Répertoire des citations – Isidore de Séville
Hortus sanitatis, 4, 2, 1 :
Anguilla dicitur ab anguis similitudine. Hujus origo ex limo est. Unde et,
quando capitur, adeo lenis est ut, quanto fortius presseris, tanto citius
labatur. Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas terrenis pedibus gignere.
D’après Isid. orig.12, 6, 41 — Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo huius ex limo ; unde et quando capitur, adeo leuis est ut quando fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem Orientis fluuium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere.
Hortus sanitatis, 4, 3, 2 :
Allec piscis est ad liquorem salsamentorum idoneus. Unde
et nuncupatus.
D’après Isid. orig.12, 6, 39 — Allec pisciculus ad liquorem salsamentorum idoneus, unde et nuncupatus.
Hortus sanitatis, 4, 4, 2 :
Aranea genus est piscis, dictum eo quod aure feriat.
Habet tantum in ea stimulos quibus percutit
proximantes.
D’après Isid. orig.12, 6, 18 — Aranea genus piscis, dictus quod aere feriat ; habet enim stimulos e quibus percutit.
Hortus sanitatis, 4, 5, 2 :
Aurata dicitur ex eo quod in capite suo auri
colorem habet.
D’après Isid. orig.12, 6, 6 — A colore, ut umbrae, quia colore umbrae sunt ; et auratae, quia in capite auri colorem habent.
Hortus sanitatis, 4, 14, 1 :
Balaena est immensae magnitudinis bestia, ab emittendo
et fundendo aquas vocata. Ceteris enim bestiis maris altius jacit
undas. Balin autem Graece dicitur emittere.
D’après Isid. orig.12, 6, 7 — Ballenae autem sunt inmensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas uocatae ; ceteris enim bestiis maris altius iaciunt undas : βάλλειν enim graece emittere dicitur.
Hortus sanitatis, 4, 16, 3 :
Cancri vocati sunt quia conchae sunt crura habentes. Inimica ostreis animalia. Eorum vero
carnibus vivunt miro ingenio. Duo autem sunt genera cancrorum : fluviales et marini.
D’après Isid. orig.12, 6, 51 — Cancros vocari, quia conchae sunt crura habentes : inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio […]. Duo sunt autem genera cancrorum : fluviales et marini.
Hortus sanitatis, 4, 17, 3 :
Canis marinus a similitudine morum canis terrestris dicitur, eo scilicet quod
mordeat.
D’après Isid. orig.12, 6, 5 — Nomina instituta sunt […] ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant.
Hortus sanitatis, 4, 22, 2 :
Conchae et cochleae inde vocatae sunt, quia deficiente luna
cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum
maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt,
defectu evacuantur. Nam luna cum in augmento fuerit, auget
humorem, et cum in defectum venerit, humores minuuntur. Conchae autem primae positionis nomen est, cochleae vero per diminutionem quasi conchulae. Concharum multa genera sunt, inter quas et margaritae quae celeae esse dicuntur.
D’après Isid. orig.12, 6, 48-49 — Concae et cocleae hac ex causa uocatae, quia deficiente luna cauantur, id est euacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum incremento lunae membra turgescunt, defectu euacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem, cum uero in defectum uenerit, humores minuuntur ; hoc enim Physici dicunt. Concae autem primae positionis nomen, cocleae uero per diminutionem, quasi concleae. Concarum multa genera sunt ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur.
Hortus sanitatis, 4, 24, 4 :
Corvus
D’après Isid. orig.12, 6, 13 — Corui a cordis uoce dicti, quia grunniunt pectore, suaque uoce proditi capiuntur.
Hortus sanitatis, 4, 24, 4 :
a cordis voce dictus est, quia pectore grunnit, suaque voce
proditus capitur.
D’après Isid. orig.12, 6, 13
Hortus sanitatis, 4, 25, 1 :
Cocodrillus a croceo colore dictus est. Gignitur in
Nilo, et est
animal quadrupes, in terra et in aquis valens, longitudine
plerumque cubitorum XX, dentium et unguium immanitate
armatum, tantaque cutis duritia ut, quamvis fortium ictibus
lapidum tergo repercussus sit, non sentiat. Nocte in aquis, die
humi quiescit. Ova in terra fovet. Masculus et femina vices
servant. Hunc quidam pisces serratam habentes cristam tenera
ventrium desecantes interimunt. Solus ex
animalibus superiorem maxillam movere dicitur.
D’après Isid. orig.12, 6, 19-20 — Crocodillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra et in aquis ualens, longitudine plerumque uiginti cubitorum, dentium et unguium inmanitate armatum, tantaque cutis duritia ut quamuis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humi quiescit. Oua in terra fouet : masculus et femina uices seruant. Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera uentrium desecantes interimunt. Solus ex animalibus superiorem maxillam mouere dicitur.
Hortus sanitatis, 4, 26, 2 :
Draco marinus [est] in branchiis aculeos habet ad
caudam spectantes. Qui dum percusserit, quaqua ferit, venenum fundit ; unde et vocatus est.
D’après Isid. orig.12, 6, 42 — Draco marinus aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes ; qui dum percusserit, quaqua ferit, uenenum fundit, unde et uocatus.
Hortus sanitatis, 4, 31, 1 :
Eceola dicitur concha margaritifera in cujus carne
preciosus calculus solidatur. De his enim tradunt hi qui de animantium naturis
scripserunt quod nocturno tempore litora appetunt et ex caelesti
rore margaritam concipiunt. Unde et eceolae
nominantur.
D’après Isid. orig.12, 6, 49 — Inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus enim tradunt hi qui de animantium scripsere naturis quod nocturno tempore litora appetunt et ex celesti rore margaritum concipiunt. Vnde et oceole nominantur.
Hortus sanitatis, 4, 32, 1 :
Equi marini vocati sunt eo quod prima parte equi sunt,
postrema vero solvuntur in piscem.
D’après Isid. orig.12, 6, 9 — Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema soluuntur in piscem. […] Equi marini prima parte equi sunt, postrema resoluuntur in pisces.
Hortus sanitatis, 4, 33, 2 :
Escarus dictus est eo quod solus escam ruminare perhibetur.
Tradunt autem hunc ingeniosum esse : inclusum quippe nassis, non
fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum
caudae ictibus crebris laxare fores, et ita retrorsum redire
D’après Isid. orig.12, 6, 30 — Escarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis uiminibus caput inserere, sed auersum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus uideat, adprehensa mordicus cauda adiuuare nisus erumpentis.
Hortus sanitatis, 4, 33, 2 :
Quem luctatum ejus si forte alius escarus extrinsecus
videat, apprehensa mordicus cauda, nisus erumpentis adjuvare
dicitur.
D’après Isid. orig.12, 6, 30
Hortus sanitatis, 4, 36, 1 :
Ethenays, parvus et
semipedalis pisciculus, nomen sumpsit ex eo quod navem adhaerendo
retineat. Ruant licet venti, saeviant
procellae, navis tamquam
radicata in mari stare videtur nec moveri, non
retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram
appellaverunt eo quod cogat stare navigia ipsa.
D’après Isid. orig.12, 6, 34 — Echenais paruus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod nauem adhaerendo retineat. Ruant licet uenti, saeuiant procellae, nauis tamen quasi radicata in mari stare uidetur nec moueri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellauerunt, eo quod cogat stare nauigia.
Hortus sanitatis, 4, 38, 2 :
Focas – sive bocas – dicunt esse boves marinos quasi boacas.
D’après Isid. orig.12, 6, 9 — Bocas dicunt esse boues marinos, quasi boacas.
Hortus sanitatis, 4, 40, 2 :
Gladius dictus est eo quod rostro mucronato sit, et ob
hoc naves perfossas mergit.
D’après Isid. orig.12, 6, 15 — Gladius dicitur eo quod rostro mucronato sit : ob hoc naues perfossas mergit.
Hortus sanitatis, 4, 40, 5 :
Glaucus a colore dictus est, eo quod sit albus. Graeci
enim album glaucon dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi in nubilo.
D’après Isid. orig.12, 6, 28 — Glaucus a colore dictus, quod albus sit ; Graeci enim album γλαυκὸν dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo.
Hortus sanitatis, 4, 43, 1 :
Hamio piscis est saxatilis ; dextra sinistraque
lateribus virgis puniceis perpetuis aliisque discoloribus
designatur ; et dictus est hamio quia non capitur nisi hamo.
D’après Isid. orig.12, 6, 33 — Hamio saxatilis dextra sinistraque lateribus uirgis puniceis perpetuis aliisque discoloribus designatur ; dictus hamio quia non capitur nisi hamo.
Hortus sanitatis, 4, 44, 1 :
Icinus ab
icino terrestri nomen traxit, quem vulgus ericium vocat. Cujus testula dicitur spinis aculeata in
modum castanearum
quando adhuc opertae de arboribus cadunt. Caro ejus mollis et
minio similis.
D’après Isid. orig.12, 6, 57 — Echinus a terrestre echino nomen traxit, quem uulgus iricium uocant ; cuius testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc coopertae de arboribus cadunt. Caro eius mollis et minio similis †uris† tribus modis : ut testudo ac peloris et cochlea. Nam et quod edimus et ubi caro inest utrumque dicitur peloris.
Hortus sanitatis, 4, 48, 1 :
Leo marinus dictus est a similitudine terrestris.
D’après Isid. orig.12, 6, 5 — Piscium uero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie propria siue moribus. Ex similitudine terrestrium : ut ranae et uituli et leones.
Hortus sanitatis, 4, 49, 1 :
Lepus a similitudine leporini capitis nuncupatus est.
D’après Isid. orig.12, 6, 23 — Lepus a similitudine capitis nuncupatus.
Hortus sanitatis, 4, 51, 8 :
Tradunt in oceano Mauritaniae tantam
multitudinem loliginum ex aqua evolare ut etiam naves demergere
possint.
D’après Isid. orig.12, 6, 47 — Lulligo. Tradunt in oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum euolare ex aqua ut etiam naues demergere possint.
Hortus sanitatis, 4, 54, 1 :
Lupus a voracitate appellatur ;
in quo lupo terrestri assimilatur, quia scilicet improba
voracitate alios persequitur.
D’après Isid. orig.12, 6, 5 — […] et lupi, quod inproba uoracitate alios persequantur.
Hortus sanitatis, 4, 54, 1 :
Est autem piscis
captura ingeniosus : nam et reti
circumdatus fertur arenas arare cauda et ita conditus transire
rete.
D’après Isid. orig.12, 6, 24 — Lupum, ut dictum est, auiditas appellauit, piscem in captura ingeniosum ; denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete.
Hortus sanitatis, 4, 55, 3 :
Milago piscis est sic nominatus, quia super aquam
evolat. Quotiens autem cernitur extra aquam volitans, tempestates
mutari designat.
D’après Isid. orig.9, 6, 36 — Millago nominatus, quia euolat super aquam. Quoties autem cernitur extra aquam uolitans, tempestates mutari.
Hortus sanitatis, 4, 56, 1 :
Mugilus ex eo nomen habet quod sit multum
agilis. Nam, ubi dispositas senserit piscatorum insidias,
confestim retrorsum rediens ita rete transilit ut volare piscem
videas.
D’après Isid. orig.12, 6, 26 — Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut uolare piscem uideas.
Hortus sanitatis, 4, 57, 2 :
Musculus dictus est, eo quod sit balaenae masculus. Ejus enim coitu haec belua concipere
perhibetur. Sunt autem
musculi cochleae, quorum lacte concipiunt ostreae.
D’après Isid. orig.12, 6, 6 — A sexu, ut musculus, quod sit ballenae masculus ; eius enim coitu concipere haec belua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae.
Hortus sanitatis, 4, 58, 1 :
Murix est
cochlea maris ab acumine et asperitate dicta. Quae alio nomine conchilium dicitur, eo quod circumcisa ferro lacrimas
purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur ; et inde
ostrum appellatum est, quod
haec tinctura ex humore testae elicitur.
D’après Isid. orig.12, 6, 50 — Murix coclea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine concilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
Hortus sanitatis, 4, 59, 1 :
Murenam Graeci mirenam vocant, eo
quod plicet se in circulos. Hanc feminini
tantum sexus
tradunt et a serpente concipere : ob id a piscatoribus tamquam a
serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu fustis
difficulter interimitur, ferula vero protinus. Animam eam habere
in cauda certum est. Nam capite percusso vix interimitur, cauda
statim exanimatur .
D’après Isid. orig.12, 6, 43 — Murenam Graeci murainam uocant eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo euocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso uix eam interimi, cauda statim exanimari.
Hortus sanitatis, 4, 61, 3 :
Mulus vocatus est, eo quod mollis sit ac
tenerrimus. Cujus cibo tradunt libidinem inhiberi et oculorum aciem hebetari. Homines vero qui his saepe
pasti sunt piscem olent ; mulo in vino necato, qui inde biberint, taedium vini
habent.
D’après Isid. orig.12, 6, 25 — Mullus uocatus quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines uero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in uino necatus, hi qui inde biberint taedium uini habent.
Hortus sanitatis, 4, 65, 1 :
Orbis dictus est a figura, scilicet quia rotundus est et
totus in capite constat.
D’après Isid. orig.12, 6, 6 — […] a figura, ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat.
Hortus sanitatis, 4, 67, 1 :
Pagrus piscis est quem Graeci fagrum ideo nuncupant, quod duros dentes habeat, ita ut
ostreis in mari alatur.
D’après Isid. orig.12, 6, 22 — Pagrum, quem Graeci phagrum ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur.
Hortus sanitatis, 4, 71, 1 :
Porcus marinus est qui vocatur suillus, quia, dum escam quaerit, more suis terram sub aquis fodit. Circa guttur enim habet
oris orificium et, nisi rostrum arenis immergat, pastum non
colligit.
D’après Isid. orig.12, 6, 12 — Porci marini, qui uulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt.
Hortus sanitatis, 4, 81, 1 :
Sepia dicitur quia sepibus interclusa facilius capitur.
In coeundo obscenum genus : nam ore concipit, sicut vipera. Hujus atramenti tanta vis est ut, lucernae additum,
Aethiopes videri ablato priori lumine quidam tradunt.
D’après Isid. orig.12, 6, 46 — Sepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur ; in coeundo obscenum genus ; ore enim concipit sicut uiperae. Cuius atramento tanta uis est ut lucernae addito Aethiopas uideri ablato priori lumine quidam tradant.
Hortus sanitatis, 4, 82, 1 :
Serra dicta est quia serratam habet cristam et subtus natans
navem secat.
D’après Isid. orig.12, 6, 16 — Serra nuncupata, quia serratam cristam habet et subternatans nauem secat.
Hortus sanitatis, 4, 84, 2 :
Squatinus dictus eo
quod squamis sit acutus.
Unde et ejus cute lignum politur.
D’après Isid. orig.12, 6, 37 — Squatus dictus quos sit squamis acutus. Vnde et eius cute lignum politur.
Hortus sanitatis, 4, 85, 2 :
Solea est piscis
a figura denominata, eo scilicet quod
calciamentorum soleis assimiletur.
D’après Isid. orig.12, 6, 6 — Piscium […] nomina instituta sunt […] a figura […] ut solia, quod sit instar calciamentorum soliis.
Hortus sanitatis, 4, 86, 2 :
Scorpio dictus est quia laedit dum manu tollitur.
Tradunt autem, X cancris cum manipulo ocimi alligatis, omnes qui ibi sunt
scorpiones ad eum locum congregari.
D’après Isid. orig.12, 6, 17 — Scorpio dictus, quia laedit dum manu tollitur. Tradunt, decem cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari.
Hortus sanitatis, 4, 91, 1 :
Sfungia
dicta est a fingere, id est nitidare vel extergere. Unde Cicero : « et fingebatur sfungiis sanguis », id est extergebatur. Animal autem
esse docetur cruore petris inhaerente. Unde et dum abscinditur sanguinem
remittit. Nam alia sunt viventia in aquis
quae discurrunt, ut pisces, alia quae stant fixa, ut ostreae, icinus, sfungiae. Ex his aliae mares dicuntur, eo quod tenues
sunt fistulae spissioresque, aliae feminae, quae
majoribus fistulis ac perpetuis sunt, aliae duriores, quas Graeci appellant tragos et nos hircosas dicere possumus ob
asperitatem sui. Mollissimum
genus earum peniculi
vocantur, eo quod aptae
sunt ad oculorum tumores et ad tergendas lippitudines utiles. Candidae
sfungiae cura fiunt : per aestatem enim ad solem
sternuntur et sicut cera Punica candorem bibunt.
D’après Isid. orig.12, 6, 60-62 — Sfungia a fingere, id est nitidare et extergere, dicta. Afranius : « Accedo ad te, ut tibi ceruicem fingam linteo », id est extergam. Cicero : « Effingebatur sfungiis sanguis », id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Vnde et dum absciditur sanguinem remittit. Nam alia sunt uiuentia in aquis et discurrunt, ut pisces ; alia, quae stant fixa, ut ostreae, echini, sfungiae. Ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae spissioresque ; alias feminas, quae maioribus fistulis sunt ac perpetuis ; alias duriores, quas Graeci appellant tragos, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui. Mollissimum genus earum penicilli uocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae sfungiae cura fiunt ; per aestatem enim ad solem sternuntur, et sicut cera Punica candorem bibunt.
Hortus sanitatis, 4, 92, 2 :
Titumallus
nomen ex flore accepit. Thymum quippe flos
appellatur. Nam cum sit specie gratus et sapore jucundus,
tamen sicut flos fragrat et corpore odores aspirat.
D’après Isid. orig.12, 6, 29 — Thymallus ex flore nomen accepit : thymum quippe flos appellatur ; nam dum sit specie gratus et sapore iucundus, tamen sicut flos fraglat et corpore odores aspirat.
Hortus sanitatis, 4, 92, 3 :
Torpedo dicta est, eo quod corpus torpescere
faciat, si eam quisque
viventem tangit.
D’après Isid. orig.12, 6, 45 — Torpedo uocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque uiuentem tangat.
Hortus sanitatis, 4, 95, 3 :
Testudo autem dicta est eo
quod tegmine testae in modum camerae adoperta est. Horum quattuor
sunt genera : quorum unum est de quo hic agitur, scilicet testudo marina, aliud vero est testudo lutaria.
D’après Isid. orig.12, 6, 56 — Testudo dictus eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. Sunt autem quattuor genera : terrestres, maritimae, lutariae, id est in caeno et paludibus uiuentes ; quartum genus fluuiatiles, quae in dulci aqua uiuunt.
Hortus sanitatis, 4, 99, 2 :
Vitulus marinus a similitudine terrestris dicitur.
D’après Isid. orig.12, 6, 5 — Piscium uero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie propria siue moribus seu colore uel figura aut sexu. Ex similitudine terrestrium, ut ranae et uituli.
Hortus sanitatis, 4, 100, 3 :
Umbra dicitur a colore eo quod
coloris sit umbrosi.
D’après Isid. orig.12, 6, 6 — A colore [nuncupantur] ut umbrae, quia colore umbrae sunt.