Rechercher dans ce groupe d’actes :
Le texte latin uniquement

Il y a 179 acte(s) correspondant(s) à votre recherche (Segment – dispositio)

Acte n° 1 – […1025-1027] – Hugo – charte – droit particulier

Decernimus, decernimus, inquam, adque sancimus ut ecclesia de Fontinido, pro amore et honore sancti Petri, apostolorum principis et magistri nostri, ab hac die in perpetuum ab omni sit inquietudine tam episcopi quam archidiaconi remota, eodem modo quo et Gesiaci cella Sancti Petri Carnotensis cenobii, cui illa ecclesia est subjecta, ab omni, inquam, respectu et inquietudine permaneat secura, tribus his solummodo exceptis : videlicet ipsius ecclesie reconciliatione, olei et sacri crismatis perceptione, et penitentium reconciliatione. Que omnia, sicut opus fuerit, ab episcopo cujus est diocesis postulentur, et ab eodem gratis et absque ulla premii postulatione vel datione, propter honorem sancti Petri, conferantur, ut et nos et successores nostros ab omni jugo peccati dignetur absolvere supradicti magistri nostri potestas et misericordia. Si quis vero antichristus hoc pietatis opus, quod in dei nomine cudimus, attaminare temptaverit, ex ore veri Christi et nostrorum omnium, quos vocare dignatus est Christos suos, anathematis gladio juguletur.

Acte n° 2 – […1037, 24 mars-1046…] – Hugo – charte – canons de concile

Tamen quia multi inter nos sunt, qui aut exiguam, aut pene nullam rectæe eruditionis notitiam contigerunt, necessarium duximus ea quæe a sanctis patribus nobis tradita sunt in medium recensere, videlicet : In primis ut catholicæe et apostolicæe fidei symbolum firmiter teneamus. Ut illa perniciosa consuetudo et inexplebilis avaritiæe corruptela funditus eradicetur, qua multos perniciosa munera undecumque collegisse audivimus, quibus principem regni et familiares ejus corrumpere valeant, ut ad episcopatus honorem valeant pervenire, quod nulla quidem humilitate, sed ambitiosa dominatione fieri non dubium est ; unde hanc pestem a finibus Ecclesiæe repellendam judicamus, ne gratiam sancti Spiritus vilis mercaturæe compendiis appretiabilem facere videamur. Ut nullus episcoporum de civitate in qua denominatus et ordinatus est, ad aliam amplioris causa transire præesumat ; sicut de quibusdam auditum est, qui putabant evangelico exemplo posse tueri cupiditatem suam, per quod ex occasione persecutionis apostolici præedicatores jubentur transire de civitate in civitatem, quod omnino prisca sanctorum patrum . Similis sententia de monachorum ordine nullus per pecuniam nisi communi fratrum sancti Benedicti ad hujusmodi honorem adspiret. Ut nullus epicopus sive abbas alterius episcopi vel abbatis honorem supplantare præesumat. Ut nullus episcopus, presbyterum aut diaconum, nec aliquem inferioris ordinis clericum per pecuniam ordinare præesumat. Ut nullus ex officialibus episcopi, archidiaconus videlicet aut notarius, pro ordinandis clericis munera exigat. Ut ad sacros ordines nisi eruditi et æetate legitima non promoveantur. Ut episcopus alterius diocesis clericum, nisi sub legatione aut probabilibus signis, ordinare præesumat. Ut episcopus clericorum ecclesiæe stipendia aut terras laicis beneficiare minime præesumat. Ut nullus archidiaconus alterius archidiaconatum supplantare præesumat. Similiter clericus alterius clerici honorem non invadat. Presbyter quoque alterius presbyteri ecclesiam temeraria usurpatione quæerere non audeat. Ut sacrum chrisma nullus vendere præesumat. Ut in dedicandis ecclesiis, nullus coacta munera exigat, nisi sponte a fidelibus donentur. Sed ne hac occasione dilatio ulla consecrandis ecclesiis ingeratur. Ut pro baptizandis catechumenis nullus quoque pecuniam, nisi sponte quoque donetur, quæerere præesumat. Ut in albis baptizatorum solummodo candela et chrismale capitium donetur, nisi quid benignitas humana privato concesserit. Ut pœenitentes occasione avaritiæe gravare aut levare nemo præesumat, sed juxta modum culpæe vel possibilitatem naturæe moderetur pœenitentia. Tales namque si hujus sanctionis transgressores inveniantur, gradus sui periculo subjaceant. Ut baptizati in eadem ecclesia in qua regenerationis gratiam acceperunt, et in qua parrochiani existunt, per octonos dies in albis repræesententur cum cereis ardentibus. Octavo .

Acte n° 3 – […1046-1054] – Willelmus – charte – donation

ob memoriam patris mei Gerardi et animarum fratrum meorum requiem meeque videlicet anime remunerationem, medietatem terre quam in Bethencort in meo dominio teneo Fontanelle monasterio Beati Petri Sanctique Wandregisili honori consecrato ad victum monachorum inibi famulantium Deo perpetualiter habendam trado. Et, preter hanc predictam medietatem, aquam cum molendinis et pratis separatam et absque ullius partitione vel admixione absolutam eidem Fontanellensi cenobio exhibeo. Quendam vero francum hominem nomine Dodemannum cum sua terra in franca voce predicto loco advexo ; dominum meum Willelmum Arcentium comitem hanc cartulam confirmantem proprio signo huic beneficio voce et corde mecum accumulo.

Acte n° 4 – 1127 – Audoenus – charte – incorporation

nos concedimus et confirmamus vicariam Sancti Hilarii de Tæeculariis et duas capellas ejusdem loci, unam Sancti Christophori, et alteram Sancti Nicolai, cum omnibus ad eas pertinentibus Deo et monachis Becci, in proprios usus habendas et possidendas, ad sustentationem monachorum apud Tæegularias commanentium, salvo in omnibus jure episcopali, et quod presbyter in ea resideat, qui exhibeat nobis et successoribus nostris omnem obedientiam et reverentiam, et cui dicti monachi ita provideant ut habeat unde rationabiliter possit sustentari.

Acte n° 5 – [1124, 18 mai-1136, 24 juin] – Audoenus – charte – confirmation générale

rogatus a domino Bosone Beccensis cœenobii abbate et fratribus ejusdem loci, concedo quidquid Beccense monasterium habet in episcopatu Ebroicensi, in ecclesiis, decimis et aliis rebus « quas fuse et singulatim enumerat ».

Acte n° 6 – [1135, 22 décembre-1139, 2 juillet] – Audoenus – charte – donation

Convocatis ex more ad synodum omnibus presbyteris nostris, circadam quam ab illis exigebam, ex concilii Julibone institutione et ecclesiarum episcopalium Normannie consuetudine, quam illa gravari conquerebantur, eorum communi petitione et nostrorum canonicorum intercessione, pardonavi, hoc tamen fine ut singulis annis, de singulis parrochialibus ecclesiis, una ad mensuram ebroicumebroicensem mina frumenti vel melioris hibernagii, pro circada hoc tenore pardonata, ad festum sancti Remigii redderetur, a quo si aliquis presbyter deviaret, cogeretur donec redderet. Quod si aliqui vel plures, vel si forte omnes ad hoc recurrerent ut circadam reddere, quam minas dare eligerent, circadam redderent ad terminum ex predicti conscilii consideratione positum, scilicet in secundo anno III solidos de matre ecclesia, XVIII denarios de capella. Ad hunc modum restrinxi, cum alibi nunc IIIIor, nunc quinque vel hoc amplius solidi capiantur. Hoc sic concesso et a cunctis in perpetuo mansurum confirmato et in presentia et audientia convocatorum presbyterorum, universis illis volentibus, et sic fieri probantibus. Hoc totum bladum pro circada hac conditione pardonata reddendum vel circadam, si ad illam reddendam redierint, canonicis nostris ad suam communionem ampliandam, libere et semper habendum, donavi et auctoritate ipsius synodi confirmavi. Anathemate etiam dampnavi et omnes qui in synodo aderant presbyteri mecum omnes illos quicumque hoc beneficium a communione auferre laborarent. Item ad ipsam communionem dedi canonicis X libras rothomagensium singulis annis, habendas de redditu portus Vernonis, quas liberalitas gloriosi regis Anglorum Henrici et ducis Normannorum persone mee dederat ; et hoc, testimonio carte Calixti apostolici et ipsius regis Henrici confirmatum, libere tenueram. Has etiam X libras, sub anathematis vinculo, canonicorum communioni astrinxi. Has etiam X libras Guillelmus de Vernone ipsi communioni, nostra ammonitione, concessit, et carta sua confirmavit. Videns itaque ecclesie servitium per communionem ampliari, desiderio illud crescendi ; dimidium omnium reddituum et questuum Branfordie, quam in Anglia villam liberalis gratia regis Henrici michi dederat, et testimonio sue carte confirmaverat, communioni per singulos annos habendum, ipsius Henrici regis et sui successoris Stephani concessu, donavi et perpetuo tenendum, ex communione vinculavi reliqumreliquum ecclesie et successoribus meis possidendum permisi. Denique donavi communioni duas garbas decime de Sevonderia, de feodo Baudrici de Chalet, et duas garbas decime de Quatre Veoges, quas decimas ego conquisieram, cum nullus predecessorum meorum illas ante me habuisset.

Acte n° 15 – [1113-1139, 2 juillet] – Audinus – charte – confirmation générale

nos concessisse monasterio Beati Ebrulfi quidquid in episcopatu Ebroicensi temporibus predecessorum nostrorum et nostris canonice possiderunt, et ea omnia que futuris temporibus ibidem, volente Domino, poterunt adipisci tam in ecclesiis quam in decimis sive terris et aliis quibuslibet elemosinis, in quibus hec propriis nominibus duximus exprimenda : ecclesiam videliquet de Aquilevilla cum duabus partibus decime garbarum lini, canabi et leguminum et manerium monachorum, cum tota villa et aliis pertinenciis suis ; ecclesiam de Viler Lesgax cum duabus partibus tocius decime garbarum lini, canabi et leguminum et V solidis in altari et homines plures in eadem villa ; apud Vernonem, quinque modis vini de cellario domini ejusdem ville ; apud Albam Viam, duos modios bresi et quadraginta solidos andegavensium de manu comitis Ebroicensis, et ibidem duas vineas ; apud Ebroicas, unum furnum et unum hospitem ; apud Longam Villam, decem modios vini de vino comitis Ebroicensis, et ibidem duas vineas ; apud Toneium, quasdam vineas et terras et homines plures ; apud Limbuef, duas partes tocius decime que est de feodo de Grentemesnil quod tenet Ricardus de Castris ; apud Aquigneium, unum hospitem ; apud Conchas, unum hospitem ; apud Britolium, unum hospitem ; apud Boscum Roberti, duas partes decime et terras et homines plures et patronatum ecclesie ; apud Rollum, unum hospitem ; apud Bernerias, duas partes altaris et tocius decime feodi bladum de Vax ; apud Poileium, medietatem totius ecclesie et cimiterii et decime garbarum ligni, canabi et leguminum ; ecclesiam de Warnenvilla et duas partepartes tocius decime garbarum ligni, canabi et leguminum, et manerium unum cum hominibus et terris aliisque pertinenciis suis ; in omnibus terris et villis nostris et nemoribus et comitum Leecestrie et Mellenti et domini de Toeneio in episcopatu Ebroicensi, quitanciam victus et vestitus omnium monachorum Sancti Ebrulfi et famulorum suorum ab omni passagio et theloneo et pasnagio ; similiter de omni dominio et terris et nemoribus comitis Ebroicensis ; ecclesiam Sancte Marie de Gonfreeria et duas partes tocius decime garbarum lini, canabi et leguminum, et quadraginta solidos andegavensium in altari ; ecclesiam de Gauvilla et duas partes tocius decime lini, canabi et leguminum, et viginti solidos in altari, et terras et homines plures in eadem villa, et unum sexterium avene ; in medietaria Willelmi Fresnel apud Feritatem Fresnel, decimam omni reddituum thelonei videliquet molendinorum, nemorum et plesseicei domini ejusdem ville, et in divercis culturis ipsius, medietatem tocius decime, et in omnibus campis quos vulgo ruptides vocantur, duas partes tocius decime, et decem solidos quos habet Willelmus Fresnel in redditu ejusdem ville ; apud Aquilam et in omni feodo ejusdem ville, quitanciam victus et vestitus monachorum et famulorum ipsorum ab omni passagio et theloneo, cornagio et pasnagio, et omni homini eorum in feodo Aquile manencium ; apud Albam, quasdam decimas ; apud Asperas, quasdam decimas ; ecclesiam Beate Marie de Sancto Ebrulfo cum capellis Sancti Ebrulfi et Sancti Dyonisii et omnibus aliis pertinentiis suis, salvo tamen jure episcopali, presbyter vero in ea ministrans percipiespercipiens procurationem suam et vestituram sufficientem et congruam in domo monachorum cum clerico uno ; apud Mesnil Mauduit, duas partes tocius decime bladorum et leguminum ; ecclesiam Sancti Martini de Sarneriis et duas partes tocius decime ejusdem ecclesie, de assensu Gilleberti Gooud militis.

Acte n° 16 – [1113-1139, 2 juillet] – Audoenus – charte – jugement

ad pacem et quietem, ad concordiam et amorem omnibus quidem et precipue religiosis quibusque personis, consultum fore cupiens, quomodo redditus et beneficia ecclesie Sancti Georgii de Riveria, inter monachos et presbiterum ejusdem ecclesie, et nunc et in posterum, distribuenda sint, utriusque partis assensu, episcopali sanctione decerno. Statuo igitur atque confirmo, quatinus altare ejudem ecclesie per totum annum presbiteri sit liberum, exceptis quatuor festis : Natalis scilicet Dominici, Pasche et Omnium sanctorum, in quibus presbiter terciam partem de oblationibus, monachi duas reliquas, similiterque de panibus Natalis, Pasche et Rogationum habebunt ; et excepto festo sancti Georgii, in quo presbiter nichil capiet ; excepto etiam quicquid quadrupedum offertur per totum annum, quod totum erit monachorum. De minutis quoque decimis ordino ut presbiter terciam partem, monachi duas habeant semper. Duos insuper modios annone hybernalis, et tercium trimensis de decima in messe, et de stramine quod caballo suo sufficere possit, presbiter habebit. De tractu etiam decime, qui dimidius presbiteri erat, dimissionem quam Archenboldus presbiter, consilio nostro, monachis exinde fecit, guerpo in manu mea posito, ego quoque episcopali auctoritate confirmo. Quam videlicet dimissionem presbiter idem postmodum, jussu nostro, super altare prefate Sancti Georgii ecclesie quando posuit.

Acte n° 19 – 1142, 8 décembre – Rotrocus – charte – confirmation

Hoc autem, auctoritate nostri scripti et testimonio sigilli, certum facimus et de futuro mansurum firmamus, subjicientes anathemati qui hanc donationem cassaverint.

Acte n° 20 – [1142…] – Rotrodus – charte – règlement conflit

Quod in presentia nostra et assensu nostro concessum et definitum testimonio nostri sigilli et scripti in eternum mansurum firmavimus, auctoritate Dei et potestate nostri ministerii, anathemati subjicientes qui hanc tam salubrem et consideratam concessionem de futuro cassarent.

Acte n° 21 – [1139-1142, 8 décembre…] – Rotroudus – charte – confirmation

Ego autem donationes et comentionesconventiones istemistas accessit, et testimonio meo scripto et sigilli confirmavitconfirmavi salvo jure ex adliepiscopali Ecclesie sumus

Acte n° 22 – 1143 – Rotrodus – charte – confirmation

Inde est quod intuis et sincere religionis quas monasterio vigere cognoin dyocesi nostra idem mbus patrum noscitur possedisse et nostris temporibus adepta noscitur possidere, sub protectione nostra et successorum nostrorum suscipimus tuenda, specialiter vero confirmamus et in tutionemtuitionem et protectionem Ebroicensis ecclesie suscipimus eaque Rogerius de Toeni eidem monasterio dedit, concessit et confirmavit apud Achigneium et in aliis locis dyocesis nostre, sicut in cartis suis continetur ; et quod Moardus de Campaniis eidem monasterio contulit, scilicet duas partes decimarum de Campaniis et de Cantelou ; et quod Ricardus de Rumilleio, filius Willelmi de Rumilleio, ad luminare et ornamentum ecclesie Becci in perpetuam elemosinam dedit et, carta sua quam inspeximus, confirmavit, videlicet quicquid idem Ricardus de Rumilleio in villa et parrochia de Plasseto Mahiel habebat in terris, redditibus, serviciis et in omnibus rebus, sine exceptione aliqua et diminutione, cujus Ricardi donum Rogerus de Toeni dominus suus, ad preces nostras, concessit et confirmavit et, pro salute anime sue et heredum suorum, de omnibus que ad ipsum pertinebant et heredes suos, quietum ac liberum in perpetuum fecit.

Acte n° 23 – [1139-1143…] – Rotrodus – charte – vente,achat

ego emi, tempore episcopatus mei, per tredecim marcas argenti, a domina Emma de Rothomago, que tunc dicebatur Emma de Bello Monte, concedentibus filiis suis Radulfo et Johanne, et a Rogero filio Picardi, concedentibus sorore sua et nepte, vineam quam habebant in colle super aquam, de feudo Beate Marie, et tres burgenses, cum censu eorum, quos habebant in foro, tenentes eos de Guillelmo Pointel, et ipse Guillelmus Pointel tenebat eos de comite Ebroicensi.

Acte n° 24 – [1143-1147, 26 décembre] – R. – charte – confirmation

Ut autem hoc firmum fieret, testimonio et auctoritate nostri sigilli et scripti in eternum mansurum firmavimus.

Acte n° 25 – [1148, 21 mars-1148, mai] – Rotrodus – charte – règlement conflit

venerabiles fratres nostros Philippum Bajocensem et Joscelinum Salesb. episcopos, in nostra presentia et episcoporum et personarum plurium que afferunt, de quadam controversia que erat inter eos pro quibusdam ausportatis de thesauro Salesb. ecclesie concordasse, tali conditione quod prefatus Philippus Bajocensis episcopus, in presentia nostra Rothomagi, per manum Nigelli monachi de Cadomo et per Albertum portarium de Harecort reddidit eidem Joscelino Salesb. episcopo bracium unum aureis lammis coopertum et lapidibus preciosis adornatum et insuper dedit ei X marcas argenti, et sic querela que inter eos erat omnino remansit.

Acte n° 26 – […1144-1148…] – Rotroudus – charte – confirmation

eapropter et nos, quantum ad potestatem nostram et parrochie nostre pertinet, confirmamus et rata esse volumus que dedit abbatie de Strata Raherius de Dunjun, et Amalricus et Nivardus de Nona Curia, et Radulfus de Isio et Hugo de Castello, impresentia domini Gaufridi Carnotensis episcopi, et domini Hugonis Autisiodorensis episcopi, et domini Guichardi abbatis Pontiniacensis, et Guiardi archipresbyteri nostri qui affuit ibi vice nostra. Dedit autem predictus Raherius abbatie de Strata et concessit imperpetuum monachis ibidem habitaturis quantum unus piscator omni tempore in fluvio Arva qui locum illum preterfluit piscari posset ; concessit etiam eis licentiam eumdem fluvium adducendi per officinas suas, sicut idem monachi sibi necessarium estimarent ; et locum congruum piscationi quem homines vulgari suo gort appellant, quem profecto locum et abbatie situm ipse preambulans demonstravit et certis metis signans, monachis libere imperpetuum possidendum concessit ; dedit etiam quemdam fontem qui erat juxta situm abbatie et usuariam mortui bosci de Museio, hec omnia filiis suis Godefrido et Raherio concedentibus. Amalricus vero dedit eisdem monachis medietatem territorii Strate, et aream molendini de Francheto, et totam terram de Forgis, et medietatem terre de Borguinvilla, et hec omnia ita libere possidenda concessit imperpetuum, sicut ipse possidebat, concedente hoc uxore sua Columba et filiis suis, et Raherio de Dunjun cum predictis filiis suis, de quorum casamentis erant que dedit. Nivardus autem de Nona Curia dedit eisdem monachis libere deinceps possidendum bosculum de Faiello, concedente uxore sua et filiis suis Gilone et Gileberto. Radulfus autem de Islo dedit eis unam carrucatam terre apud Merevillam, quod concessit uxor ejus. Hugo de Castello dedit eis imperpetuum pasnagium boscorum suorum ad opus porcorum qui sui proprii essent, et usum mortui ligni in bosco de Crotesio, et hec in manu Gaufridi Carnotensis episcopi posuit et dimisit. Has omnes donationes sigillo suo firmavit tunc dominus Gaufridus Carnotensis episcopus.

Acte n° 27 – 1149, 16 mars – Hugo / Rotrodus – charte – jugement

De causa que inter Ricardum abbatem Troarni et milites Templi orta est super Rainbertiulmo, post multas vexationes et intervalla temporum, tandem apud Lexovium, evocato ex latere venerabili fratre nostro Philippo Bajocensi episcopo, multis etiam religiosis et sapientibus viris pariter convocatis, auctoritate apostolica freti, ordine judiciario finem canonicum ipsi negocio imposuimus. Quod, ut nulla delere possit oblivio, in scriptum redigere et litteris annotare curavimus, ut sit operis nostri firmum testimonium et predicti monasterii inexpugnabile munimentum, simul etiam ad posteros memoriale sempiternum. Nos igitur, super hoc negocio habentes preceptum domini pape tam viva voce quam litteris de plena justicia facienda, et de comite et de militibus causam diu agitatam, tali sententia in medium prolata decidimus scilicet, quia milites Templi possessioni de Rainbertiulmo renunciaverant, et comes qui possessionem dederat a guarantia deficiebat, adjudicavimus abbati Troarnensi investituram de Rainbertiulmo, et eum, vice domini pape cujus legatione in hoc negocio fungebamur, in conspectu totius conventus manu propria investivimus, et tamen, ne occasione aliqua investitura ista videretur initium habuisse, ante ipsam investituram probationem quam abbas obtulerat per manus tam clericorum quam laicorum suficientem suscepimus.

Acte n° 29 – […1147, 26 décembre-1156] – R. – charte – confirmation

Nos autem, assensu predicti Robert, inde revestivimus dilectum filium nostrum Ranulphum, tunc abbatem ecclesie Beati Taurini.

Acte n° 30 – [1157, 17 juillet] – Rotrocus – charte – règlement conflit

Ad hec etiam vidimus scedulas in quibus professiones multorum abbatum ipsius monasterii manifeste nobis scripte apparuerunt. Facta itaque fide abbati et his qui aderant, predecessorum suorum secutus vestigia, professionem in hec verba fecit et crucis signo complevit atque munivit : « Ego Silvester abbas ecclesie Sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Beati Augustini primi Anglorum archiepiscopi promitto sancte Dorobernensi ecclesie et tibi, reverende pater Theobalde ejusdem ęcclesię archiepiscope tuisque successoribus canonicam per omnia obedientiam ». Ex his igitur intelleximus quod nulla de cetero inter ipsorum successores de facienda professione contradictio debeat instaurari.

Acte n° 31 – 1157 – Rotrodus – charte – confirmation

ecclesias de Illeiis ecclesie Sancte Marie Carnoti et monasterio Sancti Petri Carnoti, utriusque ecclesie jure cognito, concessimus quiete in perpetuum possidendas, eo tenore ut predicte ecclesie Sancte Marie et Sancti Petri totam decimam habeant, excepta decima terre quatuor carrucarum quam monachi de Strata colunt, quarum decimam iidem monachi donatione nostra et auctoritate sibi quietam defendunt, et excepta tercia garba de Vileta et de feodo qui dicitur Jerosolimitanorum quam ad opus presbiterorum de Illeiis detinuimus, que antea erat eorumdem sacerdotum. Siquidem canonici Sancte Marie et monachi Sancti Petri annuatim dabunt presbiteris de Illeiis, pro messione, quinque modios, tres scilicet de hybernagio et unum de ordeo et alterum de avena. Porro, decedentibus presbiteris, presentationem subrogandorum ecclesie Beate Marie et Sancti Petri concessimus et duas partes lane et duas partes candelarum in his videlicet quinque festis : in Pascha, in festo omnium sanctorum, in Natale Domini, in Purificatione beate Marie et ejus Assumptione. Reliqua autem que altario pertinent, sicuti agnos et porcellos et decimam lini et chanvre, jure sacerdotali, presbiteri sibi habeant et decimam vini vinearum que tunc erant in parrochia illa quando hec donatio facta est, sic tamen ut, si forte alie vinee in toto territorio de Illeiis plantarentur, decime earum Beate Marie et Sancti Petri essent. Si autem que tunc erant vinee ad terram arabilem reverterentur, decima illius terre in jus predictarum ecclesiarum Sancte Marie et Sancti Petri veniret. Sed et concessimus quod si forte aliqui laicorum qui in parrochia de Illeiis decimas tenent, eas ecclesie Beate Marie et Sancti Petri concederent, vel si predicte ecclesie ipsas aliqua ratione sibi perquirere possent, eas illis habendas auctoritate nostra confirmamus. Dominus quoque Symon de Aneto, qui tunc erat dominus Illeiarum, has ecclesias in presentia nostra apud Coldras concessit habendas in perpetuum ecclesie Beate Marie Carnoti et monachis Sancti Petri. Hoc etiam notum vobis esse volumus et ratum permanere quod Willelmus Golferius concessit monachis Sancti Petri in presentia nostra apud Britolium quicquid juris in predictis ecclesiis et decimis prius habuerat. Hoc quoque prius in presentia nostra diffinitum est quod dominus Robertus, qui tunc erat Carnotensis episcopus, medietatem hujus decime ad ecclesiam suam pertinentem, concedente ibidem capitulo suo, in vita sua possideret, et post ejus decessum in dominium capituli veniret, unde et capitulum ejus anni versarium singulis annis ageret, et totum redditum medietatis hujus decime, in anniversaria die obitus sui, canonicis et clericis suis chori qui anniversario interessent divideret, prout eis idem episcopus, vel in vita vel in decessu suo, litteris et sigillo suo institueret. Laboraverat enim in restituenda hac decima et ecclesie sue et ecclesie Beati Petri.

Acte n° 32 – [1157] – R. – charte – confirmation

Quod ut de futuro firmum staret, testimonio nostri scripti et sigilli confirmavimus.

Acte n° 33 – 1157 – Rotrodus – charte – notification

Rogerius de Pinceone concessit in elemosina monachis de Strata quicquid eisdem monachis dederat Fulco, frater ejus, scilicet campartagium quatuor carrucatarum terre quas habent a Radulfo de Islo aput Merevillam. Hoc autem totum canpartagium per manum nostram eis dimisit, quiete et libere, in perpetuum possidendum.

Acte n° 34 – […1157…] – R. – charte – notification

Nos autem eas dedimus monachis de monasterio Beati Petri Carnotensis, rogatu predicti Philippi et Willelmi fratris suis et assensu et concessu eorumdem, salvo tamen episcopali jure et sacerdotum qui in ea sunt aut futuri sunt.

Acte n° 35 – [1143-1157] – Rotrodus – charte – confirmation

et auctoritate nostri sigilli roboramus donum quod coram episcopis Theobaldo Parisiensi et Arnulfo Lexoviensi dedit Philippus de Blarru monachis de Sarnaio, ponens illud in manu nostra. Dedit autem predictus Philippus de Blarru coram predictis personis, assensu filiorum suorum Petri et Ivonis, Sancte Marie et monachis de Sarnaio in elemosinam perpetuam quater XX jornalia terre et locum ad grangiam constituendam, et preter hoc quatuor carrucatas terre de quibus sibi retinuit in redditu unum modium avene et alterum ibernagii sicut carruce lucrari poterunt, eo pacto ut duos modios predictos alii ecclesie dare non posset. Dedit etiam eis et concessit imperpetuum usum nemorum suorum scilicet Chebreie et Gasum ad edificia sua et necessitatem foci et ad pastionem animalium suorum liberam porcorumque pasnagium.

Acte n° 36 – […1142, 1er août-1157…] – R. – charte – confirmation

Nos autem et presentationem presbyteri sepedicte ecclesie Sancti Audoeni concessimus, et ut singulis annis de eadem ecclesia de Vilers XXIIII solidos habeat.

Acte n° 40 – 1158 – Rotrodus – charte – notification

coram me et magistro Willelmo decano ecclesie nostre, et magistro Ricardo Croc archidiacono, concessit Raherius de Museio monachis de Strata ea que dederant eis Raherius avus ejus et Godefridus pater ejus, sicut determinatum est in cirografo quod habent predicti monachi adversus predictum Raherium, scilicet cursum aque per necessaria monachorum que vulgo privati talami vocantur, perducendum in rivum fontis, et collem sicut determinatum est, usque ad terram de Mesnil, et preter hec dedit eis, ex propria voluntate, pascua que habebant ad facienda prata et quecumque voluerint. Hec ergo omnia dedit domui de Strata Raherius et pepigit se custodire et tueri.

Acte n° 41 – 1158 – Rotrodus – charte – notification

Herbertus filius Bone per manum nostram concessit monachis de Strata quicquid ad se pertinere dicebat omnibus terris monachorum quod prius concesserat mater ejus.

Acte n° 43 – 1159 – Rotrodus – charte – incorporation

concessi Deo et Sancte Marie Becci ecclesias de Marbodio cum duabus partibus omnium decimarum ad easdem ecclesias pertinentium et duabus altaris partibus tribus festis per annum, scilicet Pascha, Nativitate Domini et festivitate Omnium sanctorum, quas ecclesias Johannes filius Hugonis de Gisorz reddidit in manus meas, quasque Hugo pater ejus et Paganus avus ipsius antea dederant ecclesie Becci. Hec autem sic concessimus ut, post mortem eorum sacerdotum qui tunc ecclesiis deserviebant quando hec nostra donatio facta est, Hugonis scilicet et Fulconis fratris ipsius, habeat ecclesia Becci in perpetuum, ut predictum est, duas partes omnium decimarum. Defunctis autem his sacerdotibus, presentabit ecclesia Becci episcopo Ebroicensi presbiteros eisdem ecclesiis servituros.

Acte n° 44 – […1157-1159, 6 novembre…] – Rotrodus – charte – confirmation

Quod ut de futuro firmum staret, testimonio nostri scripti et sigilli confirmavimus.

Acte n° 45 – 1160 – Rotrodus – charte – règlement conflit

Stephanus abbas Tyronii et Gervasius abbas Stratensis coram me inierunt concordiam de universis decimis quas domus de Hildrevilla deposcebat a domo Stratensi, scilicet de tota decima terre de Burgunvilla, et tertia parte decime terre de Forgis, et terre quam habent a Pagano de Troncheviler, et tertia parte decime terre quam a domina de Mesnil, et terre quam habent a Guilleberto de Montulle. Pro his ergo omnibus reddent annuatim monachi de Strata domui de Heudrevilla duos sextarios frumenti, et IIIIor siliginis, et sex avene ad mensuram de Illeis, ad festum omnium sanctorum.

Acte n° 46 – […1157-1160…] – Rotrocus – charte – règlement conflit

Monachi et Mascelinus ibi ante me fuerunt et causam suam aliquandiu in presentia mea tractaverunt sed Mascelinus, injusticiam suam tandem me audiente recognovit, et rectum in manu Teobaldi prioris Sancti Petri Carnoti fecit, et redditus quos clamabant monachi eis in pace dimisit. Ubicumque igitur aliquam annone decimam Mascelinus acceperit, monachi duas partes habebunt et ipse terciam partem habebit. Habebunt etiam monachi medietatem omnium minutarum decimarum, agnorum scilicet, lane et lini, et omnium ad minutam decimam pertinentium. Medietatem etiam omnium oblationum que in quinque festivitatibus annualibus, in Nativitate scilicet, Theophania, Purificatione sancte Marie, Pascha, Omnium sanctorum festivitate, offerentur habebunt. Omnes etiam consuetudinales panes Nativitatis, Pasche et Ascensionis monachi et presbiter inter se equaliter partientur. Presbiter autem duo hospitia, que sunt in cimiterio posita, tenebit in vita sua ; post illius autem obitum, monachi ea habebunt. Totum insuper cimiterium eis dono, et in perpetuum habendum concedo. Famulus autem qui Mascelini decimam traxerit fidelitatem monachis faciet ; eandem fidelitatem monachorum famulus Mascelino faciet. Promisit etiam Mascelinus quod quicquid de decimis ad feodum suum pertinet ab omni calumnia et impedimento monachis liberabit, quod si non fecerit, quinquaginta solidos monachis reddet, quos ab eis accepit. Et de denariis istis reddendis, et de tota concordia a Mascelino tenenda, rogatu Mascelini, ego plegius fui. Mascelinus etiam, mittendo in manu mea manum suam, hanc concordiam affiduciavit a se firmiter esse tenendam.

Acte n° 47 – […1147, 26 décembre-1160…] – R. – charte – incorporation

Ego autem præefatam ecclesiam et præedictas redditus sub præescripta definitione sanctis monialibus episcopali potestate donavi, hæec singula sic proinde determinare curavi, quatenus de futuro inter santisanctas moniales et Robertum et ejus successores omnis litigii recidatur occasio.

Acte n° 48 – […1147, 26 décembre-1160…] – R. – charte – confirmation

Totum autem ei ordine judiciario in curia nostra abjudicatum est. Post judicium vero Durandus et Raherius frater ejus, prece nostra, in manu nostra posuerunt quod deinceps nec per se nec per suppositam manum monachos super hoc inquietarent. Quod ut de futuro firmum staret, testimonio nostri scripti et sigilli confirmavimus.

Acte n° 49 – 1161 – Rotrodus – charte – notification

Aja et Henricus, filius ejus, concesserunt monachis de Strata totam decimam quam ab eis exigebant in terra de Forgis, et quam habent a Pagano de Troncheviler, et quam habent pro sorore Baldrici, et quam habent a Gilleberto de Montusle, et preterea quicquid habebant in ęcclesia de Hildrevilla : scilicet terciam partem decime feodi de Mesnil et de Brueria excepto Cocumnesio, et terciam partem decime terre monachorum in feodo de Mesnil et de Brueria excepta cultura de Cruce et IIbus arpentis in Valle Auboin et hasta Sancti Stephani ; cum territorio de Antelvilla, terciam partem totius decime, excepta parte Guiardi de Musi et Symonis de Antelvilla, excepta decima quam sacerdos tenet quam dicunt esse suam : si habere poterint, monachorum erit. Pro his autem omnibus decimis, reddent annuatim ad festum Omnium sanctorum unum modium ivernagii quale commu niter reddet decima et unum avene. Si autem predictas decimas non poterunt garantire, de predicta modiatione cadet quod justum fuerit. Ausiliabuntur autem eis monachi sed de suo nichil dabunt. Sciendum etiam quod hanc modiationem nec dare nec in alienam manum mittere poterunt, dum eis monachi dare voluerint quantum ab aliis habere poterunt.

Acte n° 50 – […1157-1162…] – R. / Ricardus de Hummetz – charte – règlement conflit

cum ego R. episcopus Ebroicensis et Ricardus de Hummetz constabularius regis essemus justiciariumjusticie regis, Galfredus de Bruecurt et Gislebertus de Bruencurt, et Robertus filius Matildis, in presentia nostra in plena assisia apud Rothomagum clamaverunt quietam imperpetuum presentationem ecclesie de Bruencurt Michaeli abbati et ecclesie Pratellis, de qua diu controversia inter eos fuerat.

Acte n° 51 – 1163 – Rotrodus – charte – règlement conflit

per manum nostram, facta est compositio inter monachos de Strata et sacerdotem de Ildrevilla, sibi et successoribus suis, de decima, quę ad sacerdotem pertinet, terrę quam monachi habent ab Amalrico et a Pagano de Tronceviler, unde compositio facta fuerat coram me, signata per sigillum nostrum, et preterea de tercia parte decimę trium bovatarum terrę quas habent de feodo Baldrici de Mesnil. Hoc autem pacto facta est compositio hęc ut pro his omnibus reddant monachi annuatim IIIIor sextarios hibernagii et duos avenę ad festum sancti Remigii, ad mensuram de Museio.

Acte n° 52 – [1160-1164] – Rogerus – charte – notification

Rogerum archiepiscopum, me presente, concessisse et dedisse, coram Henrico de Pisa sancte Romane Ecclesie cardinali et apostolice sedis legato, magistro Rogero clerico domini regis totam terram de Halton, quam Willelmus dapifer Turstini archiepiscopi de eo tenuit, cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam prebendam Suthwell., et quicquid archiepiscopus contra Martinum de Capella fratrem predicti Rogeri in dominio suo tenendum calumpniatus est, et me super hoc veritatis testimonium perhibere et idem archiepiscopus predictam terram eidem Rogero defendere et sicut dominicum suum warantizare pepigit.

Acte n° 53 – [1161-1165, avril] – R. / R. de Sancto Walerico – charte – notification

recognitum fuit ante nos in assisa apud Baiocas quod terra quam tenuit Ivo Bos in Crisetot et terra quam tenuit Ricardus filius Hervei in Crisetot de feodo Locellis sunt de feodo Sancti Stephani de Cadomo. Recognitum est etiam quod Alanus de Ceoignio tenuit X acras terrę cum manssione ejus in qua mansit de feodo Sancti Stephani ; et terra quam Henricus filius Herberti et Teoldus filius Rannulfi tenent de feodo Audoeni filii Golde est de feodo Sancti Stephani ; et terra quam Willelmus filius Teoboldi tenuit in Francavilla remansit in dominio Sancti Stephani.

Acte n° 54 – [1159, 20 décembre-1165, avril] – Rotrodus – charte – jugement

Sancti Petri Castellionis abbas stramen grangie de Warangevilla et palleas cum revaneis judicio curie domini regis obtinuit, contra Mathildem de Monasteris et contra Matheum filium ejus disracionavit, quoniam monachos prefate ecclesie inde multum diu placitis et altercacionibus indiscussis vexaverant.

Acte n° 55 – […1157-1165, avril] – Rotrodus – charte – notification

Radulfus de Islo, pro remedio anime sue, per manum nostram dedit monasterio de Strata terram de Mervilla : duas carrucatas ad mensuram de Illeis liberas et absolutas ab omnibus servitiis, et alias duas carrucatas ad mensuram carnotensem pro duobus modiis ivernagii et duobus modiis avene, ita tamen quod hunc censum nec dare nec vendere nec alio modo in alienam manum transferre possit absque monachorum consensu. Hec omnia concesserunt omnes filii ejus et uxor ejus Aelit, et filia ejus Tecia, et Symon de Aneto ad cujus feodum res pertinet. Quidam juvenis Fulco nomine dedit eisdem per manum nostram, pro remedio anime sue, campartagium earumdem carrucatarum IIIIor.

Acte n° 56 – […1157-1165, avril] – R. – charte – notification

Gislebertus de Sartis recognovit et reddidit Richardo de Fesquis terram de Guarini Prato in feodo et hereditate, pro servitio XXti solidorum rothomagensium per unumquemque annum. Porro Richardus dedit et concessit monachis de Fulchardimonte in elemosinam perpetuam totum dominicum ejusdem feodi ad campartum, absque alia retentione aliqua, predicto Gisleberto concedente, et proinde a monachis Xcem solidos rothomagensium per annum accipiente. Terram quoque vavassorum concesserunt monachis tam Gislebertus quam Richardus, ad firmam vel campartum inter monachos et vavassores constitutum libere et quiete . Quod si Richardus a servitio quod Gisleberto debet sive vavassores a servitio quod Richardo debent defecerint, nichil aliud Gislebertus vel Richardus a monachis exigere poterunt preter firmam vel campartum eis debitum.

Acte n° 57 – […1157-1165, avril] – Rotrodus – charte – confirmation

dedimus ecclesiam Sancti Albini de Pasceo cum omnibus pertinentiis suis dilectis fratribus nostris et filiis abbati scilicet et monachis Beate Marie de Lira, sicut dominus Robertus filius comitis Legec. eam illis concessit et carta nostra confirmavit.

Acte n° 58 – […1157 -1165, avril] – R. – charte – confirmation

quod Willelmus de Pasceio dedit in elemosinam cenobio Lirensi vineam quam tenuit Paganus de Gloz meque rogavit ut ex hoc cartam facerem et sigillo meo munirem, Rogerus de Hulcemagna, monachus factus in predicto cenobio, et Robertus filius heresque illius reddiderunt michi illam partem ecclesie de Quercu quam diu tenuerant et ego, rogatu eorum, predictam partem supradicte ecclesie cenobio Lirensi dedi, donumque presenti scripto confirmo.

Acte n° 59 – […1157-1165, avril] – Rotr. – charte – règlement conflit

de terra illa que est ad caput cortillorum de Coldreto, unde controversia erat inter Willelmum priorem de Verliaco et Paganum de Coldreto, pax et concordia in curia regis apud Rothomagum ante me et barones ejus facta est, tali condicione quod terra illa de qua agebatur impartita est ita quod de cetero medietas terre illius priori et monachis de Verliaco soluta et quieta, absque ulla calumpnia ipsius Pagani vel heredum suorum, in perpetuum remanebit, et in pace eam possidebunt.

Acte n° 60 – […1157-1165, avril] – Rotrodus – charte – règlement conflit

discordia quedam que inter monachos Sancti Petri Carnotensis et Petrum presbiterum de Sancto Georgio emerserat, in presentia nostra taliter sopita sit et terminata : presbiter de tribus annone modiis quos, ut dicebat, de decima parrochie sue annuatim habere debebat, unum modium monachis dimisit et in perpetuum quietum clamavit. Monachi vero ipsi presbitero decimam de terra patris sui eo pacto dimiserunt, ut eam, quandiu presbiter ecclesie Sancti Georgii fuerit, habeat et in pace possideat.

Acte n° 61 – […1149, 15 mars-1165, avril] – R. – charte – confirmation

Et ut de futuro firmum staret, testimonio nostri scripti et sigilli confirmamus.

Acte n° 64 – [1139-1165, avril] – Robertus – charte – confirmation

ecclesie Sancti Launomari de Blesis concedimus et, testimonio nostri scripti et sigilli, imperpetuum habenda confirmamus, tam in decimis terrarum et molendinorum quam in ecclesiis que in episcopatu nostro legitime possidet, in quibus hec propriiis nominibus duximus exprimenda, videlicet ecclesiam Sancti Sulpicii cum capellis Sanctorum Bartholomei et Leonardi de Tuebou, et ecclesias de Reio cum capella Sancti Petri de Runceres, et ecclesias Sancti Martini de Stublaio, et Sancti Petri de Vitraio, et de Yraio, et sex solidos in ecclesia de Storci, et ecclesias de Francheville, et de Droisi, et de Longaluna, et ecclesiam Sancti Michaelis de Capellis, et ea que habet in ecclesia Sancti Audoeni, et in ecclesia de Polleio, et ecclesiam de Charnellis cum decimis et appendiciis suis, salvo in omnibus jure episcopali, et salvis omnibus que in tempore nostro habebant presbyteri in prefatis ecclesiis.

Acte n° 68 – [1170-1172, septembre] – Rogerus / Egidius – charte – jugement

consilio et assensu dilecti fratris nostri Victoris abbatis Sancti Georgii et Ivonis archidiaconi Rothomagensis qui nobiscum arbitri assidebant super questionem que vertebatur inter abbatem Beccensem et abbatem Lirensem de ecclesia de Brueland et omnibus pertinentiis ejus, inspectis instrumentis et presumptionibus, et testibus hinc inde diligenter examinatis, et depositionibus eorum in scripto redactis, in presentia domini et patris nostri Rotrodi Rothomagensis archiepiscopi, absolvimus abbatem Lirensem et monasterium ejus a petitione abbatis Beccensis et monasterii sui, venientesque Beccum in presentia ejusdem abbatis Beccensis et quorumdam monachorum, scilicet Eustachii prioris, Roberti de Aureis Vallibus cantoris, Isembardi sacriste, Ricardi camerarii, Hunfridi elemosinarii, Rogeri de Bardovilla, Henrici de Buketot, magistri Willelmi de Asprevilla, Hugonis de Sarnaico, qui ex parte conventus late sententie assenserunt, eandem sententiam absolutionis iteravimus, prefatam ecclesiam de Bruerland cum omnibus decimis et pertinentiis suis et nominatim decimis de feudo Gadonis abbati Lire et monasterio Lirensi adjudicantes.

Acte n° 69 – 1173 – E. / Ivo de Veteri Ponte – charte – règlement conflit

controversia que inter abbatem Sancti Salvatoris et Willelmum clericum ejusdem abbatis contra Oliverum de Montecocto super ecclesia de Petraponte vertebatur, in presentia nostra auctoritate apostolica, est terminata hoc modo quod abbas annuatim predicto Olivero solvet Xcem quarteria frumenti ad mensuram orrei sui donec abbas vel successor suus Olivero assignet primam ecclesiam que vacaverit vel secundam, extra terram Jordani Taisson, servata electione Olivero, salvo jure et consueto redditu abbatis ; et tunc cessabit frumenti pensio supradicta. Et Oliverus objuravitabjuravit ecclesiam Sancti Salvatoris de Petraponte in perpetuum, et litteras domini pape quas super hoc negotio impetraverat abbati et monachis reddidit.

Acte n° 70 – [1170-1176] – Egidius – charte – notification

Robertus del Bech et Germania uxor ejus et Nigasius filius suus dederunt in elemosinam ecclesie Sancte Marie de Noa totam terram quam habebant apud Boscum Martini, concessu Roberti Huelin de Ebroicis et filiorum suorum Gauterii, Gaufridi, Willelmi et Radulfi. Ob hoc, monachi dederunt de caritate ecclesie eidem Roberto del Bech et Germanie uxori sue VII libras nummorum et unam vaccam, et filio eorum Nigasio X solidos et II denarios. Roberto vero Huelin et filiis suis dederunt monachi, pro concessione, X solidos. Porro Giroldus de Hopelanda et nepotes sui Robertus et Radulfus prefatam terram cum molta eidem ecclesie in elemosinam concesserunt, accipientes a monachis Giroldus de Hopeland. XXVIII solidos, et nepotes sui IIII solidos et IIII denarios. Item Robertus de Bosco Gencelini dedit eidem ecclesie, quando ad conversionem venit, quicquid Deodatus de Bonavilla et Stephanus de Caitivel tenebant in illo die de feodo ejus, omnem videlicet terram illam, omnem redditum, omnem servicium et quicquid pro ipsa jure debetur, totum indifferenter dedit monachis Sancte Marie Noacensis. Hoc autem filii ejusdem Roberti, Ricardus, Adam et Rogerus, pari assensu et coram testibus, concesserunt et hoc in capitulo monachorum, et sic terram illam super altare sancte Marie propriis manibus per quemdam librum pariter posuerunt et in perpetuam optulerunt elemosinam. Item Robertus, Rogerus et Roscelinus de Bonavilla, et sorores eorum Helois et Richelt dederunt in elemosinam eidem ecclesie totam terram quam habebant de feodo Garemboville inter superiorem viam ebroicensem et aquam de Iton. Ob hoc prefati monachi eis dederunt de caritate ecclesie VIII libras nummorum quos inter se partiti sunt, et sciendum quod filii Roscelini habuerunt singuli pro concessione binos solidos. Porro Laurentius de Garembovilla et frater ejus Willelmus quicquid in illa terra habebant eidem ecclesie in elemosinam dederunt, accipientes a monachis Laurentius XV solidos et Willelmus duos. Item Robertus, Willelmus et Honfredus filii Roscelini de Bonavilla dederunt in elemosinam eisdem monachis supradictis omnem nemus et planum quod eorum juris erat inter viam et pontem de Caugeio et boscum Roberti Canuti, quicquid videlicet in loco illo de feodo Laurentii de Garembovilla, cuicumqua que possidebant. Eapropter et monachi Noacenses XV solidos eis dederunt, victum insuper et vestitum Roberto et Willelmo VI annis amministrantes. Rogerus vero de Bosco Martini, filius Radulfi clerici de Bonavilla, et Richelt soror ejus dederunt eisdem monachis in elemosinam quicquid in nemoribus illis habebant et in omni terra illa clamare poterant. Quapropter monachi eidem Rogero dederunt unum frumenti sextarium. Richelt vero soror Rogeri simili modo, de caritate ecclesie, unum frumenti sextarium habuit. Tres autem filii Roscelini supradicti, pro concessione ejusdem elemosine et perpetua donatione, XL solidos habuerunt. Porro Laurentius, de cujus feodo totum erat et nemus et planum, quicquid ibidem suum erat et tanquam dominus possidebat totum penitus dedit in elemosinam eisdem monachis et concessit, matre, fratre, sorore concedentibus pariter. Quamobrem prefati monachi de caritate Sancte Marie eisdem dona dederunt : Laurentio quidem octo libras nummorum, matri ejus Aeliz XX solidos, Willelmo fratri ipsius V solidos, Gundree vero sorori ejusdem Laurentii VII solidos. Unoquisque, pro sua concessione, quantum diximus habuit, et ita factum est ut quicquid in terra illa proprium habebant et possidebant hereditatis totum indifferenter monachis Sancte Marie Noacensis darent in elemosinam et concederent, Laurentius primum et ceteri omnes, excepto redditu annuo quem monachi solvunt Laurentio propter guarantiam, septem videlicet solidorum, omni prorsus alio redditu, omnique exactione remota et quicquid a quolibet quoquomodo exigi potest indubitanter excludetur.

Acte n° 71 – 1178 – E. – charte – admission prêtre

ad presentationem tuam, dilecte in Domino frater Stephane abbas, recepimus in ecclesia de Chanzi Rotrodum archidiaconum nostrum ad vicariam ejusdem ecclesie, salvis omnibus vobis redditibus et obventionibus et terris et domibus et pratis, sicut tempore Mascelini quondam presbiteri tenebatis, et sicut in carta R. Rothomagensis archiepiscopi quondam Ebroicensis episcopi continetur. Preterea domum Mascelini cum virgulto quam in elemosinam ecclesie Beati Petri contulit eidem ecclesie concedimus et imperpetuum confirmamus. Quam domum tu, frater abbas, et fratres capituli Beati Petri supra nominato archidiacono in vita sua tantum concessistis ita quod, post ejus obitum, et domus et virgultum libere et absolute ad ecclesiam ad ecclesiam Beati Petri revertantur.

Acte n° 72 – [1175-1178, août…] – E. – charte – jugement

nos, in presentia domini Petri sedis apostolice legati et ejus auctoritate, adjudicavimus Stephano abbati Sancti Petri de Carnoto presentationem clerici in ecclesia de Chamzi, libere in perpetuam elemosinam possidendam. salvo in omnibus jure pontificali et parrochiali.

Acte n° 74 – 1179 [avant le 10 septembre] – E. – charte – confirmation

Venerabilis patris nostri R. Dei gratia Rothomagensis archiepiscopi vestigiis inherentes, donationem illam quam fecit ecclesie Sancte Marie de Lira et monachis ibidem Deo servientibus de ecclesia de Rooman cum pontificatus Ebroicensis procurationem gereret, annuente S. de Granviller et filio suo, sigilli nostri munimine confirmamus et futuris temporibus ratam manere decernimus, ita quod, decedente presbitero, nobis abbas presbiterum presentabit, salva ei cantaria et abbati duabus partibus decime.

Acte n° 77 – [1174, avril-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – notification

Ea propter, ecclesie Beati Petri de Pratellis quieti et utilitati in posterum providentes, fidele et firmum testimonium perhibemus quod Henricus illustris rex Anglorum concessit predicto monasterio et propria carta confirmavit omnes libertates et quietaneas quietancias quas Robertus comes de Mellent et antecessores sui concesserunt et propriis kartis confirmaverunt.

Acte n° 78 – [1170-1179, 9 septembre] – E. – charte – confirmation

Eam autem prout ad nos spectat, sicut in autentico scripto ecclesie Beccensis continentur, concedimus et confirmamus.

Acte n° 79 – [1170-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – confirmation

Hanc predicti militis donationem ego Egidius Ebroicensis episcopus monachis Becci, pro amore Dei, concessi et hujus sigilli mei attestatione ex integro confirmavi. Ne qua vero in posterum calumpnia de hac donatione adversus monasterium Beccense oboriatur, ipse Willelmus de Meri et Hugo frater ejus et Willelmus nepos illius miserunt prenominatam ecclesiam et decimam per unum candelabrum super altare sancte Marie apud Beccum, coram hiis testibus : Pagano magistro infirmorum Medante et multis aliis. Dedit etiam predictus miles, coram predictis testibus, sedem ad unam granchiam faciendam. Ad hanc granchiam contrahetur decima tota simul et ibi ad vascillum accipient monachi duas partes et presbyter suam terciam partem.

Acte n° 80 – [1170-1179, 9 septembre] – E. – charte – règlement cathédral

divine pietatis intuitu et fraterne caritatis affectu, communicato cum fratribus nostris consilio in communi capitulo, concessimus canonicis et communariis nostris quatinus, imminente eis mortis articulo, ad arbitrium suum liceat communitatem suam instantis anni uni vel duobus presbyteris chorum ecclesie nostre frequentantibus erogare. Ad hec autem quieti et securitati eorum providentes, universitati eorumdem concessimus auctoritatem et plenariam potestatem vocandi et excommunicandi eos a quibus reddituum suorum, vel possessionum, vel dignitatum aliquid receperint detrimentum ; salva nobis semper et successoribus nostris mulcta pecuniaria et absolutione si presentes fuerimus.

Acte n° 81 – [1170-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – règlement cathédral

Nos vero, quieti et saluti eorum, ex officii nostri debita sollicitudine, in posterum providentes, perpenso cum eorum discretionibus consilio, omnium consensu, in communi synodo statuimus ut canonici nostri, ab illa prava consuetudine absoluti, omnibus presbyteris in episcopatu nostro curam animarum habentibus in obitu suo fraternam et canonicam exiberent caritatem, ita scilicet quod eorum nominibus in catalogo canonicorum scriptis, tamdemtantumdem orationum et omnium beneficiorum spiritualium recipiant in perpetuum quantum canonici ipsi obeuntes.

Acte n° 82 – [1170-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – donation

concedimus tibi communionem tuam, liberam et quietam, in vita tua tenendam in ea libertate qua teneres si esses assiduus in obsequio nostro. Hoc autem factum est assensu tocius capituli Ebroicensis Ecclesie et, in memoriam hujus beneficii, induxisti canonicos nostros in possessionem ecclesie de Gadencort sub redditu X solidorum in annum.

Acte n° 84 – [1170-1179, 9 septembre] – E. – charte – notification

Raerius de Musi homo noster, assensu nostro, dedit Sancte Marie de Strata nemus per viam superiorem vinee de Strata, a via scilicet de Ruset usque ad discursum vie de Maisnil, in elemosinam libere et quiete, perpetuo possidendum. Item Durandus de Strata et Raerius frater ejus et Vuillermus Cocus nepos eorum, concedente Mabilia uxore prefati Raerii et liberis eorum, dederunt eidem ecclesie totam terram et prata quam possederunt inter aquam et nemus de Musi, a ponte de Ruset usque ad pontem de Franchet, excepto uno arpento et dimidio quod est sito pontem de Franchet et domu.

Acte n° 85 – [1170-1179, 9 septembre] – E. – charte – donation

Nos vero, divine pietatis intuitu et predictorum dominorum interventu, jus patronatus pretaxate ecclesie abbati et conventui in ecclesia Lirensi Domino et Beate Marie servientibus concessimus et in perpetuam elemosinam donavimus et presenti scripto confirmavimus, salvo jure pontificali et parrochiali, et salvo jure Rogeri de Barra, quamdiu vixerit.

Acte n° 86 – [1170-1179, 9 septembre] – E. – charte – donation

Nos vero, ipso G. postulante, et fratribus ejus F. et A. concedentibus, assensu S. comitis Ebroicensis de cujus feodo predicta villa est, priori et fratribus Beati Nicholai jus presentationis concessimus, salvo in omnibus jure pontificali et parrochiali.

Acte n° 88 – [1170-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – confirmation

Quoniam vero eam donationem vidimus in nostra presentia sollempniter et canonice celebratam, religiosorum virorum prefati monasterii paci et securitati in posterum providentes, presentis scripti attestatione et sigilli nostri munimine eam roboravimus.

Acte n° 90 – 1182, 26 juin – Johannes / Walterus de Sancto Walerico – charte – jugement

Nos igitur, ex mandato domini Lucii pape tertii judices delegati super quadam controversia diu inter abbatem Sancti Audoeni conventumque ejusdem monasterii atque Fulbertum subdiaconum agitata pro quibusdam que ipse Fulbertus in coquina Sancti Audoeni et in sutura pannorum ejusdem ecclesie sibi habenda jure hereditario vendicabat, prefatam cuntentionem in hac forma mediante concordia terminavimus et presenti scripto duximus commendandam, videlicet quod Sanson, eo tempore abbas Sancti Audoeni, et cunventus ejusdem loci cuncesserunt et cunfirmaverunt predicto Fulberto et heredibus ejus ubicumque sint perpetuo jure hereditario habendum singulis diebus quicquid ad victum unius monachi in refectorio cotidie pertinere dinoscitur , tam in pane quam in omni genere potus et in omnibus quecumque conventus ibi in cummune habuerit ; quod et ipse Fulbertus et heredes sui habeant hereditarie prebendaria duo avene recipienda singulis diebus de granario Sancti Audoeni apud Rothomagum ; insuper quod et idem Fulbertus et heredes sui jure hereditario habeant et teneant terram suam de Wigovilla cum omnibus ejus pertinentiis liberam et quietam ab omni consuetudine et exactione salvo abbatis relevagio. Quapropter idem Fulbertus et heredes sui, si summoniti fuerint, ter in anno servient abbati Sancti Audoeni de froco suo deferendo intra fines Normannie. Abbas quoque Sancti Audoeni de prefato hereditagio hommagium eorum recipiet ; predictus siquidem Fulbertus et Ricardus nepos suus pro ista concessione et conventione sibi et suis heredibus firmiter tenenda omnibus aliis que in ecclesia Sancti Audoeni se jure hereditario habituros asserebant, abrenunciaverunt et coram nobis judicibus tactis Evangeliis se nichil amplius inde reclamaturos juraverunt ; et prescripta conventio sibi et suis heredibus teneatur.

Acte n° 91 – 1182 – J. – charte – règlement conflit

abbatia Sancte Marie de Trappa et abbatia Sancte Marie de Cornevilla decimarum suarum que sunt in parrochia de Melicort apud granchiam de Quertuhaudacre talem compositionem fecerunt : abbatia Sancte Marie de Trappa reddit abbatie Sancte Marie de Cornevilla singulis annis Xcem et octo solidos andegavensium in festo hyemali Sancti Martini ; ea propter, abbatia Sancte Marie de Cornevilla concessit abbatie Sancte Marie de Trappa decimas suas quas in parrochia de Melicort acquisierat, a die compositionis et infra liberas et quietas omnes in perpetuo possidendas, et cetera.

Acte n° 93 – [1181-1183, 26 novembre] – Johannes – charte – incorporation

Unde et nos, intuitu Dei et pietatis, donavimus O. abbati et conventui Beccensibus, in perpetuam elemosinam, duas partes omnium decimarum ad ecclesiam Sancti Albini tempore nostro vaccantem pertinentium et duas partes oblationum altaris, in tribus festivitatibus Pasche scilicet, et Natale Domini et festivitate Omnium sanctorum, et similem tam decimarum quam obationum perceptionem donavimus ecclesie Beccensi in capella de Marbodio ad predictam Sancti Albini ecclesiam pertinente.

Acte n° 94 – [1181-1183, 26 novembre] – Johannes – charte – confirmation

donationi et concessioni quam venerabilis dominus et pater noster Rotrodus Rothomagensis archiepiscopus, quondam Ebroicensis ecclesie specialem curam gerebat, Beccensi monasterio de ecclesia Sancti Albini de Crovilla et capellis ad eam pertinentibus o quod nos inspeximus confirmasse noscit assensu debito concurre viris Johannes filius Hugonis de Gisorz prefata ecclesia Sancti Albini et capella averat quod jam pridem in manu prefati predecessoris nostri R. reddiderat, sicut et Hugo pater ejus et Paganus avus ipsius iem Beccensi monasterio prius contulerant quod Guillelmus de Garlandia et Thomas de Tornebu et Ricardus de Crovilla ibidem e etendabuse post illius viris in manu ationem Beccensi monasterio in perpetuam elemosinam concessimus, habendum et tenendum et libere possidendum, ita quidem quod patronatus auctoritatem ei conces Beccense monasterium duas partes omnium decimationum tam ad ecclesiam Sancti Albini quam ad capellas pertinentium, sicut a prefato patre nostro R. ei prius fuerat concessum perpetuo possideat insuper duas partes oblationum altaris, tam in ecclesia quam in capellis, in tribus anni festivitatibus Pasche videlicet, et Natale et Ominum sanctorum sine contradictione percipiat.

Acte n° 95 – 1185 – Johannes – charte – notification

inter fratres et amicos nostros monachos Majoris Monasterii et Garinum presbiterum de Crot super mestiva presbiterii in nostra presentia compositum est, sigilli nostri munimine et sigilli capituli Majoris Monasterii appositione roboravimus .

Acte n° 96 – […1183-1185, 29 septembre] – Johannes / Durandus – charte – procédure

Super causa nobis a domino Lucio tercio commissa que vertebatur inter monachos Gemmeticenses et Johannem de Cruceio presbiterum, et G. de Bofeigneio laicum et uxorem ejus super tercia parte decimarum Veteris Vernolii, excepto feodo Montis Baldrici, audienda et, appellatione remota, fine debito terminanda, testes admisimus quorum attestationes ad cautelam perpetuitatis in memoriam facti legitimi sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas. Sunt autem hee : Galterius de Buxeio, presbiter, juratus dixit se vidisse monachos Gemmeticenses pacifice percepisse totam decimam Veteris Vernolii per XLta annos ante motam controversiam et eo amplius. Girardus presbiter de Puiseols idem dixit. Garinus de Cepelaria, Matheus de Puiseia et Girardus de Buisun Abelin laici idem dixerunt.

Acte n° 97 – […1183-1185, 29 septembre] – Johannes / Durandus – charte – jugement

nos, partibus legitime citatis ordine judiciario diligenter per omnia requisito, monachos a peticione adversariorum suorum absolvimus, perpetuum eisdem super hoc silentium imponentes.

Acte n° 98 – [1183-1185, 29 septembre…] – J. / D. – charte – notification

nos, partibus legitime citatis ordine judiciario diligenter per omnia requisito, monachos a petitione adversariorum suorum absolvimus, perpetuum eisdem super hoc silentium imponentes. Ea propter ne a nobis canonice statuta alicujus contumacia vel dolo in dubium revocentur, hoc vobis duximus intimandum, auctoritate qua fungimur, mandantes quatinus sententiam nostram fovere et exsecutioni mandare necnon malignantium adversariorum improbitatem ordinaria potestate compescere studeatis.

Acte n° 99 – [1181-1187, 23 septembre] – Johannes – charte – confirmation

Hec autem ut inviolabiliter observeruntur sigilli nostri testimonio roboravimus,

Acte n° 101 – 1190 [avant le 4 juillet] – J. – charte – incorporation

donationem illam quam fecerunt ecclesie Sancte Marie de Lira et monachis ibidem Deo servientibus de ecclesia de Rooman, annuente S. de Granviler et filio suo, sigilli nostri munimine confirmamus et futuris temporibus ratam manere decrevimus ita quod, decedente presbitero, nobis abbas presbiterum presentabit, salva presbitero vicaria et abbati duabus partibus decime.

Acte n° 102 – […1187-1190, 4 juillet] – Johannes / Victor / Simon – charte – jugement

Nos vero sentenciam ipsam amplius suspendere volentesnolentes, ad consilium domini Rothomagensis et aliorum in jure peritorum talem promilgavimuspromulgavimus sentenciam videlicet ut monasterium Sancti Ebrulfi universa que in lite vertebantur quieta de cetero et pacifica obtineat et in perpetuum possideat.

Acte n° 103 – […1183-1190, 4 juillet] – Johannes – charte – notification

Willelmus de Foumucun, cum uxore suea ColmbaColumba et filiis suis Roberto et Ricardo, heredibus suis ; et Gilebertus de Avirun, cum filio suo Willelmo, concedente domino suo Petro de Donjun, dederunt ecclesie Beate Marie de Strata et monachis ibidem Deo servientibus totam partem terre sue, quam apud Stratam possidebant, libere et quiete, in perpetuo possidendam, tali conditione quod predicti monachi, singulis annis, reddent eis octo sextarios modiationis, quatuor annone et quatuor avene, ad mensuram drocensem, medietatem silicet Willelmo de Foumucun et heredibus suis, et aliam partem medidietatemmedietatem Gileberto de Avirun et heredibus suis, circa festum Omnium sanctorum ; in presenti vero dederunt eis prefati monachi undecim libras andegavensium, et Roberto filio Willelmi viginti solididossolidos, pro concessione. Reinardus Primus vero, concedente Ydoria sorore sua, et Simone et Ehernulfo nepotibus suis, se ipsum prefate domui dedit, et medietatem terre sue, concedente hoc Petro de Donjun, domino suo, et Willelmo de Foumucun ; dominus vero Petrus, pro concessione harum partium, exceptis aliis beneficiis, habuit LX solidos ; predictus vero Willelmus de Foumucun, XX solidos ; et hii omnes participes beneficiorum domus prefate amodo computati sunt.

Acte n° 105 – [1181-1190, 4 juillet] – Johannes – charte – admission prêtre

nos in capella nostra apud Ebroicas in honore sanctorum Johannis Baptiste, Johannis apostoli et evangeliste, Thome martiris et Egidii confessoris consecrata, duos sacerdotes, Robertum Capellanum et Petrum de Molinis, constituisse, in eadem perpetuo ministraturos et chorum majoris ecclesie frequentaturos, quorum sustentationi providentes, decimam de Gerci in parrochia de Illies, quam de Simone de Aneto habuimus, et duas garbas decime de Mesnillo Jordani et LX solidos andegavensium, quos predicte capelle domina Heloys de Sancto Andrea dedit, in perpetuam elemosinam, pro indiviso possidenda, et equaliter participanda, contulimus. Prefatis autem sacerdotibus, de mundo migrantibus, Ebroicensis episcopus, quicumque resederit, alios presbyteros qui in eadem capella ministrent chorumque majoris ecclesie frequentent, secundum quod dignum viderit, pro voluntate sua, substituat. Si quis vero hanc nostre devotionis ordinationem perturbare, vel ipsos sacerdotes super beneficiis sibi, ut dictum est, assignatis molestare, vel eis in aliquid subtrahere presumpserit, indignationem Dei omnipotentis et Beate Virginis ac sanctorum quibus in predicta capella deservitur se noverit incursurum.

Acte n° 106 – [1181-1190, 4 juillet] – Johannes – charte – donation

nos concessisse et dedisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie Beate Marie Rothomagensis et canonicis ibidem Deo servientibus quadraginta solidos andegavensium singulis annis reddendos in die anniversarii depositionis nostre, quorum vingiti solidos andegavensium in redditu domorum nostrarum ante Sanctum Dionisium apud Rothomagum eis singulis annis habendos constituimus. Si vero alios vingiti solidos andegavensium eisdem canonicis singulis annis habendos aliquo alio loco assignare non poterimus, ille qui domos nostras ante Sanctum Dionisium apud Rothomagum possidebit predictos quadraginta solidos andegavensium eis integre persolvat.

Acte n° 107 – [1181-1190, 4 juillet] – Johannes – vidimus – notification

Et quia tanti juri facta pro infectis non sunt habenda, nos ea, divine pietatis intuitu, proprio beneficio prosequentes, presenti carta et sigilli nostri munimine duximus roboranda,

Acte n° 108 – 1198 – Guarinus – charte – incorporation

Nos domus Beccensis et monachorum ibi Deo servientium honestatem, religionem, hospitalitatem attendentes, duas garbas decimationis culture illius quam habent præedicti monachi ante Pleisseis Mahiel, de feodo de Barquet, quas Burchardus, tunc persona ecclesiæe de Barchet, in manu nostra resignaverat, dictæe domui et monachis Becci damus et concedimus, in liberam et quietam eleemosynam, in perpetuum possidendas et in suos usus proprios, ad luminare ecclesiæe, convertendas.

Acte n° 112 – [1199-1201, 16 août] – Garinus – charte – admission prêtre

ad ipsorum presentationem, clericos quorum nomina hic annotantur ad easdem ecclesias recepimus et perpetuos vicarios instituimus, scilicet ad ecclesias de Britolio, Rogerium Bernoin et post ipsum magistrum Durandum ; et ad ecclesiam de Brolioherlanter, Gillebertum Berelotin ; et ad ecclesiam de Campo Daminel, magistrum Petrum Anglicum et post ipsum magistrum Henricum ; et ad ecclesiam de Rooman, Robertum filium Ernaldi ; et ad ecclesiam de Cornulio, Egidium archidiaconum ; et ad ecclesiam Veteris Lire, Robertum de la Ferraria ; et ad ecclesias de Gloz, Guillelmum de Nova Lira, capellanum, et Robertum de Bosco Norm.

Acte n° 115 – [1194, 29 mai-1201, 16 août] – G. – charte – donation

nos, ad preces et instantiam A. tunc abbatissæe et conventus Ebroicensium, eamdem terram cum vineis, et censibus, et omnibus ad feudum nostrum in terra illa spectantibus, eisdem A. et conventui in eleemosynam perpetuam, amore Dei et caritatis intuitu, ad abbatiæe novæe constructionem, libere et pacifice et quiete, ab omni exactione immunem in perpetuum, sub annuo redditu quadraginta solidorum in synodo hiemali nobis et successoribus nostris a domo præedicta numerandorum, possidendam nostri assensu capituli, concessimus.

Acte n° 116 – [1194, 29 mai-1201, 16 août] – G. – charte – droit particulier

Nos itaque, predicte domus tenuitatem et afflictionem quam hostilis inflixit rabies attendentes, sed et vestram utcumque redimentes negligentiam, statuimus, volumus et precipimus quatinus de cetero predictos denarios a presbyteris decani nostri in sinodalium susceptione recipiant, et predicte domus priori idem decani eosdem denarios die sinodi, sine omni difficultate, reddere non postponant.

Acte n° 117 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – règlement conflit

partibus in presentia nostra constitutis, ex memorati R. publica coram nobis facta confessione et coram plerisque viris prudentibus, manifeste cognovimus rectorem ecclesie Sancti Nicholai, ex antiqua consuetudine, priori de Bellomonte ad annuam sex librarum andegavensium pensionem teneri, de quibus decem solidos in necessaria prioris solvere consueverat ; pro ecclesia vero Sancti Leonardi ejusdem loci, priori sexaginta solidos andegavensium per annum deberi ; et preterea in festo purificationis et in die beati Nicholai priorem de Bellomonte candellarum obventiones de ecclesia predicta Sancti Nicholai debere percipere.

Acte n° 118 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – incorporation

amore Dei et kartitatis intuitu, vicaria Sancti Hilarii de Tilleriis cum omnibus pertinentiis suis domui de Tilleriis et monachis ibidem Deo servientibus, ad usus eorum proprios, concessisse et dedisse, salvo tamen in omnibus jure episcopali, ita etiam quod presbyter ibidem deserviat, qui ad exibendam domino Ebroicensi reverenciam et obedienciam, dum in eadem vicaria residebit, se domino Ebroicensi obliget sacramento.

Acte n° 119 – [1193-1201, 16 août] – Garinus – charte – incorporation

Nos itaque, domus Beccensis afflictionem, quam jocunda et leni pauperum susceptione ferventissimam novimus, attendentes, ut, in portandis oneribus que in causas pietatis sustinet, fortior existat, ecclesiam Sancti Albini de Crovilla cum omnibus pertinenciis suis cum capella de Marbodio, et capella de Crovilla, et capella de Faipou, et capella de Mesnil Brochet, integre et plenarie, cum omni decimatione bladi, et duabus partibus minutarum decimarum, et duabus partibus oblationum in tribus annalibus festivitatibus eidem domui, absque ulla contradictione, in proprios usus in perpetuum concessimus possidendam. Ita quidem quod illi qui ad presentationem domini abbatis Beccensis et conventus residuam decimationum minutarum et obventionum percipient portionem, omnia episcopalia jura et tallias tam episcopi quam archidiaconi ex integro persolvent.

Acte n° 120 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – incorporation

nos, amore Dei et caritatis intuitu, domui de Becco et monachis ibidem Deo servientibus dedisse et concessisse ecclesiam de Esmalevilla cum omnibus pertinenciis suis, in usus eorum proprios, ad pauperum Christi recreationem et ipsius domus sustentationem convertendam, salvo quidem in omnibus jure episcopali et competenti presbyteri ibidem ministrantis qui, ad institutionem nostram et eorum presentationem, ibidem ministrabit sustentatione.

Acte n° 121 – [1193-1201, 16 août] – Guarinus – charte – notification

Domui Beccensi, quam speciali dilectione amplectimur, scripti presentis testimonio commendare decrevimus prioratum de Tileriis cum omnibus ejusdem pertinentiis ad domum Beccensem spectare, et eundem quem, plene et pacifice, in usus proprios, longis retroactis temporibus possedit, post qualemcumque cessionem vel decessum dilecti consanguinei nostri Radulfi Lovel Ebroicensis archidiaconi, cui eundem prioratum, exceptis donationibus omnium ecclesiarum ad præedictum prioratum pertinentium, ad precum nostrarum instantiam, in suo perpetuo possidendum, præedictæe domus abbas et capitulum concesserunt, ad eandem domum Beccensem, cum omni integritate et omni incremento ab eodem archidiacono ibi acquisito, reversurum, ita tamen quod uni monacho Beccensi ad voluntatem abbatis illuc destinato ad manendum, et alii monacho ibi in tempore messis ad colligendas fruges transmisso, et abbati omnibusque monachis Becci ad præedictum prioratum accedentibus, idem R. archidiaconus in necessariis plene et sufficienter providebit et, in festo Omnium sanctorum, de annua pensione, præedictæe domui quinque modios boni vini, et ejusdem domus coquinario persolvet viginti solidos andegavensesandegavensium in eodem festo annuatim. Idem etiam archidiaconus juramento firmavit se præedicta omnia, cum antiquis consuetudinibus ad quas idem prioratus tenebatur inviolabiliter, quoad vixerit servaturum.

Acte n° 122 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – admission prêtre

nos, amore Dei et caritatis intuitu, ad presentationem Audoeni de Bellomonte prioris et ejusdem loci conventus, dilecto filio nostro L. de Theboltvilla ecclesiam de Huaneria cum omnibus pertinenciis suis in perpetuam elemosinam concessisse et dedisse, sub annua pensione octo sextariorum avene, et duorum frumenti, et duorum ordei.

Acte n° 123 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – confirmation

nos, amore Dei et caritatis intuitu, domui de Belmont subscriptas pensiones, sicut eas eadem domus juste et canonice possidet, diligenter confirmasse : pensionem scilicet VI librarum de ecclesia Sancti Nicholai de Belmont ; LX solidorum de ecclesia Sancti Leonardi ; LX solidorum de ecclesia Sancti Petri de Bellomonticulo ; X solidorum de Sancto Crispino de Barco ; VIII sextariorum avene de Huaneria ; duorum sextariorum frumenti de eadem ecclesia Huanerie ; et duorum sextariorum ordei de eadem ecclesia.

Acte n° 127 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – confirmation

nos, inspectata carta donationis quam fecit Henricus de Novo Burgo, concedentibus Margarita uxore ejus et Roberto filio ejus, dilectis filiis canonicis de Burgo Achardi, super loco Sanctæe Mariæe qui est in foresta ejusdem Henrici, eamdem donationem sicut facta est, cum omnibus pertinentibus suis, libertatibus, elemosinis eidem loco pertinentibus, tam in pasnagio quam in pasturagio animalium extra essartos, ratam et gratam habuisse et eam scripti et sigilli nostri munimine roborasse et confirmasse.

Acte n° 128 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – incorporation

nos, amore Dei et charitatis intuitu, monialibus de Casa Dei, ad qualemcunque suæe paupertatis sustentationem, post cessionem L. Ebroicensis decani, totam ecclesiam de Fruchavilla cum omnibus pertinentiis suis ex integro et in perpetuum possidendam et ad proprios usus redigendam concessisse, salvo obsequio ipsius ecclesiæe et capellarum ad eam pertinentium ; vestram ad hoc discretionem latere voluimus inter nos et ipsas ita convenisse quod, tota vita predicti L., de altari percipient centum solidos annuatim et annualium decimarum medietatem.

Acte n° 129 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – donation

nos dicto clerico et familiari nostro magistro R. de Conchis plateam nostram, quam ante promotionem nostram Ebroicensem possidebamus, tempore quidem hujus nostre venditionis platee R. Ebroicensis cantoris concutuam pro quindecim libris andegavensium, dedisse et concessisse. Est quidem ejus longitudo ab extremitate camere Petrue Hastevillain, cameram Petruam predicti cantoris respiciente, ad oppositum vicum Sancti Salvatoris. Ita quod masagium quod quondam Yvonis de Brione fuisse dignoscitur, predicto cantori totum remanet liberum et quietum, latitudo vero a predicta extremitate predicte camere Hastevillein et ad vicum ejusdem Hastevillein. Predictus vero Ricardus de Conchis, dominus masagiorum predicte platee, eosdem redditus quos eis reddebamus pro eisdem masagiis est redditurus.

Acte n° 130 – [1193-1201, 16 août] – Garinus – charte – confirmation

Nos itaque, predictorum militum devotionem et caritatem, sicut decuit, approbantes, et has et alias eorum donationes, concessiones et confirmationes gratas et ratas habentes, eas, sicut in cartis ipsorum continetur, antedictis monachis, amore Dei benigne, concessimus et pontificali auctoritate confirmavimus.

Acte n° 131 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – confirmation

Quam donationem gratam et acceptam habentes, predictis abbatie et monachis confirmavimus et presentis scripti et sigilli nostri munimine duximus roborandam.

Acte n° 149 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – notification

Hoc autem, ut ratum et inconcussum maneat, sigilli nostri patrocinio dignum duximus roborare.

Acte n° 150 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – confirmation

Quam donationem ratam habentes et gratam confirmavimus, et, ut omnis in posterum malignandi occasio relegetur, sigilli nostri munimine roboravimus.

Acte n° 151 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – incorporation

nos, amore Dei et karitatis intuitu, domui leprosorum Sancti Nicholai Ebroicensis, quam tenuitate afflictam et inedia cognovimus, totum bladum Sancti Petri de West quod ad ipsius spectat decimam, excepta wesdi decima, ad ipsius domus sustentationem concessisse et dedisse. Sacerdos vero qui ibidem ministrabit cetera omnia ad altarium pertinentia, oblationes, minutas decimas, decimam wesdi, ceterasque eventiones omnes sine difficultate est percepturus. Sed et, ut in posterum de jure advocationis ipsius ecclesie omnis controversia sopiatur, jus ipsum a Waufrido de West et a F. fratribus suis predicte domui concessum, ratum habentes et gratum, confirmavim us.

Acte n° 152 – [1193-1201, 16 août] – Guarinus – charte – incorporation

nos, amore Dei et caritatis intuitu, vexationi et afflictioni Sancti Audoeni Rothomagensis quam fide didicimus oculata compatientes, ad preces et cessionem venerabili filii Ricardi Ebroicensis cantoris, ecclesie de Dalbodio tunc persone, dilectis filiis monachis predicti monasterii duas partes decime dicte ecclesie de Dalbodio de antiquo jure possidentibus, terciam ejusdem decime partem in perpetuam elemosinam, ad usus monachorum infirmorum, contulisse ; ita quidem quod vicarius perpetuus omnes oblationes ejusdem ecclesie, tam in pane quam in ceteris aliis, medietatem etiam relevagiorum, et tertiam partem lini, canabi, lane cum ceteris omnibus minutis decimis et sex sextarios bladi, tres scilicet de frumento et tres de grosso blado, in granciagranchia nostravestranostra singulis annis in perpetuum fuerit percepturus, et eisdem erit contentus, pro eisdem predictis monachis infirmis quinque solidos andegavensium de pensione annua ad Natale Domini et insuper jura episcopalia redditurus. Cetera vero omnia ad eandem ecclesiam spectantia dicti monachi infirmi cum omni integritate percipient.

Acte n° 153 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – admission prêtre

nos, ad presentationem A. Ebroicensis abbatisse et conventus, recepisse Radulfum presbyterum ad vicariam de Cauge scilicet ad altaragium cum minutis decimis et obventionibus, et cum sex sextariis bladi in tercia garba, scilicet II sextariis de frumento, II sextariis de mestello, et II de avena, in perpetuum possidendam ; et predictus R. reddet prenominate abbatisse et conventui annuatim, per manum persone, X solidos andegavensium : ad sinodum estivalem V solidos, ad sinodum hiemalem V solidos.

Acte n° 154 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – confirmation

Et ut hoc ratum maneat, presenti scripto et sigillo nostro confirmavimus.

Acte n° 155 – [1193-1201, 16 août] – Garinus – charte – donation

Unde dilectis fratribus nostris priori et canonicis Sancte Barbare predictum locum, prorsus vacantem, cum omnibus pertinentiis suis tam ex antiquorum devotione collata quam ex posterorum benivolentia pro Dei amore conferenda, in perpetuam elemosinam, liberam et quietam contulimus. Volumus itaque ut semper aliqui predictorum canonicorum Sancte Barbare, sciendum dispositionem et ordinationem prioris ejusdem ecclesie ibi Deo servientes, hermitagium illud et omnia ad illud pertinentia in pace et honorifice possideant, videlicet, ex donatione Rogeri Trossebout, in presentia pie memorie Egidii quondam Ebroicensis episcopi facta, V acras terre in Monte Crostele, et I acram in Monte Fautrel, et decimam in molendino Garini, et decimam virgultorum suorum, et jus presentationis ecclesie Sancte Marie de Magnavilla, et jus presentationis Sancti Nicholai de Bosco Ascelini, et presentationem Sancti Johannis de la Withotere  ; ex donatione Willelmi Croc, II garbas quas habebat in parrochia Sancti Martini de Bosco Ascelini, ad serviendam unam lampadem in ecclesia ejusdem Sancti Martini, et aliam in ecclesia Sancti Nicholai de eodem Bosco Ascelini, et terciam in ecclesia Sancti Germani Legaillart ; ex donatione Simonis Sorel, I sextarium bladi in molendino de Vilart, et I acram et dimidiam terre apud Limaram ; ex donatione Roberti de Bechet, X acras terre apud Brueriam et I sextarium bladi in molendino Bersise ; item ex dono Roberti, apud Cotheburnenc, medietatem decime in omnibus feodis ejusdem ville ; ex donatione Roberti de Tornebu, I modium bladi in molendino de Paskier annuatim. Nos autem, solo divine pietatis intuitu, supra nominatas ecclesias, scilicet Sancte Marie de Magnavilla, et Sancti Nicholai de Bosco Ascelini, et capellam Sancti Johannis de Withotere, concedimus et donamus Sancto Germano et canonicis ibidem Deo servientibus, in usus proprios perpetuo possidendas, salvo nobis et successoribus nostris jure episcopali in omnibus.

Acte n° 157 – 1203 [après le 15 février] – L. – charte – notification

Quod ut ratum permaneat, sigilli nostri testimonio roboravimus.

Acte n° 158 – [après le 19 février 1204] – L. – lettre – procédure

Periculosum enim esset nobis et molestum in tam magno et arduo negotio alii committere vices nostras, tamen, ne indignationem vestram, quod absit, incurramus, et ne velle videamur justum judicium declinare, mittimus ad vos Hosbertum latorem presencium, dilectum socium nostrum et canonicum Ebroicensem, quem in hac causa procuratorem constituimus, ratum quod hac die fecerit habituri ; et hoc ipsum per has easdem litteras parti adverse significamus.

Acte n° 159 – 1204 – Lucas – charte – incorporation

nos, misericordie et pietatis intuitu, ad preces et petitionem Gaufridi abbatis Sancti Audoeni Rothomagensis et conventus ejusdem loci, dedisse et in perpetuum concessisse abbatie Sancti Audoeni Rothomagensis et monachis ibidem Deo servientibus terciam garbam decimationis parrochie de Dalboe, in usus infirmarie ejusdem domus convertendam. Nichilominus tamen, idempnitati et securitati ecclesie sue in posterum providentes, eisdem monachis duas garbas quas ab antiquo possidebant auctoritate pontificali confirmamus, ut de cetero decimas ejusdem parrochie percipiant universas. Ita tamen quod vicarius ejusdem ecclesie de Dalboe percipiet singulis annis unum modium bladi, scilicet sex sextarios frumenti et sex sextarios mestellis, in granchia de Dalboe, per manum ballivi monachorum, et universas decimas lini, canabi, terciam partem wesdi, lane, agnorum, omniumque minutarum decimarum, obventiones universas, totum altalagium et cetera ad altalagium pertinencia, et duas acras terre in elemosina, medietatem etiam relevagiorum rusticarum, salva tamen pensione quinque solidorum quos idem vicarius eisdem monachis annuatim reddere consuevit.

Acte n° 160 – 1206, 17 novembre – L. / Willelmus – charte – jugement

partibus in nostra presencia constitutis, facta litis contestatione, testibus etiam prout decuit ab utraque parte receptis, cum ex confessione procuratoris dictorum hominum, ipsis presentibus, sollenniter in jure facta, tum etiam ex testium depositionibus, nobis legittime constitit quod monachi de Bono Portu a predictis hominibus et aliis rusticas terras apud Posas colentibus habere consueverant siccam moltam, quando extra terras illas bladum deferebant et quando in molendino illorum non molebant ; faciebant etiam monachis hec servicia : falcabant, colligebant, ducebant fena monachorum, vindemiabant vineas, ducebant vina, removebant molendinum eorum. Postpositis igitur frustratoriis quorumdam appellationibus, cum in commissione nobis facta remotum esset appellationis obstaculum, quoniam predicta molta et servicia per aliquamtum tempus ab eisdem hominibus subtracta fuerant monachis et detenta, habito prudentum virorum consilio, pronunciavimus eadem dictis monachis restitui debere, prenominatis hominibus auctoritate apostolica firmiter injungentes quatinus, pro detentis serviciis et molta, estimationem restituerent, cum taxatione nostra, fratrum ipsorum juramento probatam, scilicet quatuor libras turonensium.

Acte n° 162 – 1207, 3 novembre – Lucas – charte – droit particulier

Pro fervore religionis, quam in monasterio Beccensi, a prima sua fundatione, florere cognovimus, et devotione Willelmi venerabilis viri, ejusdem monasterii abbatis, et ejusdem loci conventus, quam ad nos et ecclesiam nostram Ebroicensem habere certis rerum cognovimus experimentis, præenominatis abbati et conventui et eorum monasterio honorem quem possumus rependere cupientes, ipsos communi assensu in fraternitatem ecclesiæe nostræe duximus assumendos, statuentes ut præedictus abbas et omnes successores sui, nomine universitatis Beccensis, in perpetuum, re et nomine ecclesiæe nostræe Ebroicensis, censeantur canonici et communicarii, et, nomine præebendæe Ebroicensis, habeant et possideant ecclesiam Sancti Albini de Crovilla, et ecclesiam de Marbodio, et ecclesiam de La Roseire, et ecclesiam de Esmalevilla, et ecclesiam de Barco, salvo jure prioratus Sanctæe Trinitatis de Bellomonte, et ecclesiam de Herlenviler, salvo jure prioratus de Tyleires, salvis etiam portionibus clericorum qui in eisdem ecclesiis instituti sunt vel postea instituentur. Volumus itaque quod præedictus abbas et omnes successores sui, nomine universitatis Beccensis, in perpetuum habeant et teneant predictas ecclesias cum capellis et omnibus aliis pertinentiis earum, nomine præebendæe Ebroicensis, in ea libertate per omnia quam aliæe præebendæe Ebroicensis habere dinoscuntur, addito quod præebenda illa nunquam vacare poterit, nec communia nec fructus ejusdem præebendæe, occasione aliqua, in usus episcopi vel canonicorum Ebroicensium converti poterunt, nec abbates Beccenses cogi ad residentiam faciendam apud Ebroicas. Sæepedictus autem abbas Willelmus et omnes successores sui habebunt vocem et locum in capitulum, et stallium in chorum, et onera præebendæe suæe sustinebunt, tam in servicio quam in aliis, et communicarii erunt, sicut alii canonici. Præedicti autem abbas et conventus Becci, intuitu pietatis et fraternitatis, ad augmentum communie ecclesiæe nostræe, contulerunt capitulo nostro quicquid habuerunt apud Ulmos, tam in decimis quam in aliis rebus, et quicquid habuerunt in ecclesia de Ajou, tam in jure patronatus quam in decimis et rebus aliis ad eandem ecclesiam pertinentibus ; et, speciali vero devocione quam ad dictam ecclesiam Becci habemus, concessimus ut unusquisque monachorum Beccensium, cum obitus ipsius nobis denuntiatus fuerit, habeat missam in choro cum officio diurno, pulsatis campanis, et ab unoquoque sacerdotum ecclesiæe nostræe missam unam, ab aliis quinquaginta psalmos, et, ut universi monachi Beccenses, tam vivi quam defuncti, communionem et participium omnium orationum et elemosinarum que fiunt vel fient in ecclesia Ebroicensi habeant, sicut canonici nostri. Hæec eadem beneficia concessa sunt nobis in ecclesia Beccensi a dictis abbate et conventu.

Acte n° 163 – 1207 – L. – charte – confirmation

nos, intuitu pietatis, dedisse et contulisse ecclesie Sancte Marie de Albacuria et canonicis in capella Sancte Marie de Alodio deservientibus decimam quam tenent in parrochia de Britennoliis ex donatione Willelmi Lupelli, et decimas quas Ogerus de Faverolis concessit eis in parochia de Garenceriis, quas idem Ogerus et antecessores sui quasi jure hereditario tenuerant. Preterea dedimus et concessimus dicte ecclesie de Albacuria capellam Sancte Marie de Alodio cum pertinentiis, scilicet ortos, et decem jugera terre continua porprisie, et decem jugera terre apud Montem Renucon, et nemus quod est juxta Montem Renucon, et dimidium modium bladi ad mensuram Paceii in molendino quod est juxta vadum Alodii, et decimam piscium in molendino sito in medio aque, que omnia predicta tenent ex donatione Rogeri Batalle, assensu Aaliz uxoris sue et Nicholai filii sui. Item dedimus et concessimus terram quam tenent ex venditione Johannis de Alodio, scilicet terram que sita est inter cheminum et Montem Renucon, et campum de Spina, et terram que sita est juxta fossam, et duos solidos et octo denarios parisiensis monete censuales, et unum caponem. Hec omnia predicta concessimus ad opus canonicorum in dicta capella Sancte Marie de Alodio deservientium, libere et quiete, in perpetuam elemosinam possidenda.

Acte n° 164 – 1207 – L. – charte – notification

Et ut hec elemosina in perpetuum firmitatem obtineat, ad peticionem ejus, presenti scripto fecimus hoc annotari et sigilli nostri appositione muniri.

Acte n° 165 – 1208, avril – Lucas – charte – donation

Nos autem, intuitu pietatis, ad preces quoque et instantiam eorumdem patronorum, easdem decimas domui Albe Curie, ad sustentationem canonicorum in capella Beate Marie de Alodio Deo servientium, possidendas in puram et perpetuam elemosinam, concessimus.

Acte n° 166 – 1208 – L. – charte – règlement conflit

Huic quoque dicto abbatis assensum prebuimus, et idem presbyter et tam ipse quam ipsi monachi super hoc pecieruntpetierunt a nobis testimoniales litteras nostras. Nos igitur, ad piam instantiam et preces ipsorum, testimonium nostrum veritati fideliter impendentes, ad robur firmius in posterum obtinendum, cartam istam fecimus annotari et sigillorum nostrorum munimine roborari.

Acte n° 167 – [1209, 3 février…] – L. / J. – charte – règlement conflit

Quam compositionem, ut majorem obtineat firmitatem, presentis scripti munimine et sigillorum nostrorum appensione duximus confirmandam.

Acte n° 168 – 1209, juillet – L. – charte – incorporation

nos concedimus ei et canonicis ibidem Deo servientibus, in usus proprios, ad augmentationem sue communie, universas decimationes bladi ad eandem ecclesiam de Ulmis pertinentes, salvo eo quod retinemus ad opus vicarie : decem et octo sextarios bladi ad mensuram ebroicensem, vel unum modium ad mensuram Noviburgi, quorum tercia pars erit frumenti, tercia mistilionis, tercia avene, cum altalagio.

Acte n° 170 – 1209 – L. – charte – confirmation

Ipse etiam di ctam elemosinam in manum nostram resignavit, et nos, ad petitionem ejus, monasterio predicto et monachis ibidem Deo servientibus contulimus et concessimus eandem.Illam elemosinam dictus R. ab omnibus exactionibus liberare et predictis monachis garantizare tenetur, sicut in carta ipsius exinde facta continetur ; quod, si non poterit,in feodo suo sufficienter excambiabit. Ut igitur hoc ratum et inconcussum permaneat, nos, sicut in predicta carta ipsius vidimus annotatum, et sicut ab eo audivimus esseconcessum, presenti scripto duximus confirmandum, et sigilli nostri testimonio roborandum.

Acte n° 171 – 1209 – Lucas – charte – confirmation

Nos igitur quod coram nobis actum est ratum et firmum permanere volentes, illud, presentis scripti serie et sigilli nostri munimine, duximus confirmandum.

Acte n° 172 – 1209 – Lucas – vidimus – confirmation

Nos autem, predicti comitis devotionem attendentes, et de omnibus que dicti monachi, ipsius concessione vel confirmatione, in nostro possident episcopatu, eusdem ejusdem concessionem et confirmationem ratam et gratam habentes, eam, sicut in carta ipsius continetur, jam dictis monachis, amore Dei, pontificali auctoritate concedimus et, ut perpetue stabilitatis robur obtineat, presentis scripti testimonio et sigilli nostri munimine confirmamus.

Acte n° 174 – 1210, décembre – L. – charte – notification

Quod ut ratum sit, ad petitionem ejus, presenti scripto fecimus annotari et sigilli nostri munimine muniri.

Acte n° 175 – 1210, décembre – L. – charte – jugement

partibus in presentia nostra constitutis, litte contestata, testibus receptis, attestationibus publicatis, de virorum prudentium consilio, R. abbati et ecclesie Fiscann. tertiam partem hereditatis que fuit Gilonis Havardi bone memorie adjudicavimus, dictum Guillelmum in tertiam partem dicte hereditatis comdempnantes.

Acte n° 176 – 1210 – L. – charte – notification

Et quia de assensu monachorum et nostro hoc factum fuit, ut ratum permaneat, nos presenti scripto fecimus annotari et sigilli nostri appositione muniri.

Acte n° 177 – 1210 – L. – charte – admission prêtre

Nos autem postmodum, ad presentacionem capituli, contulimus dictam ecclesiam Richardo clerico, salva pensione quinque solidorum dicto capitulo persolvenda.

Acte n° 179 – 1211 (n. s.), janvier – Luc – charte – confirmation

Nos hoc ipsum quoque concedimus et confirmamus, statuentes episcopali authoritate ne quis in posterum factum hoc audeat infirmare.

Acte n° 180 – 1211 (n. s.), janvier – Luc – charte – confirmation

Hujus donationis, inspecta utilitate et commodo ecclesiæe Beccensis, ad petitionem abbatis et conventus Becci, sigillum nostrum præesenti scripto duximus apponendum.

Acte n° 181 – 1211 (n. s.), janvier – Lucas – charte – notification

nos assertionem dilectorum filiorum abbatis et conventus de Becco audivisse, quamdam commutationem maneriorum cum nobili viro Willelmo de Garlanda, pro utilitate ecclesiæe Becci, communi assensu fuisse sub hac forma, videlicet quod præedicti abbas et conventus tradiderunt dicto W. manerium ipsorum in Belvacensi diocesi quod dicitur Sanctus Albinus cum omnibus ejusdem manerii pertinentiis, tenendum sibi et hæeredibus suis in perpetuum. Concesserunt et ipsi Willelmo et hæeredibus suis redditum annuum unius marcæe argenti apud Cavoli Locum, et totum censum quem habuerunt in villa Belvacensi. Dictus autem W. et hæeredes sui tenentur præedictis abbati et conventui homagium facere et, in recognitionem homagii, eis singulis annis apud Gornacum in festo Sancti Hildeverti unam libram incensi reddere. Propter hoc vero sæepedictus W., de assensu Aalis uxoris suæe et Theobaldi filii et hæeredis sui, dedit dictis abbati et conventui Becci tenementum suum in Normannia prope abbaciam Becci in villa de Marbodio, cum omnibus ejusdem tenementi pertinentiis.

Acte n° 182 – 1211, juin – L. – charte – admission prêtre

nos, ad presentationem nobilis viri Henrici de Novo Burgo, contulimus ecclesiam Sancte Oportune juxta Novum Burgum Luce de Grandi Prato clerico.

Acte n° 183 – 1211, 31 octobre – Luc – charte – indéterminé

abbatis et conventus et nostra ecclesia edificata, quam parrochiani, Deo vollente, frequinetarefrequentare, volumus autem et justum in omnibus habeant dictum do conventus in ipsa nova ecclesia, quod habuerunt in vero in aliquo tempore dictis abbati et monachis volumus et consedimus ut tota parrochia ad pristinam revertatur, quam ideo in suo statu volumus permanere semel in hebdomada missarum in eadem selebrentur ia ita etiam ut in nova ecclesia nullus instituatur presentationem dominorum abbatis et conventus, salvo et successoribus nostris in omnibus jure episcopali.

Acte n° 184 – 1211 – L. – charte – confirmation

Nos igitur, sciendum tenorem carte memoriate, illam elemosinam prefato capitulo episcopali auctoritate confirmavimus, et fecimus sigilli nostri munimine roborari.

Acte n° 185 – 1212, septembre – L. – vidimus – notification

Nos vero, predictorum Anfredi et heredum suorum donationem ratam et gratam habentes, salvo nobis et successoribus nostris jure episcopali, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Acte n° 187 – 1213 – L. / H. / Ricardus – charte – règlement conflit

Nos autem, apostolica functi auctoritate, ad majorem predictorum abbatis et conventus securitatem liberam et quietam, predicti W. militis concessionem, presentis scripti testimonio et sigillorum nostrorum appositione, duximus roborandam.

Acte n° 188 – 1213 – L. – charte – confirmation

Nos vero, ad testimonium prefati episcopi, prefatum sextarium frumenti et dictos duos solidos ipsis abbati et monachis confirmamus et presenti scripto communimus.

Acte n° 189 – 1215, 7 septembre – L. – charte – donation

concessimus quod, post decessum ejusdem Roberti, eadem communia, libere et absque contradictione, ad capitulum, in usum communie, revertatur.

Acte n° 190 – 1215, septembre – Lucius – charte – incorporation

nos, audita et plenius intellecta ecclesiæe gloriosæe Virginis de Casa Dei paupertate, dedimus et concessimus, de assensu R. decani et capituli nostri Ebroicensium, divinæe pietatis intuitu, totum bladum ecclesiæe Sancti Hilarii de Nogento, in qua priorissa et moniales jus obtinent patronatus, eis habendum et in proprios usus in perpetuum possidendum, cum omnibus decimis quas modo possident in eadem parrochia et quas de cæetero in territorio ejusdem parrochiæe juste adquirere poterunt ; receptis vicario ejusdem ecclesiæe et ejus successoribus, qui ad præesentationem priorissæe et monialium a nobis et successoribus nostris in eadem ecclesia constituentur, toto altalagio cum minutis decimis, et terra elemosinæe, et aliis oventionibus, et uno modio bladi percipiendo in granchia earumdem monialium in festo Omnium sanctorum, ad mensuram concharum, videlicet medietate siliginis et alia medietate avenæe. Consenserunt siquidem in hanc donationem et concessionem nostram Egidius, archidiaconus ejusdem loci, et Richardus, presbyter in eadem ecclesia ministrans, ita tamen quod in nullo derogetur juri dicti Richardi presbyteri, quamdiu eamdem ecclesiam tenuerit et possidere voluerit.

Acte n° 191 – 1215, septembre – L. – charte – donation

nos contulimus capitulo nostro Ebroicensi prebendam que fuit Ricardi de Noisement, in usum communie.

Acte n° 192 – 1215, septembre – Lucas – charte – incorporation

dedimus et concessimus abbati et monachis servientibus in monasterio Sancti Taurini Ebroicensis, in usus proprios, tertiam garbam que ad presbyteratum et vicariam ecclesie de Sisseyo pertinebat, cum duabus garbis quas ab antiquo possidebant, retentis in illa garba tercia uno modio bladii, cum altalagio et cum terra elemosine ad ecclesiam pertinente, salva una acra terre cum masagio granchie monachis remanente. Preterea, in vicaria Sancte Marie de Candebeco, septem libras, in usus monachorum infirmarie convertendas, cum portione quam dicti monachi ab antiquo percipiebant, dedimus et concessimus.

Acte n° 193 – 1215, 14 décembre – L. – charte – jugement

nos, de assensu utriusque partis, mediante consilio et assensu Cadulci predicte ecclesie fundatoris, et presente et non contradicente abbate de Cruce Sancti Leufredi et multis aliis, pacem inter eos in hunc modum reformavimus, videliquet quod universus redditus ecclesie Sancti Anthonii de Gaillon, tam ex titulo emptionis quam ex causa donationis, vel legati, vel alio modo acquisitus et imposterum acquirendus, colligetur et in unum adducetur. Omnibus collectis et in unum adductis, unusquisque eorumdem canonicorum quatuor presentium, scilicet N. cantoris, M. P. de Platea, R. de Brisca et N. de Francia, pro prebenda sua decem libras parisiensesparisiensium singulis annis percipiet, similiter et eorum successores percipient, medietatem ad Natale Domini et reliquam medietatem ad festum sancti Johannis Baptiste ; quicquid vero residuum fuerit in dictis redditibus, luminari addito, communie cedet in usus. Preter hec autem, cantor, vel unus ex quatuor canonicis, vel ille qui cantoriam habebit, percipiet, nomine cantorie, singulis annis sexaginta solidos parisiensesparisiensium et unum modium frumenti apud Torniacum, et quicquid poterit acquirere dictus cantor vel ejus successor in usus cedet cantorie. Si autem creverit numerus canonicorum usque ad septuarium numerum, singuli eorum percipient nomine prebende centum solidos monete currentis apud Gallionem. Quin imo due siquidem persone Sancti Albini, scilicet G. de Foresta et B., nepos domini castellani, vel eorum vicarii, vicissim per hebdomadas suas ecclesie Sancti Antonii de Gallione tenentur deservire. Persona vero hebdomadaria vel ejus vicarius hebdomadarius, si sustinuerit onus servitii ecclesie Sancti Antonii die ac nocte in ordine sacerdotali, sicut unus canonicorum fructu sue communie congaudebit, dum tamen non celebret missam in capella sita in castello vel in majori altari ecclesie Sancti Antonii. Successores autem personarum predictarum scilicet G. et B., nisi in propria deservierint persona, de cetero nullius communie beneficium participabunt. Persona vero hebdomadaria, si residenciam fecerit apud Gallionem, usum suum per hebdomadam suam isto more habebit. Si autem canonici aliquos redditus emere voluerint et potuerint, si persone Sancti Albini et alii communicarii, requisiti secundum portionem que eos contigerit, de suo ponere voluerint, similiter participabunt et communicabunt ; alioquin a communione illius emptionis excludentur. Si autem canonicus de suo proprio redditus comparaverit, ubi et cui voluerit sibi dare licebit in vita sua ; post mortem vero, redditus ad usum communie revertentur. Predicte persone Sancti Albini vel eorum vicarii extra chorum, ad altare suum, missam celebrabunt hora competenti, vel missas, si opus fuerit, dum tamen officium canonicorum non impediant. Oblationes vero et conventiones que ad altare suum fient sine participatione canonicorum habebunt. Canonici oblationes et conventiones que infra chorum offerentur ad usus et ornamenta ecclesie sue reservabunt ; si quid residuum fuerit, vel in emptione redditus vel in emendos redditus, vel in usus communie expendetur. Et hoc sciendum est quod, in acquirendo jure ecclesie Sancti Anthonii de Gallione, canonici et persone Sancti Albini, respectu portionis sue, onus et expensam, sicut et canonici, sustinebunt. Rectores Sancti Albini ac vicarii vel capellani Sancti Albini duas medias campanas in ecclesia Sancti Anthonii pulsabunt, et, si fuerit copia librorum, sufficientur a canonicis, dum ministrant. Computum autem reddere communicarii seu receptores tenebuntur in Natali Domini, in termino Sancti Johannis Baptiste, communie, presentibus dictis canonicis vocatis.

Acte n° 196 – 1215 – Lucas – charte – confirmation

eclesias et decimas inferius annotatas, eis in perpetuum, quiete, pacifice possidendas concessimus et pontificali authoritate confirmavimus : eclesiam scilicet Veteris Lyræe cum presentatione presbiteri et totam decimam bladi, et duas partes decimæe lini et canabi, et panis qui venit ad altare, medietatem denariorum consuetudinis pro deffunctis, centum solidos eis annuatim pro parte ipsorum de minutis decimis a presbitero ipsius eclesie persolvendos ; item totam decimam bladi quæe fuit monachorum de Conchis, scilicet inter forestam de Conchis et aquam Risilis ; eclesiam Novæe Lyræe cum presentatione presbiteri, totam decimam bladi, medietatem denariorum consuetudinis pro deffunctis, duarum partes panis qui venit ad altare in tribus festis, Nativitate scilicet Domini, Pascha et Assensione, duarum partem lini, canabi, et septem libras eis annuatim pro parte ipsorum de minutis decimis a presbitero ipsius eclesie persolvendas ; eclesiam de Glotis cum capella et presentatione presbiterorum, totam decimam bladi excepta quadam decima apud Noas in parrochia de Couvain, et decima hominum manentium in cimiterio de GlotuGlotis et in terra elemosinæe ipsius eclesiæe, et excepta decima de mediatoria abbatis quæe dicitur La Beroudiere, quæe quidem decimæe pertinent ad presbiterorum ; item medietatem denariorum consuetudinis pro deffunctis, et medietatem oblationum pro deffunctis, et duas partes omnium minutarum decimarum et omnium oblationum et obventionum altaris, et omnes candelas missalium dierum festorum ; eclesiam de Boterellis cum presentatione presbiteri, duas partes decimæe bladi, et omnium oblationum et obventionum altaris, et omnium minutarum decimarum, quatuor solidos de consuetudinis pro deffunctis in eadem villa, duas partes decimæe census, et duas partes decimæe de reguardis, et de omnibus extitibus et redditibus forestæe, et de bosco vendito, et de molendino de Boterellis duas partes decimarum in omnibus ; eclesiam de Chambor cum presentatione presbiteri, duas partes decimæe bladi ; eclesiam de Boscopentou cum presentatione presbiteri ; eclesiam de Marneriis cum presentatione presbiteri ; ecclesiam de Barra cum presentatione presbiteri, duas partes decimæe bladiibladi, viginti solidos in altari, in villa de Barra decimam annui census tam de burgensibus quam de vavassoribus rusticis, decimam molendini de Barra ; eclesiam de Ribramonte cum presentatione presbiteri ; eclesiam de Gutteriis cum presentatione presbiteri et duas partes decimæe bladi ; eclesiam de Noerio cum presentatione presbiteri, duas partes decimæe bladi et decem solidos in altari ; eclesiam de Juneta cum presentatione presbiteri et duos solidos in altari ; eclesiam de AuvernaiiAuvernaio cum presentatione presbiteri et duas partes decimæe bladi ; eclesiam de Neaufle cum presentatione presbiteri, duas partes decimæe bladi et viginti solidos in altari et totam decimam hominum suorum de feodo suo de la Biguere.

Acte n° 197 – [...1211-1215] – L. – charte – admission prêtre

Willelmus Buschet, presbyter, in presentia nostra, concessione Herberti abbatis de Castellione, recepit Saincti Stephani de Conchis, sub censu LX solvendorum monachis ejusdem loci supervixcerit, scilicet viginti solidorum ad Pascha Saincti Remigii, viginti ad Natale Domini.

Acte n° 198 – 1216, septembre – Lucas – charte – donation

Nos vero predictam decimam hospitali domui Dei Ebroicensi, ad sustentationem pauperum ad eamdem domum confluencium, karitatis intuitu, contulimus in puram et perpetuam elemosinam possidendam.

Acte n° 199 – 1216, novembre – L. – charte – jugement

nos, de prudencium virorum consilio, pensionem sex librarum andegavensium in ecclesia Sancti Nicholai cum candelarum obventionibus, per manu rectoris ejusdem ecclesie annuatim solvendam, et sexaginta similiter solidos andegavensium in ecclesia Sancti Leonardi, per manum ejusdem rectoris ecclesie reddendos singulis annis priori de Bellomonte ac monachis et eorum monasterio, per sentenciam ajudicavimusadjudicavimus diffinitivam, memoratum Robertum ad solvendas dictas pensiones annuatim in posterum, cum expensis in lite factis usque ad summam centum solidis, continuo condempnantes.

Acte n° 200 – 1216 – Lucas – vidimus – confirmation

Nos autem, ex officii nostri debito, predictas cartas aprobamus et sigilli nostri munimine confirmamus.

Acte n° 201 – [1216] – L. / de Fulgerolis – vidimus – confirmation

Nos autem, ex officii nostri debito, predictas cartas aprobamus et sigilli nostri munimine ro

Acte n° 202 – 1217 (n. s.), 2 mars – Lucas – charte – jugement

Nos igitur, ut liti finis imponeretur, pro bono pacis, ita duximus ordinandum quod ecclesia Ebroicensis in perpetuum percipiat sex modios bladi tercionarios, videlicet duos modios frumenti, duos mistilionis et duos modios avene, ad mensuram ebroicensem, in ecclesia Sancti Aniani de Carlevilla, post mortem vel cessionem Ricardi, nunc ejusdem ecclesie persone, in qua dictus miles jus optinet patronatus. Interim autem percipiet ecclesia Ebroicensis, sine difficultate predictos sex modios dictorum bladorum, ad dictam mensuram, in granchia ejusdem domini de Harecort apud Rogeperier, ipso domino in hoc expresse consentiente quod, nisi dictum bladum infra octabas Sancti Michaelis fuerit persolutum, absque appellationis remedio, curret interdictum in terra ipsius, et per episcopum Ebroicensem poterit idem miles coherceri ad solutionem dicti bladi faciendam ; sublato autem de medio dicto Ricardo, persona de Carlevilla, cessabit ista assignatio facta in granchia de Rogeperier, et dictum capitulum percipiet dictos sex modios bladi in ecclesia memorata Sancti Aniani. Memoratus vero miles et heredes sui ad vicariam Sancte Columbe, in qua de cetero, sine contradictione Ebroicensis ecclesie, jus habebunt patronatus, vicarium presentabunt episcopo Ebroicensi instituendum, qui velit et possit in propria persona eidem ecclesie deservire et curam gerere animarum, salvis duabus garbis capitulo et canonico, sicut fuit ab antiquo, cum quinquaginta solidis quorum medietatem percipiet capitulum, et canonicus reliquam medietatem. Vicarius siquidem, scilicet magister Ricardus de Esmalevilla, quondam in eadem ecclesia institutus, pure et sine conditione, vicariam in manu nostra resignavit et dictus miles incontinenti clericum ad eandem vicariam presentavit. Nichilominus vero clerici de terra de Harecort quadraginta solidatas redditus perquirent et assignabunt ecclesie Ebroicensi, percipiendas ad anniversarium patris dicti militis, kalendis septembris, faciendum. Hanc igitur ordinationem, partibus recitatam, et ab eis approbatam, presentis scripti testimonio et sigilli nostri munimine roboravimus. De expensis vero, et dampnis ac injuriis ab eodem milite et patre suo ecclesie Ebroicensi irrogatis, idem capitulum dicto militi de cetero questionem non movebit, sed proprie consciencie omnino reliquit. Fiet etiam, in cimiterio ejusdem ecclesie, granchiacapitulo, et canonico, et vicario communis et de communi, ad blada reponenda, et in eodem cimiterio faciet vicarius, de suo proprio, domum suam. Dictos vero sex modios bladi tenetur idem miles, tamquam patronus, et heredes sui eidem capitulo in dicta ecclesia Sancti Aniani de Carlevilla garantizare. Et sciendum est quod rancores animorum hinc inde remittuntur.

Acte n° 203 – 1217, 1er-25 mars (n. s.) – L. – charte – confirmation

nos donationem dicti Roberti, et apropbationem et concessionem Brite matris ipsius R. ratam habentes, presenti scripto confirmavimus, et sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Acte n° 205 – 1217, 10 septembre – Lucas – charte – droit particulier

Vestris, quantumcumque possumus, petitionibus annuentes, honori et utilitati ecclesie vestre providentes, de assensu et voluntate capituli nostri, concessimus ut unus ex vobis, vel vicariis vestris in ecclesia Vernonensi deservientibus, pro vobis ad sinodum nostram, quotiescumque celebrabitur, accedat vice vestra, precepta sinodi nostre auditurus [et ea vobis fideliter relaturus. Preterea remittimus in perpetuum] vobis et vicariisvestris, in ecclesia Vernonensi et capellis vestris videlicet Sancti Jacobi et Sancte Genouefe deservientibus, auxilia que nobis debentur in casibus a jure concessis, sinodalia, et procurationem nobis debitam ratione visitationis ecclesie Vernonensis et dictarum capellarum. Concedimus etiam ut vicarios in ecclesia Vernonensi ministraturos, cum necesse fuerit, nobis, per vos vel per litteras capituli vestri patentes, presentetis, ut, cum de legitima ipsorum ordinatione et idoneitate nobis constiterit, per litteras ordinatoris vel per testes legitimos, in eadem ecclesia Vernonensi, per vos, officiis ejusdem ecclesie sine contradictione deputentur ; quos, nisi ecclesie vestre vel vobis videritis necessarios, vobis liceat removere, et alios, ut dictum est, nobis presentare. Item indulgemus vobis ut, de verbalibus injuriis et causis pecuniariis inter vos et vicarios vestros, vel inter vos, vel inter vicarios habitis, usque ad summam decem librarum, correctionem habeatis, per chori exclusionem et beneficiorum substractionem, ratione ecclesie vestre, ad delinquentes pertinentium, nisi super hiis ad nos legitime fuerit appellatum, retentis nobis et successoribus nostris, in omnibus aliis, jure et jurisdictione episcopali. Pro remissione autem predictorum videlicet sinodalium, auxiliorum, et procurationum, concesserunt nobis dicti canonici septem modios vini et dimidium in cupa communi annuatim percipiendos, eo modo quo ipsi canonici recipiunt vina sua pro portione sua. Alia vero supra dicta ipsis canonicis, caritatis intuitu, gratis concessimus et vicariis eorumdem.

Acte n° 206 – 1218 (n. s.), janvier – Lucas – vidimus – confirmation

Nos vero, dictam donationem et cocessionemconcessionem, sicut facta est, gratam habentes, auctoritate pontificali confirmamus, ita, de eadem decima ordinando, addicientes, ut presbyter qui in dicta ecclesia missam celebrat singulis diebus pro bone memorie R., predecessorespredecessoris nostri, anima, duos modios ex ea percipiat annuatim, cum duobus modismodiis quos, ob hoc, percipit, et totum residuum in faciendum dicti predecessoris nostri anniversarium convertatur.

Acte n° 207 – 1218 – Lucas – charte – confirmation

Nos autem, ex officii nostri debito, predictam sententiam ratam habentes, eam sigilli nostri munimine confirmavimus.

Acte n° 208 – 1218 – L. – charte – donation

Nos autem dictam decimam monachis Sancte Marie de Noa dedimus, in perpetuum possidendam.

Acte n° 210 – [1203, 16 février-1219, 6 septembre] – L. – charte – jugement

cognoscentes de causa que vertebatur inter R. abbatem et conventum Fiscann. ex una parte, et Willelmum Havart ex alia, super tertia parte totius hereditatis Gilonis Havart, quam idem G. abbati et conventui legaverat, auditis testibus omnibus sollempniter peractis, tertiam partem totius hereditatis que fuit dicti Gilonis abbati et conventui, per diffinitivam sententiam, adjudicavimus.

Acte n° 211 – […1207-1219, novembre…] – L. – charte – règlement conflit

In hujus rei testimonium et munimen, sigilla nostra cum predicti Radulfi sigillo presenti carte duximus apponenda.

Acte n° 212 – [1215-1220, 31 janvier] – Lucas – vidimus – confirmation

Et, quoniam hec omnia, sicut supra scripta sunt, Willelmus Doissel, tunc ejusdem ecclesie de Guichenvilla presbyter, in presentia nostra, concessit et approbavit, ea actoritate pontificali sub testimonio sigilli nostri confirmamus,

Acte n° 213 – [1211-1220, 31 janvier] – Lucas – charte – règlement conflit

Quam compositionem ratam et gratam habentes, sigilli nostri munimine confirmavimus.

Acte n° 217 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – incorporation

nos, divine pietatis intuitu, concessisse et, presenti carta nostra, confirmasse Deo, et ecclesie Becci, et monachis ibidem Deo servientibus ecclesiam Sancti Albini de Crovilla cum capellis et pertinentiis suis, sicut eam prius predecessor meus Guarinus eisdem concesserat et suo autentico confirmaverat, integre et plene, in usus proprios, in perpetuum possidendam, eo excepto quod ad vicariam Sancti Albini de Crovilla presentabunt vicarium ydoneum nobis et successoribus nostris in perpetuum, qui totum altalagium habebit, et omnes minutas decimas, et obventiones altaris, et tres hospites infra cymiterium, scilicet David et filium Ernaldi, et masagium quod fuit Luce, et masagium vicarii, et omnes vicarii alii in perpetuum post eum, et inde reddet eis in perpetuum unum bisantium ad Pascha ; et ipsi monachi habebunt totum residuum illius etiam ecclesie, scilicet totum bladum, et cetero hospites, et totam terram elemosine. Ad vicariam de Marbodio presentabutpresentabunt dicti monachi ydoneum vicarium, qui habebit omnes minutas decimas, et altalagium integre, et unum masagium, et omnes alii vicarii in perpetuum post eum ; et monachi habebunt totum residuum illius ecclesie, scilicet totum bladum, et omnes hospites, et totam terram elemosine.

Acte n° 218 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation

Quod ut ratum et inconcussum permaneat, nos, secundum formam scripti prefati Symonis, presenti scripto fecimus hoc annotari et sigilli mei testimonio confirmari.

Acte n° 224 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation

Nos igitur, tot et tantorum testimoniis adherentes, eamdem moltam eidem capitulo confirmavimus in perpetuum, pro arbitrio suo libere possidendam. Decanus vero et capitulum, spiritualem erga personam nostram devotionem gerentes, ad precum nostrarum instanciam, facta eis a nobis, pro voto et arbitrio suo, recompensatione, predictam moltam, quam tunc in manu sua tenebant, nobis, assensu octo canonicorum, accommodaverunt, et fructum illius nobis personaliter, quamdiu vixerimus vel eam tenere voluerimus, quiete et pacifice tenere concesserunt. Post decessum vero nostrum, vel cessionem sollempniter factam et in scriptis redactam, ad ipsum capitulum predicta molta sine omni difficultate libere est reversura.

Acte n° 225 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation

nos quoque, sicut ab ipso H. est ei concessum et confirmatum, integre concedimus eandem ecclesiam cum jure patronatus capitulo Ebroicensi, et episcopali auctoritate confirmamus eidem, salvo jure episcopali, et, in hujus nostre confirmationis testimonium, sigillum nostrum duximus apponendum.

Acte n° 226 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – notification

Quod ut ratum permaneat, sigilli nostri munimine roboravimus.

Acte n° 227 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – vidimus – confirmation

Nos vero dictum jus, in ipsius Radulfi presentia, ecclesie Ebroicensi in elemosinam perpetuam contulimus et, tamquam episcopus et dominus ipsius feodi, confirmavimus. Postea vero Rogerus, filius dicti Radulfi et heres, ad plenum hereditatem patris tenens, et integram suarum rerum administrationem habens, tam dictum factum patris sui quam nostrum ratum habens et gratum, quicquid habebat vel habere videbatur in dicto jure patronatus ecclesie Ebroicensi dedit et concessit, juramento corporaliter prestito firmans quod, super jure patronatus aut universis decimis feodi sui Gauville, ecclesie dicte Ebroicensis nullam, per se vel per alium, de cetero moveret questionem, sed, pro posse suo, eadem dicte ecclesie Ebroicensi garantizaret, sub ejusdem debito juramenti promittens quod, si quocumque modo contingeret ipsum super predictis dictam ecclesiam molestare, statim, pro pena parjurii, ipsi dicte ecclesie, ante litis ingressum, XL libras currentis monete reddere teneretur. Et de hoc fidejussores suos assignavit in presentia nostra : Robertum Prepositum, Radulfum Vavassor, Radulfum Centenarium, Andream Anglicum, Radulfum de Novavilla, Menardum de Gauvilla et Safreium, tam bona sua quam hereditates suas dicte ecclesie, pro dicta pecunia, obligantes. Pro hac autem concessione et garantizatione, idem Rogerus recepit de caritate dicte ecclesie XX libras turonensium.

Acte n° 228 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation générale

Ea propter, cum a nobis requiratis confirmationem rerum vestrarum, petitioni vestre grato concurrentes assensu, concedimus vobis et episcopali auctoritate confirmamus ecclesiam de Barket, in proprios usus, retento ad usum vicarie altalagio, et terra elemosine, et dimidium modium bladi ad mensuram Bellum MontemBelli Montis ; ecclesiam de Veteribus Ebroicis cum masagio et virgulto, retentis ad usum vicarie altalagio, et terra elemosine, et uno modio bladi ad mensuram ebroicensem, et decimam quam Agnes de Nuistreville, neptis Radulphi decani, dedit nobis ; et ecclesiam de Clavilla cum decimis bladi et wesdi, et terra elemosine, et sexaginta solidis in altalagio, residuo retento ad usum vicarie ; ecclesiam de Ulmis cum pertinenciis, retentis ad opus vicarie altalagio cum XVIII sextariis bladi ad mensuram ebroicensem, et decimas quas, ex dono abbatis et conventus Beccensium, in eadem villa de Ulmis possidetis ; ecclesiam de Gauvilla cum pertinenciis, retentis ad usum vicarie XVIII sextariis bladi ad mensuram ebroicensem et altalagio, et decimas quas, ex dono Rotrodi quondam decani Ebroicensis et concessione Radulfi de Gauvilla, in villa de Gauvilla possidetis ; ecclesiam de Aviron cum pertinenciis, salva vicaria integra ; ecclesiam de Escauvilla ; ecclesiam de Ajou cum pertinentiis ; et ecclesiam de Witotel cum pertinenciis, salva vicaria integra ; ecclesiam de Berengervilla, et ecclesiam de Cauvavilla, et ecclesiam de Tornevilla cum pertinentiis, salvis vicariis integris ; duas partes decimarum de Irevilla ; ecclesiam de Booncort, et ecclesiam de Gadencort, et ecclesiam de la Charmeia cum pertinentiis, salvis vicariis integris ; jus patronatus ecclesie de Bosco Rogeri ; jus patronatus ecclesie de Fontanis cum pensione unius marche ; jus patronatus ecclesie Sancti Vigoris cum pensione XL solidorum ; ecclesiam de Coudreio, et ecclesiam Sancti Albini, et ecclesiam de Vilers, et ecclesiam Sancti Germani, et ecclesiam Sancte Columbe cum pertinentiis, salvis vicariis ; ecclesiam de Tuit Ansger cum pertinenciis, salva vicaria integra ; jus patronatus ecclesie de Chasteler cum XL solidis de pensione ; ecclesiam de Glesol. cum duabus partibus decimarum bladi et wesdi, et capellam ejusejusdem ville, cum pensione V solidorum ; et decimas de Crioisel et de Tiarcreroe, salva portione capelle nostre Ebroicensis ; et decimas de Broel Orrici ; et decimam de Parvancheria ; et decimam de Boscuvier, sicut eas possidetis ; et pensiones quas in predictiis, et in temporibus nostris et predecessorum nostrorum, percipere consuevistis.

Acte n° 229 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – Lucas – vidimus – confirmation

Nos autem, ex officii nostri debito, predictas cartas aprobamus et sigilli nostri munimine .

Acte n° 230 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – notification

Nos igitur, ad petitionem ipsius et monachorum Gemmeticensium, presenti scripto fecimus hoc annotari et sigilli nostri appositione muniri.

Acte n° 231 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – incorporation

nos dedisse et concessisse decano et capitulo nostro Ebroicensibus, ad usum communie, duas partes decimarum bladi ecclesie Sancti Audoeni de Mancellis, in decanatu de Lyra, illarum videlicet que pertinent ad ipsam ecclesiam.

Acte n° 232 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – Lucas – charte – confirmation

Unde et nos, eorum devotionem, sicut decuit, approbantes, et ipsorum donationes, concessiones et confirmationes gratas et ratas habentes, eas, sicut in cartulis ipsorum continetur, monachis Lyrensibus, amore Dei benigne, concessimus et pontificali auctoritate confirmavimus.

Acte n° 233 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation

Et nos, ad petitionem ejusdem Hugonis, illas duas partes decime monasterio Sancte Marie de Lira, et monachis ibidem Deo servientibus, in liberam et perpetuam elemosinam concessimus.

Acte n° 234 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – Lucas – charte – confirmation

Unde et nos, eorum devotionem, sicut decuit, approbantes, et ipsorum donationes, concessiones et confirmationes ratas et gratas habentes, eas, sicut in cartulis ipsorum continetur, monachis Lirensibus, amore Dei benigne, concessimus et pontificali auctoritate confirmavimus.

Acte n° 235 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – Lucas – charte – confirmation

Unde et nos, eorum devotionem, sicut decuit, approbantes, et ipsorum donationes, concessiones et confirmationes gratas et ratas habentes, eas, sicut in cartulis ipsorum continetur, monachis Lirensibus, amore Dei benigne, concessimus et pontificali auctoritate confirmavimus.

Acte n° 243 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – admission prêtre

nos dedisse et concessisse ecclesiam Sancti Petri de Cella Roginaldo, ad petitionem et consensum A. abbatisse Sancti Salvatoris Ebroicensis, ad quam patronatus ejusdem dicitur pertinere ecclesie, salva pensione viginti solidorum R., persone predicte ecclesie, annuatim reddendorum.

Acte n° 244 – 1220, 15 août – R. – charte – règlement cathédral

de assensu capituli nostri, duximus statuendum ut predictum festum dominice Annuntiationis de cetero celebriter agatur, et de nostro provisum sit ut septem cerei ardeant in candelabro ad servitium, sicut in majoribus sollempnitatibus solet fieri. Et, cum in festo sanctorum martyrum Abdon et Sennel, ob reverentiam ipsorum et reliquiarum que penes nos sunt, nostra sollempnizet ecclesia, volumus et statuimus ut similiter septem cerei ardeant in candelabro ad servitium, et celebriter agatur illa dies et in matrici ecclesia et aliis civitatis, et denuntietur populo ut veniat ad sollempnitatem. Ad hec, cum in majorum altari, de antiqua consuetudine, quatuor cerei ardeant jugiter ad servitium, tam in diebus festis quam profestis, et cum huc usque ita actum fuerit, quod duo illorum avellabantur ab altari quando opus erat deferendi vel ante episcopum vel ebdomedariumebdomadarium, vel ad processionem, vel ubi se necessitas ingerebat, prohibemus ne de cetero ita fiat sed volumus et statuimus quod predicti quatuor cerei maneant, sicut ab antiquo usitatum est, jugiter in altari, et duo portatilesportabiles cerei sint in ecclesia, qui accendantur deferendi ubi necessitas requiret vel ubi fuerit oportunum. Hec autem ita ordinavimus et concessimus approbante capitulo et consentiente, et,

Acte n° 245 – 1220, octobre – R. – charte – incorporation

Nos itaque, cum, parvi temporis processu, dictorum patronatus et ecclesie cum pertinentiis suis eadem ordinandi potestas ad nos fuisset devoluta, tenuitatem ecclesie nostre et onera sepius occurentia attendentes, de eis ordinavimus in hunc modum : videlicet quod tota decima bladi sit ecclesie Ebroicensis, due scilicet garbe in augmentum communie, tercia ad anniversarium dicti Willelmi Bole et antecessorum suorum faciendum ; cetera vero omnia ad eamdem ecclesiam pertinentia vicarie ejusdem ecclesie concessimus, patronatum eidem vicarie nobis et successoribus nostris in perpetuum reservantes.

Acte n° 246 – 1220[, après janvier] – Radulfus – charte – confirmation générale

nos, divinæe caritatis intuitu, dilectis et venerabilibus fratribus et amicis nostris abbati et monachis Beccensibus, authoritate episcopali, concessisse et confirmasse omnes donationes, et omnes elemosynas, et omnia alia beneficia quæe vel tempore nostro, vel temporibus antecessorum nostrorum, in episcopatu Ebroicensi dinoscuntur possidere, et quæe de cetero justis modis poterunt adipisci, tam in ecclesiis quam in decimis, hominibus, redditibus, terris et rebus aliis, etc.

Acte n° 247 – 1221, 23 novembre – Radulfus – charte – procédure

Gillebert Goout miles confessus est in jure coram nobis quod carta exhibita a procuratore abbatis et conventus Sancti Ebrulfi in juditio sua est, et sigillum suum, sed ipse numquam concessit nec donavit presentationem ecclesie Sancti Martini de Sarneriis, ut dicunt, que donatio in eadem carta continetur. Debent etiam probare dicti abbas et conventus, per cartam et testes carte et per alios qui interfuerunt, quod dictus G. miles presentationem ecclesie prefate eisdem imperpetuam donavit elemosinam et concessit. Et de hoc jam testes in nostra curia sunt recepti.

Acte n° 248 – 1222, 17 février (n. s.) – Radulfus – charte – confirmation générale

Ea propter, cum a nobis requiratis, quod justum est et honestum peticioni vestre grato concurrentes assensu, jus patronatus ecclesie Sancti Petri de Barket, quod ex donatione nostra possidetis, et de predicta ecclesia omnes decimas bladi et guesdi, in proprios usus, et masuram ubi granchia vestra sita est juxta ecclesiam, retento ad usum vicarie artalagio et terra elemosine cum minutis decimis et cum uno modio bladi ad mensuram Belli Montis, vobis damus et confirmamus ; ecclesiam de Veteribus Ebroicis cum masagio ubi sita est granchia vestra et omnes decimas bladi predicte ecclesie, in proprios usus, vobis concedimus, retentis ad usum vicarie artalagio cum minutis decimis et terra elemosine et uno modio bladi ad mensuram ebroicensem ; confirmamus etiam vobis decimas quas Agnes de Esneutrevilla neptis nostra, ammonitione nostra, vobis concessit, videlicet duas garbas de dominio suo et hominum suorum in parrochia de Misere et in parrochia de Veteribus Ebroicis ; ecclesiam de Clavilla cum omnibus decimis bladi et guesdi, in proprios usus, cum terra elemosine et sexaginta solidis in artalagio residuo retento ad usum vicarie. Confirmamus etiam vobis unum sextarium frumenti vobis a fratribus de Lerruto apud Boscum Rogeri reddendum ; ecclesiam de Ulmis et decimas in proprios usus, retentis ad opus vicarie artalagio cum minutis decimis et uno modio bladi ad mensuram Noviburgi ; et decimas et homines cum terris suis quas ex dono abbatis et conventus Beccensium et abbatis Lyre et ejusdem loci conventus in eadem villa de Ulmis possidetis ; ecclesiam de Gauvilla cum decimis in proprios usus, retentis ad usum vicarie artalagio cum minutis decimis et uno modio bladi ad mensuram ebroicensem ; et omnes decimas quas, ex dono Rotrodi quondam decani Ebroicensis et concessione Radulphi de Gauvilla, in villa de Gauvilla possidetis, cum terra ubi granchia vestra sita est in eadem villa ; ecclesiam de Aviron cum omnibus decimis bladi et guesdi, cum terra ubi granchia vestra sita est in eadem villa in proprios usus, retento ad opus vicarie artalagio cum minutis decimis ; ecclesiam de Escauvilla cum omnibus decimis bladi et guesdi in proprios usus et cum una acra terre, ex dono Roberti Majoris, retentis ad opus vicarie artalagio cum minutis decimis et sex sextariis bladi ; ecclesiam de Ajou cum duabus garbis decime ad ecclesiam pertinentibus, in proprios usus, cum pensione quinque solidorum, residuo retento ad usum vicarie ; ecclesiam de Witotel cum duabus decime partibus et quinque solidis de pensione in proprios usus, residuo retento ad usum vicarie ; ecclesiam de Berengiervilla cum omnibus decimis bladi et guesdi, retentis ad usum vicarie artalagio cum minutis decimis et terra elemosine et uno modio bladi ad mensuram ebroicensem ; ecclesiam de Kavauvilla cum decem solidis de pensione ; ecclesiam de Tornevilla cum duabus garbis et decem solidis nomine pensionis in proprios usus, residuo retento ad usum vicarie ; apud Yrevilla duas partes decimarum bladi et vini et duas partes presentationis ecclesie ejusdem ville, quas Robertus Malepoue vobis contulit et concessit ; ecclesiam de Boencort cum duabus partibus decimarum bladi, vini et guesdi in proprios usus, residuo retento ad usum vicarie ; ecclesiam de Gadencort cum duabus partibus decimarum bladi, et vini, et guesdi, in proprios usus, et cum viginti solidis nomine pensionis, residuo retento ad usum vicarie ; ecclesiam de la Charmoie cum duabus partibus decimarum bladi et guesdi in proprios usus, ad usum vicarie residuo retento ; jus patronatus ecclesie de Bosco Rogeri cum pensione viginti solidorum parisiensium ; ecclesiam de Fontibus cum centum solidis de pensione ; ecclesiam Sancti Vigoris cum pensione centum solidorum ; ecclesiam de Coldreio cum duabus garbis et decimis quas, ex dono Stephani et Hugonis de Nocumento, et bone memorie Luce Ebroicensis episcopi concessione, in eadem villa in proprios usus cum pensione quindecim solidorum a presbytero recipienda obtinetis ; ecclesiam de Vilers cum duabus partibus decime bladi, vini et guesdi et pensione viginti solidorum in proprios usus, residuo retento ad usum vicarie ; duas partes decimarum bladi ecclesie Sancte Columbe et quinquaginta solidos pro duabus partibus minutarum decimarum vobis annuatim a presbytero ejusdem ecclesie percipiendos. Et, pro pace reformata inter vos et dominum Ricardum de Harecuria super eadem ecclesia Sancte Columbe, sex modios bladi in ecclesia Sancti Aniani de Karlevilla vobis annuatim sine difficultate percipiendos, sicut in autentico bone memorie Luce Ebroicensis episcopi et predicti Ricardi de Harecuria plenius continetur, pontificali auctoritate, vobis concedimus et confirmamus ; ecclesiam de Teut Angier cum duabus partibus decimarum bladi et guesdi in proprios usus et cum pensione decem solidorum ; jus patronatus ecclesie de Chastellarrio in Ocha cum sexaginta solidis de pensione ; ecclesiam de Glisoles cum duabus partibus decimarum bladi, vini et guesdi in proprios usus, residuo retento ad usum vicarie, et capellam ejusdem ville cum pensione quinque solidorum ; ecclesiam de Vacaria et ecclesiam de Bosco Rogeri cum decimis bladi et guesdi in proprios usus, retentis ad usum vicariorum altalagiis cum minutis decimis et terris elemosinarum, excepto quodam jornerio terre quod vobis contulit Symon dominus Vacarie ejusdem ville, et unicuique vicariorum uno modio bladi ad mensuram Bellimontis ; ecclesiam Sancti Germani cum duabus partibus decimarum et triginta solidis de pensione et a quolibet hominum de terra elemosine duos denarios vobis de censu ad festum Sancti Remigii annuatim percipiendos ; ecclesiam Sancti Albini cum duabus partibus omnium decimarum bladi et guesdi ad eamdem ecclesiam pertinentium et decem solidis de pensione in proprios usus, residuo retento ad usum vicarie ; ecclesiam Sancti Christofori cum pensione consueta. Item duas partes decimarum bladi ecclesie Sancti Audoeni de Manceles in decanatu de Lyra illarum decimarum videlicet que ad eamdem ecclesiam sancti Audoeni pertinent, in proprios usus, vobis concedimus et confirmamus ; preterea decimas de Brolio Orrici et de Parvencheria, in parrochia de Boisset, et decimam de Bosco Cuvier ; apud Garennes quamdam decimam ultra aquam ex dono Brite et Roberti ejus filii ; et decem solidos in molendinis Sancti Germani, ex dono Bernardi de Plesseio, in anniversario suo percipiendos annuatim ; ex dono Stephani et Hugonis de Nocumento, de terra eorum duas garbas apud Esneutrevilla et Hemonvilla, et in parrochia Sancti Petri des Autiz unum arpentum vinee, et decem acras terre apud Codreium, ex dono eorumdem ; apud Fokrevillam sextam garbam decime ejusdem ville ; et dimidiam marcam argenti, pro quadam decima de feodo Odonis de Bosco apud Saquenvillam annuatim a Templariis recipiendam ; apud Viliers decem solidos de terra quam Radulfus prepositus ibidem tenebat ; apud Soarvilla quamdam decimam quam habetis a Johanne de Soarvilla et fratre et matre ejus ; apud Albam Viam totas decimas de feodo Cervuli ; item decem libras in portu de Vernone, ex dono Willermi domini ejusdem ville, ad anniversarium suum faciendum ; duos modios frumenti de dono Willelmi de Pasciaco, unum scilicet in festum Sancti Remigii et alterum in Pascha annuatim percipiendos ; moutam hominum octo canonicorum in usus communie, cum alia communia omnibus equaliter distribuendam ; quadraginta solidos ; de dono Willelmi Britonis Ebroicensis archidiaconi, ab abbate et conventu de Lyra in anniversario ejusdem archidiaconi annuatim percipiendos ; vinginti solidos de terra que fuit Clari de Grossa Londa, de dono domini Henrici de Novo Burgo, in anniversario suo annuatim percipiendos ; apud Hardencort quinque solidos parisiensium annuatim a presbytero ejusdem ville percipiendos ; quamdam terram apud Altaria, quod nos emimus et dedimus ad luminare in missa matutina Beate Marie virginis ; domum que fuit Mathei Tarasche in vico Sancti Taurini, universas decimas ecclesie Sancti Clari de Dercaio in Oca ; apud Tornedos quamdam decimam quam emit Ricardus Pelet, et dedit vobis ad anniversarium suum ; et decimas de Guitebue, salvis prebendis duabus, cum tribus etiam acris terre quas habetis de dono Roberti Majoris ; vineam de Dorso Asini ; et vineam quam Radulfus cantor dedit vobis ; virgultum etiam vestrum apud foveam Richeudis. Nos vero utilitatem honorem conservare et servicium ecclesie nostre ampliare cupientes, omnia supradicta vobis quantum in nobis est damus et confirmamus, concedentes, ut vobis liceat, decimas de omnibus ecclesiis vestris in quibus jus patronatus obtinetis a laicis, auctoritate pontificali, recipere, et in usus vestros convertere.

Acte n° 249 – 1222 (n. s.), février – R. – charte – confirmation

Hec autem omnia, ut rata sint semper et stabilia, ad petitionem Garini, tunc temporis abbatis de Noa, et prenominati Gilleberti Capreoli, presentes litteras sigilli nostri testimonio fecimus confirmari.

Acte n° 250 – 1222, juillet – R. – charte – jugement

inspectis cartis predecessorum abbatis et monachorum, testibus idoneis receptis et diligenter examinatis, et, ex consensu utrarumque partium, attestationibus sollempniter publicatis, communicato prudentium virorum consilio, tandem sentenciam tulimus diffinitivam, predictis abbati et monachis jus patronatus prefate ecclesie de jure adjudicantes pertinere. Predicti autem abbas et monachi nobis ad dictam ecclesiam, liberam et vacantem, Petrum clericum, filium Willelmi de Gauvilla, presentaverunt, quem ad eamdem ecclesiam recepimus ad eorum presentationem.

Acte n° 251 – 1222, 29 décembre – Radulfus – vidimus – confirmation

Nos vero ad petitiampetitionem dictorum fratrum de Strata, quod a predecessoribus nostris factum est ratum et gratum habentes, prefatam decimam ipsis fratribus de Strata in perpetuum, cum sigilli nostri appositione, concedimus et confirmamus.

Acte n° 252 – 1222 – R. – charte – règlement conflit

Ad cujus rei testimonium, presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum.

Acte n° 254 – 1223, février (n. s.) – Radulfus – charte – confirmation

nomine universitatis Beccensis, in perpetuum, re et nomine ecclesiæe Ebroicensis, censentur canonici « etc ». Et quia portio vicariorum in ecclesiis de Crovilla, de Marbodio, de la Roussiere, de Esmavilla, de Barco, de Herlenviller ministrantium et ministraturorum taxata non fuit sicut debuit, ut de cetero sciat unusquisque, pro parte sua quid et quantum habere debeat, tam abbas et conventus de Becco ex una parte quam vicarii ex altera in dictis ecclesiis, nos « inquit », intuitu divinæe pietatis et pro fervore religionis et hospitalitatis Beccensium, ad petitionem venerabilis amici nostri Ricardi abbatis de Becco et prudentum virorum consilio, statuimus ut vicarii ecclesiarum Sancti Albini de Crovilla, de Marbodio, de Barco, de Esmavilla, minutis decimis tantum et proventibus altarium, cum terra elemosinæe et habitationibus suis, de cetero sint contenti, hoc tamen adjecto quod vicarius de Crovilla tres hospites qui sunt infra cymeterium de Crovilla semper habebit, sicut carta bonæe memoriæe Lucæe episcopi præedecessoris nostri testatur, et vicarius de Esmavilla annuatim in granchia monachorum Beccensium unum modium bladi ad mensuram ebroicensem percipiet, quando monachi triturare facient bladum suum. Cæetera omnia ad dictas ecclesias spectantia, tam in decimis quam in aliis rebus, abbati et conventui de Becco in perpetuum remanebunt. Vicarius vero de la Roussiere, singulis annis in perpetuum, de vicaria sua statuta et observata ab antiquo tempore, solvet abbati et conventui de Becco in synodo hyemali 50 solidos currentis monetæe, et in synodo estuali 50 ; et vicarius de Herlenviler 30 solidos in estate et 30 in hyeme « etc ». Hæec omnia, consideratione provida a nobis, rite ordinata et taxata, volumus ut de cetero perpetuam obtineant firmitatem, authoritate episcopali qua præesidemus in ecclesia Beatæe Mariæe semper virginis Ebroicensis, excommunicantes « etc ».

Acte n° 256 – 1223 – R. – charte – incorporation

Nos vero predictam donacionem gratam habemus et firmam ; et, ut predicta donacio decano et capitulo fructuosa magis efficiatur et grata, universas predicte ecclesie Sancti Martini de Muncellis decimas bladi, caritatis intuitu, dictis decano et capitulo concedimus et donamus, in proprios usus, libere et quiete, in perpetum possidendas, retentis tamen uno modio bladi ad mensuram ebroicensem, et minutis decimis com universis ovencionibus altaris, ad usum vicarii in dicta ecclesia deservientis, qui nobis presentabitur a decano et capitulo com vacaverit predicta ecclesia, et de sinodalibus nobis respundebit.

Acte n° 257 – 1223 – R. – charte – incorporation

universas decimas bladi ecclesie Beate Marie de Guichenvilla ita integre, sicut eas capellanus dicte ecclesie prius possidebat, predictis abbatisse et monialibus, actoritate pontificali, assensu et voluntate decani et capituli Ebroicensium, concedimus et donamus, quatinus simul cum illis decimis quas in eadem parrochia prius tenebant, ex donatione nostra, libere et pacifice percipiant, et predictas eas in usus proprios convertentes, retentis tamen uno modio bladi mestellionis, terra elemosinata ecclesie, aliis minutis decimis, et universis oventionibus altaris, ad usum vicarii qui in eadem ecclesia ministrabit, quem nobis et successoribus nostris abbatissa et conventus, cum vacaverit ecclesia, presentabunt. Et nobis de eis que ad episcopalem pertinent dignitatem respondebit, et quinque solidos dictis abbatisse et monialibus tamquam patronis annuatim persolvet. Salvis etiam in omnibus ordinatione et concessione, tam in decimis, quam in aliis, quas fecit Lucas bone memorie predecessor noster episcopus Ebroicensis capelle Beate Margarete de Dumo Droelin, cum assensu dicte abbatisse et monialium, et decani et capituli Ebroicensium, sicut in actenticis eorum plenius continetur. Salvis etiam eis que ad fabricam predicte ecclesie ex antiquo sunt deputata.

Acte n° 260 – 1221 (?) – Raoul / Richard – charte – admission prêtre

vacante ecclesia de Gunfreeria cujus jus patronatus ad viros religiosos abbatem et conventum Sancti Ebrulfi dinoscitur pertinere, propter contencionem adversus dictos religiosos super jure patronatus dicte ecclesie motam, presentationem ab eis factam de quodam clerico imppedientemimpedientem quominus idem clericus admictetur, potestate conferendi dictam ecclesiam actoritate Lateranensis consilii ad nos devoluta, dictam ecclesiam dilecto clerico nostro magistro Roberto de Sancto Ebrulfo, pietatis intuitu, contulimus, in suo perpetuo sibi possidendam, injungentes eidem Roberto ut dictis religiosis utpote patronis dicte ecclesie debitam exibeat fidelitatem et reverenciam, volentes igitur utpote dicti religiosi, post decessum dicti Roberti, presentam ecclesiam sicut veri patroni conservant.

Acte n° 262 – 1234 (n. s.), 3 février – L. / Ricardus de Passorio – charte – règlement conflit

Nos vero, auditis concessionibus per et depposicionibus testium hinc inde produttorum, ita ordinavimus, pro bono pacis, quod ditta masura et fossato, excepta camera quam Willermus de tenet, prout se extendit a vico Carnotense usque ad aquam fossati regis, quieta et libera, dittis abbati et conventui remanebunt, dittaque camera ditto capitulo, sicut superius distincta, quieta et libera, remanebit. Quam ordinationem nostram preditte partes unanimiter approbaruntapprobaverunt.

Acte n° 266 – [1175, après le 8 septembre-1183, 26 novembre] – Rotrou / Rotrodus – vidimus – notification

« Noverint omnes tam presentes quam futuri quod ego comitissa Isabel, uxor comitis Gisleberti, pro anima viri mei et dilecti filii mei comitis Ricardi et pro animabus omnium antecessorum meorum et infantium meorum, concedo et confirmo hac presenti carta mea Ecclesie Sancte Marie et Sancti Johannis de Fulcardimonte, in perpetuam elemosinam, quicquid prefatus filius meus eidem ecclesie concessit, scilicet quicquid jam prefata ecclesia adquisierat vel adquirere poterit ad firmam vel ad campartum in feodo de Gariniprato vel Fraisnello, liberum et quietum a molturis et corveis et alia quacumque consuetudine, retento solo servitio vavassorum, a quo si ipsi defecerint a predicte Ecclesie fratribus nichil aliud exigere potero. Quam firmam vel campartum adquirere poterint, eodem pacto eis concedo. Testes Robertus de Novo Burgo decanus, Amicus archidiaconus, Reginaldus decanus Castelli, Gaufridus de Toini, Willelmus sacerdos, magister Eduardus, Willelmus de Petricuria »