quam alii pisces sanus durare potest. Omnium quoque fere piscium solus aqua vivit tantum nec nisi in aqua vivere potest. Nam statim ut aeris serena contigerit, expirat nec ulla mora est inter contactum aeris et expirationem. Oculi ejus instar luminis de nocte lucent in mari ; sed horum virtus cum ipso pisce moritur. Ubicumque super aquas in mari lumen vident, gregatim adnatant, et hoc astu tum ad retia dictis temporibus alliciuntur, quasi parati ad capiendum divino munere in usus hominum deducuntur. Hibernis autem temporibus secreto maris usque ad tempus debitum absconduntur, et hoc circa Germaniam.

D’après TC 7, 5

Hortus sanitatis, 4, 11, 1 :  Ahuna monstrum est maris gulosius cunctis marinis beluis. Praeda vivit, et in crassitudine corporis sui vertitur ei quicquid comedit. Unde quia stomacho caret, venter ejus, quando comedit, multum extenditur et inflatur supra modum ; et cum amplius extendi nequit, pisces per os ejicit. Et hoc de facili quia, cum collo careat, sicut ceteri pisces, os ejus contiguum est ventri. Est autem adeo crassum animal quod, quando periculum timet, pellem et carnes suas contrahens replicat et extremitates sui corporis intra se, sicut ericius, abscondit, ita ut non appareant. Quod tamen aliquando sine sui detrimento non facit. Mortem enim adeo timet quod, cum periculum senserit non laxari nec abscedere bestiam quae in insidiis latet, nequaquam caput foras extrahit, quod intra corpus suum abscondit. Sed cum affligitur fame, carnes suas devorat, magis eligens in parte absumi quam praeda facta beluis in toto consumi.

D’après TC 6, 3

Hortus sanitatis, 4, 12, 1 :  Barchora est animal marinum habens orificium prae omnibus animalibus fortissimum. Nam et lapidem si in ore suo acceperit, eum frangit. Haec quandoque ad ripas exit et herbas depascit. Et quando oportet, in aquam revertitur ibique submergitur ne cutis dorsi ejus a sole exsiccetur et ad nutum debitum deflectere se non possit. Pisciculos quoque comedit et per illos deprehenditur. Piscatores namque pisciculos parvos vivos filo consutos in mare projiciunt. Qui dum effugere non valent, sed insimul fluitant, animalis praedicti morsibus patent. At ipsum animal, dum unum post alium transglutire laborat, interim occupatum deprehenditur.

D’après TC 6, 5

Hortus sanitatis, 4, 13, 1 :  Borbotha sunt pisces quidam fluviales, aliquatenus anguillis similes. Lubricae namque sunt et excoriantur sicut anguillae. Corium habent nigrum, esum dulcem, et hepar prae omnibus piscibus melius et efficacius, caput magnum respectu corporis, os amplum et latum valde. Cum autem aetate duodecim annos excesserit, in corpus magnum crescit, et tunc nomen ejus mutatur, et solaris vocatur, de quo inferius dicetur.

D’après TC 7, 17

Hortus sanitatis, 4, 13, 2 :  Bothae sunt pisces fluviales, qui non natant nisi per amplitudinem corporis. Tenuissimi namque sunt et lati valde. Pinnas habent in circuitu lati corporis. Impinguantur vento meridionali flante. Cumque venatur hic piscis a piscatoribus, fundum aquae petens aquam supra se turbat ut videri nequeat, maximeque corpore strato cum terrae adhaeret, supra dorsum terrae simillimus est. Maculas autem in dorso rubeas habet.

D’après TC 7, 16

Hortus sanitatis, 4, 14, 6 :  Balaenae, branchias non habentes, fistula spirant, quod raro in marinis animalibus invenitur.

D’après TC 6, 6, 18-19

Hortus sanitatis, 4, 14, 6 :  Fetus suos gestant cum infirmantur et invalidi sunt ; et si parvi sunt, eos in ore suscipiunt. Hoc idem imminente tempestate faciunt, et post tempestatem illos evomunt. Quoniam propter defectum aquae fetus impediuntur ne matrem sequantur, mater aquam in ore receptam instar fluvii ad eos ejicit ut sic inhaerentes terrae liberet. Adultos etiam diu comitatur. Adolescunt autem celeriter et decem annis crescunt.

D’après TC 6, 6, 12-18

Hortus sanitatis, 4, 16, 1 :  Cancer pedes habet et brachia forcipesque pro manibus. Retrogradus est nec umquam ante faciem suam ambulare novit.

D’après TC 7, 19, 1-4

Hortus sanitatis, 4, 16, 1 :  Mares duas habent spinas inter ventrem et caudam, quibus feminae carent. Quae ova in ventre habent ictibus serpentum medentur.

D’après TC 7, 19, 36-38

Hortus sanitatis, 4, 16, 1 :  Coitus tempore mas ascendit in dorso super feminam. At illa, motum ejus sentiens a tergo coire volentis, inclinata super latus ad ipsum se convertit, sicque coitus completur.

D’après TC 7, 19, 39-41

Hortus sanitatis, 4, 16, 1 :  Latent in hieme mensibus quinis. Veris tempore senectutem exuunt velut anguis.

D’après TC 7, 19, 32-33

Hortus sanitatis, 4, 16, 1 :  Cancer lacte potatus sine aqua vivit multis diebus.

D’après TC 7, 19, 41-42

Hortus sanitatis, 4, 16, 1 :  Cum autem senuerit, duo lapides albi coloris intermixto rubore inveniuntur in ejus capite ; quos tantae virtutis esse dicunt ut in potu dati cordis punctiones sanant.

D’après TC 7, 19, 10-12

Hortus sanitatis, 4, 17, 1 :  Caab est animal marinum habens pedes parvos respectu sui corporis, quod utique magnum est. Sunt autem pedibus vaccae similes. Horum unus longus est, cartilaginosus, osse carens ; quo utitur loco manus in omnibus. Per ipsum enim eradicat quod vult et cibaria per eum accipit eaque ori suo reddit. Et cum natat in aqua, spirat in ea. Sed spirando anhelitu suo aquam in corpus suum attrahit. Qua cum repletus fuerit, ad aerem recurrens eam rejicit et sic respirat.

D’après TC 6, 9

Hortus sanitatis, 4, 17, 2 :  Canis est marina belua terribilis et hostilis omni animanti, quod ejus verberibus caedit. Robustissimos habet bronchos clavorum modo formatos. Hi venantur per mare greges piscium instar canum in terra feras venantium, excepto quod latrare nequeunt ; sed pro latratu afflatum horribilem habent. Insequentes ergo piscium greges ad loca angusta coartant, et sic in coartatos crudeli morte grassantur. Piscatores vero, loca notantes in quibus absconditi pisces a fuga latebant, retibus capiunt circumclusos. Hae vero beluae difficulter multis tridentibus confici possunt.

D’après TC 6, 13

Hortus sanitatis, 4, 18, 1 :  Caucius, qui et glanis, aversus mordet hamos inescatos ; nec eos devorat sed spoliat.

D’après TC 7, 20

Hortus sanitatis, 4, 18, 3 :  Capitatus est piscis admodum parvus, habens caput prope ad reliqui corporis magnitudinem, os quoque rotundum et amplum. Hic in fluviis habitans libenter sub lapidibus et inter saxa delitescit.

D’après TC 7, 24

Hortus sanitatis, 4, 18, 4 :  Carpera piscis est quasi squamis aureis in lacis vel fluviis, sic dicta quasi quae carpens parit. Cum enim ova in ventre ad pariendum apta dictante natura praesenserit, marem suum adit et ore innuit pulsu leni ut adjuvet parituram. Tunc ille loco seminis lac emittit ; quod illa suscipiens ore statim ova parit in sobolem profutura. Nam ova parere nequit nisi prius ore semen receperit. Semen autem cum receptum fuerit, non solum ad partum juvare videtur, sed etiam ad ova concipienda et formanda, unde soboles in anno futuro speratur. Semini carperae nonnumquam in anno primo nativitatis niger vermiculus quidam post aurem suam tabificus innascitur, et hoc saepius post Augustum, eaque tabe moritur.

D’après TC 7, 23

Hortus sanitatis, 4, 18, 5 :  Remedium ejus est aqua dulcis et fluvialis. Hujus soboles paucis aquis provenit, si in singulis fossis decem cubitorum recenter factis ponantur singulae carperae cum paribus suis ante partum proxime.

D’après TC 7, 23

Hortus sanitatis, 4, 18, 6 :  Opinio vulgi est earum sic sobolem provenire ; sed postquam pepererint, eximuntur. Soboles quoque trium vel quattuor mensium tempore roborata fossis rejecta reponitur ubi habet crescere cum perfectis.

D’après TC 7, 23

Hortus sanitatis, 4, 18, 7 :  Habet hic piscis astutias multas ut reti capiendus evadat. Cum enim rete intraverit, circumiens foramen quaerit. Quod si non invenerit, saltare nititur in auras liberas super rete, ut extra cadat.

D’après TC 7, 23

Hortus sanitatis, 4, 18, 8 :  Aliquando sub reti refugium quaerit, aliquando herbam ore tenet in fundo aquae, ut rete superveniens elidatur.

D’après TC 7, 23

Hortus sanitatis, 4, 18, 9 :  Aliquando etiam a superis veniens cum impetu caput in limo fortius figit, ut scilicet rete per caudam transiens captione frustretur.

D’après TC 7, 23

Hortus sanitatis, 4, 18, 10 :  Hujus cerebrum secundum augmentum et decrementum lunae crescere vel decrescere dicitur.

D’après TC 7, 23

Hortus sanitatis, 4, 18, 11 :  Et licet hoc sit in omni pisce, in hoc tamen magis, sicut inter quadrupedia, in lupo scilicet et cane.

D’après TC 7, 23

Hortus sanitatis, 4, 19, 1 :  Cetus est piscium maximus,

D’après TC 6, 6, 1

Hortus sanitatis, 4, 19, 1 :  habens os in fronte

D’après TC 6, 6, 9

Hortus sanitatis, 4, 19, 1 :  magnum et patulum

D’après TC 6, 6, 6-7

Hortus sanitatis, 4, 19, 1 :  et oris meatus strictos.

D’après TC 6, 6, 2-3

Hortus sanitatis, 4, 19, 1 :  In juventute dentes habet nigros, in senectute albos.

D’après TC 6, 6, 7-8

Hortus sanitatis, 4, 19, 1 :  Hi pisces aliquando fluctus haustos ita eructuant ut alluvie nimbosa plerumque classem navigantium deprimant ; sed et, cum in mari tempestas oritur, se super fluctus attollunt et commotionibus ac turbinibus naves mergunt.

D’après TC 6, 6, 9-11

Hortus sanitatis, 4, 19, 1 :  Arenas aliquando dorsis sustollunt, in quibus ingruente tempestate nautae terram se invenisse gaudentes, anchoris jactis , falsa firmitate quiescunt ; ac ignes accensos belua sentiens subito commota se mergit et homines cum navibus in profundum trahit.

D’après TC 6, 6, 21-25

Hortus sanitatis, 4, 19, 1 :  Cetus, postquam aetatem annorum trium excedit, cum balaena coit, et in ipso mox coitu virtute virgae genitalis emutilatur, ita quod ultra coire nequit, sed intrans alti maris pelagus in tantum excrescit ut nulla hominum arte capi possit. Infra tres igitur annos aetatis suae capi potest. Capiuntur autem sic : piscatores, locum ubi cetus est notantes, illic congregantur cum navibus multis, factoque circa eum fistularum ac tubarum concentu, alliciunt insequentem, quia gaudet hujusmodi sonis ; cumque juxta naves haerentem sono modulationis attonitum cernunt, instrumentum quoddam ad instar rastri dentibus ferreis acuminatum in ejus dorsum clam projiciunt clamque diffugiunt. Nec mora, si certum vulneris locum dederit, fundum maris cetus petit seque ad terram dorso fricans vulneribus ferrum violenter impellit quousque, perfossa pinguedine, vivam carnem interius penetraverit. Sicque ferrum subsecuta salsa maris aqua vulnus intrat ac vulneratum perimit. Mortuum ergo super mare refluitantem piscatores cum funibus adeunt et ad litus cum magno tripudio trahunt.

D’après TC 6, 6, 28-47

Hortus sanitatis, 4, 19, 4 :  Habet oris meatus, ut dictum est, strictos ; unde non nisi parvos pisciculos deglutit, quos odorifero anhelitu suo attrahens ad se ac devorans in ventrem suum mittit. Habet enim in gutture quandam pellem membranae similem, quae multis meatibus perforata non sinit quicquam magni ingredi ventrem.

D’après TC 6, 6, 2-6

Hortus sanitatis, 4, 20, 1 :  Celethy secundum Aristotelem est animal marinum quod praeter morem aliorum ova in matrice sua generat. Quibus illic debito tempore fotis exeunt vermes ex illis. Quos cum pepererint, incredibili celeritate fiunt animalia perfecta parentibus similia. Cor habet magnum, et tamen est valde timorosum. Grauiter dormit, ita ut manu capi possit.

D’après TC 6, 11

Hortus sanitatis, 4, 20, 3 :  Ceruleum est monstrum in flumine Gange instar cancri habens brachia longitudine septem cubitorum, quibus elephantem corripit et undis submergit.

D’après TC 6, 14

Hortus sanitatis, 4, 21, 1 :  Chilon inter omnium animalium genera non pascitur, sed tantum humiditate viscosa quae exit ab eo cibatur et nutritur. Unde fit ut hoc animal semper sit jejunum et tamen corpore validum. Nam et in feminis videmus plus posse differri jejunium per multos dies quam in viris propter superfluitates humidas et viscosas quae magis habundant in eis, id est feminis.

D’après TC 6, 12

Hortus sanitatis, 4, 21, 2 :  Circhos – alias crichos – habet cutem testeam, lenem , nigram et in aliqua parte rubeam, fissuras duas in pede, quae tres digitos faciunt. Pedem dextrum habet parvum, sinistrum vero magnum.

D’après TC 6, 10

Hortus sanitatis, 4, 21, 3 :  Et ideo, cum ambulat, totum corpus fert super sinistrum. Aere claro absolutus incedit ; commotis autem ventis applicatur lapidibus et immotus quiescit.

D’après TC 6, 10

Hortus sanitatis, 4, 21, 4 :  Cuicumque rei adhaeret, forti applicatione adhaeret.

D’après TC 6, 10

Hortus sanitatis, 4, 21, 5 :  Et hoc mirum est, quod claro quidem tempore sui potestatem habet, tempestuoso autem debilitatur et infirmatur.

D’après TC 6, 10

Hortus sanitatis, 4, 24, 1 :  Conger est piscis marinus ut murena longus, sed corpore multo major. Hic vento flante vehementi impinguatur, et ejus carnes dulcissimae sunt ad edendum. Cum murena ceterisque piscibus inimicitias habet. Et in tantum robustus est ut polippum fortitudine dentium laceret.

D’après TC 7, 21

Hortus sanitatis, 4, 25, 2 :  Cocodrillus lingua caret. Os patulum et apertum habet et hiatum usque ad aures. Per diem in terra quiescit adeo immobiliter ut, nisi consuetudinem ejus praecognoscas, mortuum illum credas. Oculis clausis dormire se simulat et aves hiatu suo pabuli gratia invitat ; quas ad escam descendentes perimit et transglutit. Quidam hoc animal sicut ursam semper crescere crediderunt. Circa Nili ripas habitat in insula gens hominum parva quidem sed animosa, his beluis inimica. Soli enim innatare flumen audent in quo cocodrilli habitant saliuntque supra dorsa eorum et illos inquietant .

D’après TC 6, 7

Hortus sanitatis, 4, 26, 1 :  Draco marinus est monstrum crudelitate horridum. Instar draconis terrestris in longitudine extenditur. Alis caret. Caudam habet tortuosam, caput secundum magnitudinem corporis parvum, sed hiatum oris horridum, squamas et cutem duram. Pinnas autem habet pro alis, quibus utitur in natando. Uno impetu magna maris spatia transcurrit, et hoc potius robore virium quam remigiis pinnarum. Pestifer est hominibus et etiam piscibus morsus ejus : mortem enim infert.

D’après TC 6, 15, 1-8

Hortus sanitatis, 4, 27, 2 :  Delphinus. Pro voce gemitus est illis humano similis, et hoc quia pulmonem habent et venam asperam ; et eorum lingua non est absoluta, nec eorum labia proveniunt vel prominent ad distinguendam vocem. Aures non habent, sed aurium loco foramen. Horum autem olfactus nec vestigia quidem habet, cum tamen sagacissime olfaciunt. Dormiunt super aquas, ut possint audiri stertere. Vivunt usque in annos CXL. Mulcentur musica. Vnde Arrionem cytaristam in mari nautis interficere parantibus, obtinuit ab illis ut prius cythara caneret. Ad cujus cantum delphinorum gregibus congregatis, cum in mari se projecisset, ab uno exceptus est et ad litus projectus . Solus delphinus, ut dicit Aristoteles, inter pisces felle caret.

D’après TC 6, 16, 17-29

Hortus sanitatis, 4, 27, 5 :  Delphini parvi semper simul sunt tamquam greges et habent duos magnos delphinos custodes. Quod si quis eorum mortuus fuerit, alii super scapulas eum efferunt ipsumque custodiunt, ne ab aliis piscibus comedatur, donec tempestate maris ad litus ejiciatur. Invicem enim se miro modo diligunt. Vnde, Plinio testante, narratur quod, delphino capto a rege Cariae, convenit ingens multitudo reliquorum ad portum ubi delphinus ligatus tenebatur ; quibus plangentibus et quasi miserationem poscentibus, rex eum dimitti praecepit.

D’après TC 6, 16, 30-37

Hortus sanitatis, 4, 28, 1 :  Dentrix, alias dentix, vel pagrus a re nomen habet, quia dentes habet magnos, multos ac duros, quibus grassatur in ostreas et pisces innocuos.

D’après TC 7, 30, 1-3

Hortus sanitatis, 4, 28, 3 :  Dies est piscis marinus, ut dicit Aristoteles, sic dictus quia post perfectionem suam non vivit nisi per unam diem. Habet tamen alas duas et duos pedes ; et sanguine caret.

D’après TC 7, 28, 1-6

Hortus sanitatis, 4, 32, 2 :  Equus marinus est monstrum fortissimum. Nihil extra aquam potest, ut dicit Aristoteles ; sed statim ut aquarum caruerit natura, carebit et vita.

D’après TC 6, 18

Hortus sanitatis, 4, 32, 3 :  Aliorum piscium carnibus vivit. In pugna crudele est ; sed hominem timet et contra eum partiri bella formidat.

D’après TC 6, 18

Hortus sanitatis, 4, 32, 4 :  Equonilus, ut dicit Michael, monstrum est ingens ac fortissimum in Nilo habitans.

D’après TC 6, 19

Hortus sanitatis, 4, 32, 5 :  Crura, pedes et ungues habet ut cocodrillus, sed multo majora. Humanarum mortium cupidissimum est. Nam cum ei navis in portu occurrerit, unum pedem in terra figens, altero navem in anteriori arripiens facillime scindit vel inclinatam aliquando mergit.

D’après TC 6, 19

Hortus sanitatis, 4, 32, 6 :  Unde in locis in quibus habitat immanis multitudo hominum perditur per eum ; sed hoc malum rarissime invenitur.

D’après TC 6, 19

Hortus sanitatis, 4, 32, 7 :  Nullis capi possit instrumentis nisi rheti ferreo ex cathenis apud Damascenos in hoc opus fabricatis. Captum quoque malleis tantum ferreis occiditur. Pellis ejus unius cubiti spissitudinem habere dicitur tantaeque esse duritiae ut nullo jaculo et armatura penetrari possit.

D’après TC 6, 19

Hortus sanitatis, 4, 32, 8 :  Equus fluminis, ut dicit Aristoteles, est monstrum in Oriente forma mirabili, sublimis faciei.

D’après TC 6, 20

Hortus sanitatis, 4, 32, 9 :  Crines habet ut equus, pedes fissos et sotulares ut vacca, caudam ut porcus.

D’après TC 6, 20

Hortus sanitatis, 4, 32, 10 :  Corium ejus valde grossum est ; interiora ejus ut equi, magnitudo autem ut asini. Hinnit ut equus. In terra et in aquis aequaliter manere dicitur.

D’après TC 6, 20

Hortus sanitatis, 4, 36, 6 :  Echinus est pisciculus spinas habens pro pedibus sicut cancer, alas autem sub ventre quae pedibus assimilantur, in ore vero dentium loco graves aculeos. Hoc autem supra modum mirabile est, quod, cum sit semipedalis, non ulla violentia sed adhaesione tantum navem ducentorum pedum cum suis intus ponderibus retinet, ita quod nec ad punctum moveri valet. Nec est alia ratio in tam stupendo prodigio nisi quod Deus in creaturis praedicetur mirabilis. Piscis iste comedi non potest, quia hominem a statu dispositionis suae dissolvendo mortem infert.

D’après TC 7, 31

Hortus sanitatis, 4, 37, 1 :  Ezox est piscis Danubii maximus, ita ut vix in biga trahi possit ab equis quattuor aut tribus. Unum habet intestinum, ossa pauca et parva in corpore, cartilaginosa potius quam solida, sed in capite multa fertur habere ossa. Carnes vero fertur habere dulcissimas gustu vel specie carnibus porci simillimas. Per omne corpus lenis est nec aliquid asperitatis in corpore vel in moribus habet. Sed est mitissimus ac timorosus, quippe qui nec a minimo pisciculo se defendere potest, sed statim agitatur ad fugam. Huic sturio libentissime jocandi gratia se affricat. Quem ezox statim ut sentit, ad latibula fugit quae sibi solet ad tutamen in litoribus effodere. Sed quandoque sturio importunus ejicit latitantem sequiturque fugientem, et quia magni sunt ambo nec etiam in validissimis aquis latere possunt, discurrendo et ante se aquas agitando, saepe simul a piscantibus capiuntur. Piscis iste captus vino fortissimo vel lacte potatur, quia vino inebriatus vivere potest pluribus diebus, et hoc ut ad remotas terras cibi gratia deferatur. Bibit autem vini sextaria quattuor antequam inebrietur.

D’après TC 7, 32

Hortus sanitatis, 4, 38, 1 :  Felchus, qui et vitulus marinus appellatur, cutem habet pilosam, albis nigrisque maculis distinctam. In terra pecudum more parit, et numquam geminis plures educat. Fetus etiam lactat mammis, nec ante duodecimum diem in mare deducit. His in sono mugitus est. Nullum animal graviori somno premitur ; unde dextris pinnis, quibus utuntur in mari, vim somniferam inesse dicunt, si cujusquam capiti subdantur. Difficulter autem nisi capite eliso interficiuntur. De hoc etiam animali illud mirabile fertur, quod, eo mortuo et excoriato, pilus in pelle, ubicumque fuerit, naturali quodam instinctu, prout mare se habet, ita se gerit. Nam si mare turbatum in fluctus surrexerit, et pilus similiter erectus exurgit ; si vero mare pacificatum fuerit, pilus in planum sternitur. Sicque maris status in re insensata et morticina deprehenditur.

D’après TC 6, 22

Hortus sanitatis, 4, 38, 3 :  Foca est bos marinus, animal scilicet in suo genere fortissimum, animosum, iracundum, non tantum ad alia animantia sed etiam ad sua domestica. Semper enim cum femina sua pugnat donec eam interficiat. Interfectam autem a loco ejicit et sic aliam superducit ; nec sic cessat eas feminas superducere donec eum contingat propria morte defungi vel a femina sua superatum interimi. Nec mutat locum suum de facili : sed illic semper manet ubi eum natura condiderit. Hujus pernicie aemuli filii rapina vivunt.

D’après TC 6, 23

Hortus sanitatis, 4, 38, 7 :  Galata extra morem omnium animalium, cum fetus in alvo suo vivere senserit, illos extrahit.

D’après TC 6, 25

Hortus sanitatis, 4, 38, 8 :  Et siquidem eos ad vitam maturos invenerit, foris relinquit ; sin autem, eos in matricem, ut foveantur, reponit.

D’après TC 6, 25

Hortus sanitatis, 4, 41, 2 :  Gobio pisciculus est forma rotunda, squamis parvis argento similibus. Hic, ubi aquas arenosas lapillulis in nutrimentum habet, accomodatiorem utique cibum praebet.

D’après TC 7, 39

Hortus sanitatis, 4, 41, 3 :  Granus est piscis marinus qui contra naturam omnium animalium unum oculum in summo capitis habet, quo superintendens semper insidias cavet.

D’après TC 7, 40

Hortus sanitatis, 4, 43, 3 :  Hamius est piscis saxatilis, ut ait Isidorus, id est lapidem gerit interius. Hic admodum speciosus est, habens in utroque latere quasi virgulas perpetuo colore puniceas, reliquo vero corpore diversis quidem et gratis coloribus, totus in modum panni serici variatus.

D’après TC 7, 11

Hortus sanitatis, 4, 43, 4 :  Hyrundo maris similis est avi hujus nominis. Haec ad modum loliginis in aqua manet ut piscis, et alas habens ad amoena elevatur aetheris.

D’après TC 7, 41

Hortus sanitatis, 4, 44, 3 :  Ericius est piscis marinus, habens caput et os inferius, ut ait Aristoteles, et exitum superfluitatum superius. Quod est contra morem animalium ceterorum.

D’après TC 7, 33

Hortus sanitatis, 4, 44, 4 :  Utitur autem spinis loco pedum. Ejus anteriora separata sunt, et inferiora continua. Horrori est ceteris piscibus, quia spinis hispidus ; unde non de facili sit ulli piscium praeda.

D’après TC 7, 33

Hortus sanitatis, 4, 44, 5 :  Carnes ejus vehementer rubeae sunt, colore minio similes, ut dicit Plinius.

D’après TC 7, 33

Hortus sanitatis, 4, 45, 1 :  Kalaoz est piscis maris specie multiformis. Pluvia, quae ceteris piscibus ad vitae remedium et impinguationis juvamen esse solet, huic pro exitio datur ; nam si multa pluvia fuerit, oculis caecatur, ac per consequens, cum cibum quaerere non possit, fame moritur.

D’après TC 7, 42

Hortus sanitatis, 4, 45, 3 :  Kilok est piscis marinus in testa multum aspera latens, cujus orificium est in medio corporis.

D’après TC 7, 43

Hortus sanitatis, 4, 45, 4 :  Sentit autem quicquid ei appropinquat, et applicatur lapidibus cum suis pedibus posterioribus.

D’après TC 7, 43

Hortus sanitatis, 4, 45, 5 :  Anterioribus autem, quibus pro manibus utitur, quicquid per eum transit ex piscibus depraedatur ; si quid vero transit quod nequaquam vincere se posse credit, tumescit seque contrahit et adhaeret fortius lapidi cui applicatur.

D’après TC 7, 43

Hortus sanitatis, 4, 46, 1 :  Karabo stercore vivit et luto foedaturque cibo propter hoc. Animal ponderosum est ; caudam habet latam, et ideo, quando pugnat, leviter se vertit. Hujus enim generis monstra fortissime pugnant inter se velut arietes muniuntque se multitudine sociorum adversae partes. Unde frequenter visi sunt ambulare, sicut greges, ad invicemque bella partiri. Fiunt autem in animalibus bella quattuor de causis, scilicet propter naturalem superbiam, propter cibum, propter coitum, propter fetum ; sicut gallina propter fetum cum corvo pugnat et anser cum cornice.

D’après TC 6, 31

Hortus sanitatis, 4, 46, 9 :  Kylon est animal marinum quod contra naturae communis ordinem habet hepar in sinistro, splen in dextro. Nam in omnibus animantibus terrae, magnis et parvis, est e converso.

D’après TC 6, 30

Hortus sanitatis, 4, 47, 3 :  Koky est animal in terra sicut in mari manens. Cartilaginosum habet corpus, ut sepia, ossaque minus debito robusta, unde fit ut prae infirmitate aliquando crurium vix ambulare possit seque in pedibus sustentare.

D’après TC 6, 29

Hortus sanitatis, 4, 47, 4 :  Ambulatio ergo ipsius est potius ex vigore spiritus et levitate corporis quam ex virtute. Dentes habet acutos valde, caudam parvam ut cervus, renes ut vacca.

D’après TC 6, 29

Hortus sanitatis, 4, 47, 5 :  Venter ejus sanguine caret, quia duae venae quae ramificantur super renes usque ad ventrem [in eis] non perveniunt.

D’après TC 6, 29

Hortus sanitatis, 4, 47, 6 :  Cetera vero corporis membra sanguinem habent.

D’après TC 6, 29

Hortus sanitatis, 4, 47, 7 :  Hoc animal habet quattuor pedes, et habent inflexiones digiti quinque in utroque pede ; figuraque pedis est ut cauda piscis.

D’après TC 6, 29

Hortus sanitatis, 4, 47, 8 :  In aquis spirare non valet. Dormit autem prope mare super terram, ibique fetus suos parit duos aut tres.

D’après TC 6, 29

Hortus sanitatis, 4, 47, 9 :  Transacto vero die duodecimo post partum, sequitur fetus matrem suam ad mare, et hoc multotiens in die, ut aquis marinis assuescat. Hoc animal mammillas habet, unde fetus lactet. Vox ejus est sicut tauri, maximeque cum interficitur ; difficulter autem interimi potest.

D’après TC 6, 29

Hortus sanitatis, 4, 50, 2 :  Ludolachra est animal natura et forma mirabile, duas habens alas in facie, duas in dorso, quibus mira velocitate nititur quocumque voluntas eam impulerit.

D’après TC 6, 33

Hortus sanitatis, 4, 51, 1 :  Loligo est monstrum in quo natura lusisse videtur. Nam cute squamosum cum gregibus piscium maris profunda scrutatur. Cum autem aquas fastidierit, levat se cum alis pennigeris, quas in hoc illi natura dedit, et cum volucribus aethera scandit. Sed quia flatus ventorum sustinere non potest, post modicum, ubi ventis concutitur, ad aquas redire cogitur et in profundum relabitur.

D’après TC 6, 32

Hortus sanitatis, 4, 51, 9 :  Loligo capitur aliquando quinque cubitorum. Caput habet inter pedes et ventrem. Ultra duos annos rara est earum vita.

D’après TC 7, 44

Hortus sanitatis, 4, 51, 10 :  Aliquod earum genus asperrimum est ; quae pugnaturae turmis se munientes stabiliunt.

D’après TC 7, 44

Hortus sanitatis, 4, 52, 1 :  Locusta marina, juxta Plinium, quattuor habet cubitos in longitudine. Hieme laeditur ; autumno et vere pinguescit, et plenilunio magis.

D’après TC 7, 45

Hortus sanitatis, 4, 53, 2 :  Lucius est piscis qui et lupus aquatilis appellatur. Hic, si fluviales aquas cibumque pro vita sufficientem habuerit, per successus temporum in longitudinem maximam evalescit. Cibus ejus sunt pisces et quicquid ranarum more repit. Piscem ad magnitudinem prope sui comedit.

D’après TC 7, 48

Hortus sanitatis, 4, 53, 3 :  Nam ubi victum subegerit, caput primum ore devorat ; quo digesto paulatim addit sequentia, donec totum consumat. Pari quoque generis sui parcere recusat, vel ob naturalem crudelitatem, vel quia avidus est cibi rapinaeque impatiens. Nam et propria semina persequitur, ubi piscis formam susceperint.

D’après TC 7, 48

Hortus sanitatis, 4, 53, 4 :  Est autem piscis quidam habens acres squamas et pinnulas acutas quem, si lupus aquaticus per caput apprehenderit, cito transglutit. Si vero a parte caudae, non potest, quoniam in contrarium aspera rigescunt.

D’après TC 7, 48

Hortus sanitatis, 4, 53, 5 :  Lucius in cerebro lapidem crystallo similem gerit, sed hoc cum aevum in longum duxerit. Impregnatur hic piscis, ut dicit Aristoteles, flante vento septentrionali, similiter et pisces qui in longitudinem evalescunt. Femina praegnans aquas ascendit quanto potest remotius a loco suo in quo habitare consuevit, ibique ova parit ut filii sui non sint ei impedimentum praedae.

D’après TC 7, 48

Hortus sanitatis, 4, 53, 6 :  Et hoc propter crudelitatem naturalem vel propter cibi rapinaeque invidiam.

D’après TC 7, 48

Hortus sanitatis, 4, 53, 7 :  Alii dixerunt quod ascenderet propter dulciorem aquam, quoniam aqua tanto semper est dulcior quanto fonti proximior. Lucius tantae aviditatis est ut piscem, quem totum quantitas ejus deglutire non sustinet, dimidium incorporet.

D’après TC 7, 48

Hortus sanitatis, 4, 55, 1 :  Megaris est piscis marinus duarum palmarum longitudinis ; vilis habetur in partibus in quibus capitur, sed, cum ad remotiora salsus reducitur, raritas ejus pretium facit. Recenter tamen captus et sine sale delicatiorem cibum edentibus facit. Est autem, ut fertur, nocivus praecipue febricitantibus. Unde poeta dicit : Et megaris noxius omnis erit.

D’après TC 7, 52, 1-4

Hortus sanitatis, 4, 55, 4 :  Milago volitat super undas in signum laetitiae, quod cessavit tempestas : hoc contra morem aliorum piscium et monstrorum marinorum, qui oriente tempestate videntur quasi super aquas ludere.

D’après TC 7, 58, 1-4

Hortus sanitatis, 4, 56, 4 :  Mugilus est piscis velocissimus in aquis fluvialibus, sed naturaliter incautus. Nam deridetur ejus stultitia, cum in metu capite absconso totum corpus absconsum ac securum credit. Hic cum lucio inimicitias habet hieme tantum, et hujusmodi causa creditur quia tunc rarus est cibus pro quo dimicant. Aestate vero abundat, et ideo tunc ad concordiam rediguntur.

D’après TC 7, 50, 1-6

Hortus sanitatis, 4, 57, 1 :  Mus marinus ad terram exit ibique, fossam faciens, ova parit ac rursus terra obruit. Post tricesimam vero diem rediens, iterum fossam aperit et fetus in aquam ducit. Horum fetus inter initia visu carent, sicut fetus omnium fere aquatilium.

D’après TC 7, 55, 10-13

Hortus sanitatis, 4, 58, 1 :  Mutianus autem tradit muricem echineum.

D’après TC 7, 54, 5-7 Mucianus auctor est, referente Plinio, quod †murenis inherentibus navi ipsam ventis plenam – sicut de echino dictum est – stetisse navem portantem Periandro regi, ut castrarentur, nobiles pueri.

Hortus sanitatis, 4, 58, 2 :  Murices conchae marinae sunt, quae latent circa canis ortum tricenis diebus et statuto tempore exeunt. Pretiosum liquorem tingendis vestibus in mediis faucibus habent utilem, sed is color in sola vena candida reperitur, reliquum vero corpus sterile est. Vivis quoque tantum hic color exprimitur, quia morientes cum vita succum evomunt. Non habent sphaericum os neque rotundum nec in angulos prodeunte rostro, sed ad conchae modum utroque latere clauditur.

D’après TC 7, 54

Hortus sanitatis, 4, 59, 3 :  Murenae, sicut dicit Plinius, libenter se tenent inter harundines et ligna, ut, si forte reti concludantur, flexu multiplici evadant. Hae morsum venenosum habent, sed capitis eorumdem cinere morsus sanatur.

D’après TC 7, 49, 17-20

Hortus sanitatis, 4, 59, 3 :  Periculosum est eas in cibum sumere, nisi prius in vino optime ac diutissime decoquantur et speciebus aromaticis maximeque pipere condiantur. Venenoso namque abundant humore, unde nec de facili cedunt coctioni.

D’après TC 7, 49, 14-17

Hortus sanitatis, 4, 60, 1 :  Multipes piscis marinus est ; a re nomen habet : huic pedes a latere procedunt. In hieme coit et inter ceteros pisces sibi nidum ex surculis construit. Per duos menses ovat, et hoc unum ovum tantum ad instar nucis parvum. Femina per quadraginta noctes sedet et ovum a se editum fovet, ex quo fiunt pisces innumerabiles. Quod si non esset, multum eorum genus decresceret, quia se ipsos invicem consumunt et multae comestionis sunt.

D’après TC 7, 53, 1-11

Hortus sanitatis, 4, 60, 1 :  Multipes astutia magis quam fortitudine vincit karabo, monstrum marinum quod validum est ac robustum. Cujus victoriae signum est : nam dum simul capti in reti reperiuntur, karabo frequenter mortuus invenitur aut letaliter vulneratus. Est etiam quoddam genus multipedis naturaliter astutum, quod in aquae superficie natat et dorsi testam ad solem ponit, ut desiccetur ac durior fiat, sic ut salsas maris aquas et adversa scopulorum pati valeat.

D’après TC 7, 53, 14-22

Hortus sanitatis, 4, 61, 1 :  Mulus est piscis marinus, ut ait Plinius, modicae quantitatis, gratia nobilitatis in esum tantum datus nobilibus. Rarissimus tamen est, quem septentrionalis tantum gignit oceanus. Horum tamen genera plura sunt. Quidam alga et ostreis ac limo ceterorumque piscium carne vescuntur. Nobiliores autem in inferiori labio vel labro gemina barba insigniuntur ; victusque eorum est quod juxta ripas aeris serenitate concreverit. Mulum nobilem expirantem numerosa colorum varietate spectari proceres gulae narrant.

D’après TC 7, 56, 1-8

Hortus sanitatis, 4, 62, 1 :  Monachi maris dicti sunt quia caput habent in modum monachi recenter rasi, coronam desuper rasam et candidam et circulum in modum crinium super loca aurium. Faciem tamen non habet in toto similem homini, quia nasum habet pisci similem et os naso continuum. Ceterum in inferioribus habet formam piscis. Hoc monstrum homines super ripas maris ambulantes libenter allicit et coram eis super aquas ludit : quod si hominem admirantem propinquare viderit, appropinquat et ipse et, si datur facultas, hominem rapit et trajicit in profundum, sicque carnibus ejus satiatur.

D’après TC 6, 34

Hortus sanitatis, 4, 62, 2 :  Monoceron est monstrum marinum, habens in fronte cornu maximum, quo naves obvias penetrare possit ac destruere et hominum multitudinem perdere.

D’après TC 6, 35

Hortus sanitatis, 4, 62, 3 :  Sed in hoc pietas Creatoris humano generi providit, quia, cum tardum animal creatum sit, naves eo viso possunt effugere.

D’après TC 6, 35

Hortus sanitatis, 4, 64, 1 :  Nereides sunt beluae marinae toto corpore hirsutiis hispidae. Habentque speciem aliquam formatam cum homine. Horum aliqua cum mortalis conditionis imitatrix emori debet, auditur procul gemitus ejus ac planctus.

D’après TC 6, 36

Hortus sanitatis, 4, 64, 2 :  Orchum monstrum marinum est, ut ait Plinius ; ejus imago nulla potest exprimi representatione, nisi quod sit mollis , carnis immensae. Haec balaenas gravi odio persequitur : dentibus truculentis secreta feminarum irrumpit ac morsu lacerat. Illae vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes, pondere suo oneratae ac pinnis invalidae, solum noverunt auxilium in altum mare refugere seque toto oceano defendere. Econtra vero orchae in malitia pertinaces laborant fugientibus occurrere et incautas angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illidere, etc..

D’après TC 6, 39, 1-9

Hortus sanitatis, 4, 67, 4 :  Pavus maris dictus est a pavone volucre, quoniam ei similis est in coloribus : dorso enim et collo pictus est colore diverso.

D’après TC 7, 65, 1-3

Hortus sanitatis, 4, 67, 5 :  Pectines maris armantur unguibus, lucent in tenebris ignium more ; in magnis frigoribus et magnis aestibus reconduntur, quia temperatum aerem eos habere oportet, ut vivant, cum excessum passionum in elementis ungues eorum non pati valeant.

D’après TC 7, 63

Hortus sanitatis, 4, 70, 2 :  Pinna de genere concharum est corpusque rotundum habet. Mas et femina socialiter ambulant. Aperit pinna conchas suas ad lunam seque parvis piscibus offert quasi mortuam ; qui, protinus exultantes, ubi licentius,

D’après TC 7, 61

Hortus sanitatis, 4, 70, 2 :  audacia creverit, implent ejus conchas. Mox vero pinna, se plenam sentiens, apprehensum quicquid incluserit exanimat.

D’après TC 7, 61

Hortus sanitatis, 4, 71, 2 :  Porcus maris est piscis esibilis, porci terrestris ex magna parte similis. Nam et caput habet simillimum et membra in corpore costasque simili modo dispositas. Tota fere caro ejus in pinguedinem transit. Lingua ejus absoluta est ut porci, sed voce differunt. In ejus dorso quaedam spinae sunt venenum efficacissimum habentes et punctionibus suis valde cruciantes, sed fel eorum puncturis remedio est.

D’après TC 7, 64

Hortus sanitatis, 4, 72, 2 :  Polippus est piscis tantam habens virtutem in brachiis ut nautam aliquando de navi incaute stantem vi rapiat et in mare trahat ejusque carnibus satietur. Carnibus enim libenter vescitur. Supinus adhaeret scopulis et avelli nequit cui si fetida res admota fuerit, ab ejus odore protinus resilit. Ii in mari juxta Venetiam frequentissimi sunt.

D’après TC 6, 43, 1-13

Hortus sanitatis, 4, 72, 3 :  Polippi

D’après TC 6, 43, 9-12

Hortus sanitatis, 4, 72, 3 :  verso in terram capite coeunt ; ova atque tam multa fecunditate faciunt quod hominis occisi testa capi non possunt, superque sedentes et incubantes quasi cancellatis brachiis cameram faciunt.

D’après TC 6, 43, 9-12

Hortus sanitatis, 4, 73, 1 :  Pungitivus vero est omnium fere piscium minimus, quibusdam spinis secundum nomen suum pungens. Mas in eis circa fauces rubeus est. Femina vero illa rubedine caret. Ambo vero maculis undati sunt. Hos vulgus opinatur sine semine in aquis crescere et, quod mirabilius est, alios etiam horum semine propagari. Unde et hunc piscem matrem piscium vocant. Dicunt enim, si stagnum novum fiat nullusque piscis immittatur, hos pisciculos anno primo in eo inveniri, et anno secundo diversi generis pisces ex eisdem propagari.

D’après TC 7, 62

Hortus sanitatis, 4, 74, 1 :  Purpurae sunt conchae marinae quae verno tempore congregantur et attritae liquorem ore salivant.

D’après TC 7, 60, 1-3

Hortus sanitatis, 4, 74, 1 :  Similiter et murices circa canis ortum tricenis diebus. Mutuoque attritu lentore cujusdam cerae salivant, similiter et murices.

D’après TC 7, 60, 2

Hortus sanitatis, 4, 74, 1 :  Horum piscium conchae infra annum magnitudinem implent ; quod si ante in crescendo transcurrant, vim libidinis auferunt nec ultra coire possunt, ut in tempore pretiosum liquorem pariant. Unde summa diligentia primo anno detrahuntur eis conchae vel confringuntur ne crescant. Hoc liquore vestis purpurea tingi solet ; qui color nigricantis rosae more sublucet. Purpurae,

D’après TC 7, 60, 4-10

Hortus sanitatis, 4, 74, 1 :  fetidis odoribus capiuntur, et cum semineces fuerint, mari redditae reviviscunt.

D’après TC 7, 60, 4-10

Hortus sanitatis, 4, 75, 1 :  Rayte, quae rahis gallice dicuntur, est piscis maris inter pisces nobiles reputatus, admodum vilis, et hoc ubi est piscium copia. Propemodum rotundus est, et in longitudine et latitudine fere aequalis. Oculos habet horribiles. Os quoque deformitate lividum, et hoc non eo loco quo pisces ceteri, sed loco ventris ; ubi vero caput et oculi sunt, os non habet. Caudam habet praelongam ut coluber et in ea spinulas quasdam acutas valde. Habet et quandoque in capite lapidem, nec credimus quod natura creaverit eum inutilem. Hujus carnes indigestibiles sunt ut carnes bovinae. Impinguatur, ut dicit Aristoteles, vento meridionali flante.

D’après TC 7, 68

Hortus sanitatis, 4, 77, 3 :  Rumbus est piscis magnus, fortis et astutus, sed tardus. Hic quoque piscis ut rana marina simili modo depredatur. Nam in limo turbato absconditus, pinnas exertas movet et ubi pisces approximare viderit, mox eos corripit et devorat. Argumentum est ejus solertiae quia, cum sit tardissimus omnium piscium, mugilum tamen velocissimum in ventre saepissime reperitur habere.

D’après TC 7, 67, 1-3

Hortus sanitatis, 4, 79, 2 :  Salmo piscis est in latitudinem et longitudinem magnam excrescens. Robore quoque fortis est, sed ponderosus et gravis omnisque quam habet agilitas a potentia virtutis ejus est potiusquam a levitate corporis. Hic, ut dicit Plinius, olim praeferebatur omnibus piscibus fluvialibus, et maxime in Aquitania.

D’après TC 7, 69, 2-6

Hortus sanitatis, 4, 79, 2 :  Carnes ejus rubeae sunt, quae, licet dulces et gratae sint valde, tamen satietatem cito manducantibus ingerunt.

D’après TC 7, 69, 18-19

Hortus sanitatis, 4, 79, 2 :  Piscis iste fetus facit ; nec diu vivere potest in aquis dulcibus stagnorum nisi liberum habeat transitum ad dulces undas fluviorum. Quin etiam ubi in transitu sepem vel aliquid hujusmodi obstaculum invenerit, caput caudae conjungit flexoque corpore pervolat ad optata.

D’après TC 7, 69, 6-9

Hortus sanitatis, 4, 79, 3 :  Salpa piscis est obscenus et vilis. Hic miraculum sui praebet, ut numquam decoqui possit nisi prius fortiter fuste vel ferula verberetur.

D’après TC 7, 77, 1-3

Hortus sanitatis, 4, 81, 2 :  Sepia concipit ore, sicut et vipera. Ova ejus dura sunt. Hae non natant in mari nisi par et par, masculus et femina. Omni tempore ovant, et in quadraginta noctibus ova sua complent. Femina cum ovat, mas eam sequitur et super ova semen insufflat ut vivificentur.

D’après TC 7, 78

Hortus sanitatis, 4, 82, 3 :  Serra cristam habet serratam qua, navibus occulte subternatans, eas in fundo secat, ut, intrante aqua, homines astutia dolosa mergat eorumque carnibus satietur.

D’après TC 6, 45

Hortus sanitatis, 4, 82, 3 :  Alia quoque est ejusdem nominis marina belua ingens pinnasque latissimas habens, quibus contra naves velificare contendit.

D’après TC 6, 44, 2-4

Hortus sanitatis, 4, 82, 4 :  Scilla monstrum est habitans in eo mari quod Italiam et Siciliam intercludit. Nautis quidem et omnibus hominibus inimicum est, et eorum sanguine carnibusque delectatur. Caput et pedes habet ad modum virginis formata, sicut sirenes, et rictus et oris hiatum ac dentes horridos, uterum bestialem et delphini caudam. Mirae fortitudinis est nec in aqua facile vincitur ; in terra vero prope imbellis. Habet et vocem aliquantulum musicam, ipsaque belua carmine mirifice delectatur.

D’après TC 6, 47

Hortus sanitatis, 4, 83, 1 :  Syrenae sunt animalia mortifera, quae a capite usque ad umbilicum habent figuram mulieris improcerae magnitudinis, horrenda facie, crinibus capitis longissimis atque squalentibus. Apparent autem cum fetibus quos in brachiis portant. Mammis etenim fetus lactant, quas in pectore magnas habent. Quas quando vident nautae, multum timent, eisque lagenam vacuam projiciunt, et ipsa cum lagena ludit donec navis pertranseat. Reliquam vero partem corporis habent ut aquila, et in pedibus ungues ad laniandum habiles. Porro in fine corporis habent squamosas piscium caudas, quibus ut remigiis in gurgitibus natant. Quoddam etiam musicum ac dulcissimum melos habent in voce, quo delectati navigantes et attracti resolvuntur in somnum, sopitique sirenarum unguibus dilacerantur.

D’après TC 6, 46, 1-12

Hortus sanitatis, 4, 83, 1 :  Sed nonnulli navigantium, sapienti usi consilio, fortiter aures suas obturant et sic immunes transeunt, ne mortifero sirenarum cantu illiciantur ad somnum.

D’après TC 6, 46, 14-15

Hortus sanitatis, 4, 83, 1 :  Hae quidem beluae in quibusdam profundi gurgitis insulis et aliquando in fluctibus commorantur.

D’après TC 6, 46, 12-14

Hortus sanitatis, 4, 83, 1 :  illi testati sunt qui eas se vidisse dixerunt.

D’après TC 6, 46, 7

Hortus sanitatis, 4, 83, 1 :  Sirenas tamen has non in veritate beluas sed meretrices quasdam Isidorus fuisse descripsit, quae transeuntes ad egestatem deducebant. Sed et philosophi et sanctorum expositorum nonnulli contrarium sentiunt, vera monstra marina esse dicentes.

D’après TC 6, 46, 16-21

Hortus sanitatis, 4, 83, 1 :  Sunt et sirenae serpentes in Arabiae partibus habitantes, equis cursu validiores. Quarum etiam quaedam alas habentes volare possunt. Harum tantum virus est efficacissimum ad nocendum ut morsum ante mors quam dolor sequatur.

D’après TC 8, 38

Hortus sanitatis, 4, 84, 4 :  Squatina piscis est in mari quinque cubitos habens longitudinis et caudam pedalem. Hic absconditus in limo pisces corripit subito. Cutem tam asperam habet ut ex ea lignum et ebora poliantur. Pilus ipsius cutis brevis et niger est. Hunc adeo durum natura creavit ut ferri vel chalybis acumine vix incidi possit.

D’après TC 7, 76

Hortus sanitatis, 4, 85, 1 :  Solaris dictus est eo quod in sole libenter in ripis fluminum jacet. Caput habet magnum, orificium latum, cutem nigram ac lubricam, qualis est anguillarum. Hepar habet dulcissimum et esibile praecipuum. In vastitatem ac longitudinem maximam crescit.

D’après TC 7, 75

Hortus sanitatis, 4, 88, 1 :  Stincus est belua circa Nilum frequentissima.

D’après TC 6, 48

Hortus sanitatis, 4, 89, 1 :  Sturio est piscis magnus, habitans in aquis fluvialibus quae magnae sunt et diffusae : vivere diutius non potest in stagnis nisi ad dulces fluviorum aquas transitum habuerit. Cibi parum aut nihil admittit in corpore, cui quippe cibus in nutrimentum sufficiens est ipsa sola aeris serena tranquillitas ; quapropter et modicum habet ventrem ac propemodum solidus in loco ventris sicut in reliqua corporis parte. Habet intestina licet parva respectu suae magnitudinis, hepar vero satis magnum et adeo dulce quod vix comedi sine stomachi abominatione possit : unde ejus felle, quod contiguum est, hepar fricari solet ut excessus dulcoris in hepate temperetur excessu amaritudinis in felle. Ore caret et illa pars integra est quae in ceteris animalibus os occupare solet, nec nisi modicum sub gutture foramen habet, clausum cum voluerit, apertum aeris serenitati. Austro citius impinguescit. Aquilone vero flante, subsidet in profundis. Idem in lacte positus diu sicut in aqua vivit.

D’après TC 7, 70

Hortus sanitatis, 4, 90, 3 :  Stella piscis est in mari occidentali, cujus figura est ad modum stellae. Haec cum aliquod animal comederit, mox invenitur in ejus ventre durum quasi bis coctus panis.

D’après TC 7, 73

Hortus sanitatis, 4, 93, 1 :  Trebius est piscis niger, pedalis tantum in longitudine, habens tamen quinque digitos in crassitudine. Hanc ei vim inesse Plinius recitat, ut pars ejus in sale servata aurum quod in altissimos puteos deciderit admota extrahat ac fluctuare faciat. Hic colorem candidum in hieme mutat et aestate nigrior fit. Solus inter omnes pisces ex alga nidificat et ova in nido parit. Trebius est in oceano qui duro naves perforat rostro.

D’après TC 7, 83

Hortus sanitatis, 4, 93, 3 :  Tructa piscis est habitans in fluviis dulcibus qui magno impetu currunt de montibus. Squamas habet ut salmo carnesque simillimas sed multo esibiliores et hoc in aestate tantum a mense Julio usque ad Novembrem. Hieme vero carnes habet albas ut ceteri pisces minorisque saporis. Maculas habet in dorso croceas atque sanguineas.

D’après TC 7, 84

Hortus sanitatis, 4, 95, 2 :  Testudines marinae pecudum more coeunt,

D’après TC 6, 49

Hortus sanitatis, 4, 95, 2 :  et in terram egressae ova usque ad centum ovis anserum similia pariunt ; quae et quidam ab illis tantum oculis spectando foveri dicunt.

D’après TC 6, 49

Hortus sanitatis, 4, 97, 1 :  Thynnus est monstrum marinum caudam habens duorum latitudinis cubitorum. In mari fetificat tantum, sed in terram exit ad pastum.

D’après TC 6, 50

Hortus sanitatis, 4, 97, 2 :  Thynnus naves ob curiositatem videndi vela vento agitari persequitur et eo stupore in tantum afficitur ut, etiam tridente in eum jacto, terrore non moveatur. Hiberno tempore latet gurgitibus. Pinguescit in tantum ut vita longissima per triennium sit.

D’après TC 6, 50

Hortus sanitatis, 4, 98, 1 :  Tortuca maris est monstrum ingens, formatum ad instar tortucae terrestris, sed ejus magnitudinem in immensum excedens. Nam octo cubitorum est ejus longitudo, quattuor latitudo. Clipeum habet quo contra jacula tegitur ad instar usualis scuti triangularem sed multo majorem, utpote quinque cubitorum. Crura etiam habet magna, ungues magnos et digitos in pede majores quam sint in leonibus. Fortitudine quoque et audacia mirabiliter viget, quippe quae tres homines invadere non timet. Fortitudine quoque frustratur, si dorsum ad terram vertatur. Difficulter enim surgit in dorsum conversa, propter latitudinem clipei quo a dorso tanta belua includitur.

D’après TC 6, 54

Hortus sanitatis, 4, 99, 1 :  Vacca marina monstrum est magnum ac validum et ad injurias iracundum. Non habet ova sed facit fetum, unum quidem saepius vel duos ad plus. Fetum tenere diligit et secum ducit ubicumque vadit. Vivit hoc animal XXX annis, quod probatum est amputatis eorum caudis.

D’après TC 6, 55

Hortus sanitatis, 4, 100, 1 :  Verich piscis est vulgariter sic dictus. Latine vero aristosus, quia aristis innumeris armatur caro ejus, ita ut incommode edi possit et non sine fastidio. Unde pauperum cibus est, tamquam omnium piscium esibilium vilissimus. In aquis dulcibus frequenter habitat, in his tamen quae fluxu et refluxu maris amaricantur. Capitur autem sic : retia tenduntur in longum aquae vel in transversum, et ante retia super aquas instrumentum instar arcus ita ut fluitet super undas. In superiori autem ejus parte nola suspenditur. Ejus sonum piscis audiens gregatim adventat, tinnitum nolae stultus sequens – et hoc indicio patet quia sensum habent auditus. Incidentes ergo in retia capiuntur in multitudine magna.

D’après TC 7, 89

Hortus sanitatis, 4, 100, 2 :  Vipera marina piscis est parvus, paulo plus quam cubiti unius. In capite super oculos unum cornu fert parvum, acutum et mortiferum. Eo namque quemcumque vulnerat veneno inficit. Quod caventes piscatores, capto pisce, caput ei amputant. Reliquum vero corpus in usus hominum cedit.

D’après TC 7, 88

Hortus sanitatis, 4, 103, 1 :  Ypotamus est belua in terra nascens, sed in aqua et terra aequaliter potens. Elephantibus plerumque major. Rostrum habet resupinum, dentes aduncos ; noctibus segetes depascit, ad quas quasi retrogradus pergit. Libentius autem prae ceteris partibus corporis in pedibus vulnera recipit. In Nilo habitat et in partibus Indiae praecipue reperitur. Ex ejus cute tornantur hastae.

D’après TC 6, 28

Hortus sanitatis, 4, 104, 1 :  Zidrosi beluae marinae sunt Arabiam incolentes. Quarum ossa adeo magna sunt ut fores in domibus et palatiis, tigna et alia structurae necessaria de illis commode secentur : quadraginta namque cubitorum magnitudinis reperiuntur.

D’après TC 6, 57

Hortus sanitatis, 4, 104, 2 :  Zidrach est monstrum forma mirabile, quod praetendit malitiam in sua figuratione, sed innocuum reperitur. Caput habet ut equus, sed forma minori. Corpus autem ex omni parte draconi simillimum est totumque diversimode coloratum. Caudam habet longam secundum quantitatem corporis sui, gracilem et tortuosam, ut anguis. Pinnas habet quoque, sicut piscis.

D’après TC 6, 58

Hortus sanitatis, 4, 104, 3 :  Ziphius est marina belua valde formidabilis et omnium animalium generi valde dissimilis. Forma singularis : hujus namque caput, si videris, monstruosum est omnino ; si oris abyssum, fugies velut imaginem mortis ; si oculos, horrebis ; si reliquum corpus, nihil in rebus simile te vidisse fateberis.

D’après TC 6, 60

Hortus sanitatis, 4, 105, 1 :  Zitiron monstrum est quod vulgus militem vocat et est ingens atque fortissimum. In anteriori parte quasi formam armati militis praefert et caput quasi casside galeatum, et cute rugosa et dura ac firma nimis. Ab ejus collo dependet scutum longum, latum et magnum, et interius cavum, ut in eo possit contra ictus pugnantium more defendi. Est enim forma triangulare, firmitate duritiaque tam validum ut vix umquam possit jaculo penetrari. De collo ejus et de spondilibus venae quaedam ac nervi fortissimi protenduntur in humerum, quibus praedictum scutum pendet in scapula. Brachia quoque fortissima nimis habet et quasi manum bisulcam, cum qua validissime percutit. Unde fit ut difficulter nimis ab homine capi possit. Et si captus fuerit, difficulter etiam necari nisi cum malleis poterit.

D’après TC 6, 59