Répertoire des citations  –  Aristote

Hortus sanitatis, 4, 16, 2 :  Cancer habet octo pedes per quos movetur aequali motu. Caret sanguine.

D’après Arist. HA490 b 6 MS Cancer vero habet octo pedes, per quos movetur motu equali.

Hortus sanitatis, 4, 16, 2 :  Durum extra et intus molle nec est illud durum conteribile ; immo accipit ignem.

D’après Arist. HA523 b 5-8 MS Et est etiam aliud genus, quod dicitur mollis teste, et est omne, quod est durum extra et molle intra ; et non est contritibile illud durum, immo recipit ignem, ut karabo et cancer.

Hortus sanitatis, 4, 16, 2 :  In ripa maris quod est intra Judeam habentur cancri parvi qui dicuntur milites propter velocitatem cursus. Tantum enim currunt quod deprehendi non possunt. Et cum aliquis finditur, non invenitur in ejus corpore caro vel superfluitas omnino, quia pascua non habent.

D’après Arist. HA525 b 7-9 MS Et in maris ripa quod est in terra Iudea inveniuntur cancri parvi, et dicuntur milites propter velocitatem cursus eorum, quoniam ipsi currunt in tantum quod non possunt deprehendi. Et si aliquis accipitur et finditur in corpore, non invenitur in eo caro vel superfluitas omnino, quia non habent pascua.

Hortus sanitatis, 4, 16, 5 :  Feminae majorum membrorum sunt quam masculi, et distantia coopertorii major est quam in masculis. Et ovant per locum superfluitatis.

D’après Arist. HA541 b 30-32 MS Nisi quod femine sunt maiorum membrorum et distantia coopertoriorum est maior quam in masculis. Et ovant per locum exitus superfluitatis.

Hortus sanitatis, 4, 16, 5 :  Cancer parvus generatus ex terra et limo intrat loca vacua testarum aliorum animalium. Cumque creverit aliquantulum, mutat se ab illo loco ad testam majorem.

D’après Arist. HA548 a 15-17 MS Cancer vero parvus generatur ex terra et limo, et intrat loca vacua testarum aliorum animalium, et cum aliquantulum creverit, mutabit se ab illo loco usque ad testam maiorem.

Hortus sanitatis, 4, 16, 5 :  Cancer et karabo in senectute exuunt spolium.

D’après Arist. HA549 b 25-28 MS Et istud genus exuit spolium in vere, sicut serpens, cum ponit subito ; cancer vero et karabo similiter et omnes modi karabo sunt multe vite.

Hortus sanitatis, 4, 16, 5 :  Uterque accipit pisces in profundo maris duobus suis labiis et dividit eos in duas partes et ducit ad os suum.

D’après Arist. HA590 b 24-25 MS Karabo comedit pisces parvos, et cum fuerint in profundo maris et maxime in loco duro et lapidoso, accipit cum duobus suis labiis et dividit ea in duas partes et ducit ad os suum, sicut facit cancer.

Hortus sanitatis, 4, 20, 2 :  Celethy est ex animalibus carnem comedentibus.

D’après Arist. HA591 b 10 MS Et quedam animalia comedunt carnem tantum, sicut celeki.

Hortus sanitatis, 4, 20, 2 :  Celethy quidem habet ova, unum completum intra, quod et parit extra. Ceteri vero pisces ovant extra ova incompleta excepta rana marina.

D’après Arist. HA564 b 15-16 MS Et diximus quod omnes pisces ovant preter celeon, quod generat animal, quoniam in primo ovat in se. Et omnes pisces nutriunt suos filios preter ranas.

Hortus sanitatis, 4, 20, 2 :  Ova haec post parvitatem cito crescunt sicut vermes quae generantur ex animali parvo valde ; deinde crescunt per se.

D’après Arist. HA543 a 14 MS Et femine huiusmodi faciunt ova parva et post finditur et crescunt cito, sicut ova animalis quod dicitur aburroz.

Hortus sanitatis, 4, 20, 2 :  Celethy non habet alas ;

D’après Arist. HA489 b 30 MS Et quidam piscis qui dicitur celeti non habet alas […].

Hortus sanitatis, 4, 20, 2 :  Generat autem multotiens, scilicet sex mensibus.

D’après Arist. HA566 a 17 MS Celeti autem generat multotiens in sex mensibus.

Hortus sanitatis, 4, 20, 2 :  Exit a profundo maris et pullificat prope terram ; quod facit propter calorem et ut a pullis suis auferat timorem.

D’après Arist. HA566 a 25-28 MS Et celeti exit a profundo maris et pullificat prope terram ; et hoc facit propter calorem et ut auferatur timor a suis pullis.

Hortus sanitatis, 4, 25, 3 :  Cocodrillus in aqua conversatur. Non tamen recipit aquam intra se, sed aerem ; et parit extra.

D’après Arist. HA487 a 18 MS Mansio eorum et nutrimentum est in aqua, set non recipiunt aquam intra se, inmo aerem, et pariunt extra sicut animalia que vocantur Grece andris, latius et temcheah.

Hortus sanitatis, 4, 25, 3 :  Habet sanguinem duosque pedes majores et caudam, omniaque talia sunt fissi pedis multorumque digitorum et participant instrumentum sensus in lingua praeter cocodrillum.

D’après Arist. HA502 b 29 - 503 a 1 MS Et quod illorum est quadrupes, habet duos pedes maiores et membrum simile animalis quod generat sibi simile, et habet caudam in quibusdam magnam et in quibusdam parvam. Et omnia sunt fissi pedis, multorum digitorum, et participant instrumentorum sensuum in lingua preter tenchea, que est in Egypto, quoniam lingua eius similis est lingue quorundam piscium.

Hortus sanitatis, 4, 25, 3 :  Hoc etiam animal non habet aures, sed foramina tantum, quae sunt viae auditus. Nec habent mamillas nec testiculos nec virgam apparentem extra, sed intra. Nec habet pilos, sed per totum corpus est corii squamosi. Habetque dentes magnos et acutos et distinctos ; habet etiam oculos similes porcorum, et habet culmos. In aqua quidem debiliter videt, quia spissior est aere. Major est ejus mansio in die super terram, et nocte in aqua, quoniam aqua calidior est de nocte quam aer extra.

D’après Arist. HA503 a 6-14 MS Et hoc animal quod diximus non habet aures, set habet foramina tantum, que sunt vie auditus, nec habet mamillas neque testiculos neque virgam aparentem extra, set intra, nec habet pilos, set per totum est squamosi corii et est acutorum dentium et distinctorum […] Thencha autem habet oculos similes occuli porcorum, et est magnorum dentium, et habet culmos. Et ipse videt in aqua visione debili et quia aqua spissior aere et visus eius extra aquam est acutus valde. Et maior mansio eius in die est super terram et in nocte in aqua, quoniam aqua est calidior de nocte quam extra aer.

Hortus sanitatis, 4, 25, 3 :  Trochillos avis os ejus apertum intrat et ejus dentes mundificat illorumque sordibus se cibat. Cocodrillus autem in hoc sentiens juvamen non nocet eis, sed cum vult eas extrahere, movet collum, nec eas comedit.

D’après Arist. HA612 a 21-25 MS Temchea autem aperit os, et intrant animalia volatilia et que dicuntur tasogilo, et mundifficant eius dentes et cibantur ex illorum sordibus. Et temchea sentit iuvamentum in hoc et non nocet eis ; et cum vult extrahere eos, movet collum, ita quod non comedat eas.

Hortus sanitatis, 4, 27, 3 :  Delphinus valde diligit filios suos, et ideo longo tempore pascit eos. Solus inter pisces animal completum generat et habet mamillas lactatque fetus.

D’après Arist. HA566 b 5-26 MS[…] et quando formabitur filius, extra fiet animal, sicut homo et alia animalia generantia animalia. […] Et delfin et kokane habent lac et lactant fetus et cubant eos, dum sunt parvi. Et pulli delfinorum crescent cito et complentur in magnitudine in decennio. Et impregnatur per decem menses et parit in estate, non alio tempore, et ambulat sub pelago. Et seq<un>tur ipsum sui pulli magno tempore, quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore et est longe vite.

Hortus sanitatis, 4, 27, 4 :  Mortuo denique delphino, ceteri delphini concurrunt ipsumque circumdantes in profunda deferunt atque sepeliunt, ne a piscibus comedatur.

D’après Arist. HA631 a 8-20 MS Et ia<m> videba<n>tur multi delfini magni et parvi simul, et ha<be>bant duos custodes. Et post modicum tempus moriebatur unus parvus et alii afferebant eum super spatulas usque ad profundum, et deinde ascendebant. Et hoc fecerunt multocies custodiendo ipsum, ne comederetur ab aliis piscibus.

Hortus sanitatis, 4, 36, 4 :  Piscis parvus in mari prohibet navem recedere potentia naturali ; pluresque homines ipso utuntur in multos ad odium et amorem. Alae illius assimilantur pedibus ; nam reutia pedes non habet.

D’après Arist. HA505 b 20-24 MS De tenenti navem. Et in mari est parvus piscis qui dicitur tenens navium, quoniam ipse proibet navem recedere potentia naturali. Et plures homines utuntur ipso in multos et ad odium et amorem […]. Et quidam homines fingunt quod habet pedes, et est falsum, quoniam ales eius assimilantur pedibus.

Hortus sanitatis, 4, 39, 1 :  Fastaleon est genus piscis quod solum inter cetera genera genus suum non comedit. Nam omnes pisces sese comedunt praeter fastaleon.

D’après Arist. HA591 a 18-19 MS Et omnes pisces comedunt se preter fastaleoz.

Hortus sanitatis, 4, 40, 3 :  Hastarios, alias hastaros, id est gladius marinus, est similis scorpioni et aequalis araneae. Et inducit magnum dolorem piscibus ideoque saliunt multotiens. Nam et delphinus propter dolorem salit, quia sub pinna pungitur ejus aculeo qui gladius vocatur.

D’après Arist. HA602 a 28-34 MS Sunt boni aput ascensionem Canis. Et in illo tempore inveniebatur in suis alis quiddam simile vermi, et dicitur ostaroz, et est simile scorpioni et equalis aranee, et inducit eis dolorem magnum et propter hoc salit multotiens, sicut salit delfin, propter dolorem.

Hortus sanitatis, 4, 40, 7 :  Quidam etenim pisces in cavernis manent in aestate, sicut glaucus, per sexaginta dies ac deprehenditur post ascensionem canis.

D’après Arist. HA599 b 35-36 MS Et quidam piscis manet in cavernis in estate, sicut glaucus, quoniam ipse latet in estate quasi per sexaginta dies.

Hortus sanitatis, 4, 45, 2 :  Karkora vero est piscis qui, postquam deprehenditur, multo vivit tempore et cibat se ex se, quia super ejus testam est †nidior aqua†.

D’après Arist. HA603 a 16-17 MS

Hortus sanitatis, 4, 46, 2 :  Karabo, sicut et cancer, sanguinem non habet. Durum habet extra et molle intra ; nec est nutribile illud durum ; immo recipit ignem.

D’après Arist. HA523 b 5-8 MS Et est etiam aliud genus quod dicitur mollis teste, et est omne, quod est durum extra et molle intra ; et non est contritibile illud durum, immo recipit ignem ut karabo et cancer.

Hortus sanitatis, 4, 46, 3 :  Accipit autem pisces sicut cancer in profundo maris cum duobus labiis suis, eosque in duas partes dividit et ad os suum ducit.

D’après Arist. HA590 b 19 MS Accipit cum duobus suis labiis et dividit ea in duas partes et ducit ad os suum, sicut facit cancer.

Hortus sanitatis, 4, 46, 4 :  Karabo ex piscibus durae carnis movetur cum cauda sua motu veloci sicut motu alarum suarum.

D’après Arist. HA490 a 2 MS Moventur [locustae] cum sua cauda motu veloci sicut motus alarum suarum.

Hortus sanitatis, 4, 46, 5 :  Est autem genus quoddam, ex quo generatur karabo, quod est bonae carnis antequam ova ponat, postea vero malae. Hoc genus exuit spolium in vere sicut serpens. Ita cancer et karabo senectutem exuunt et quae mollis testae sunt.

D’après Arist. HA549 b 24-27 MS Halkato vero ponit ova in istis temporibus et ex eis generatur karabo. Et antequam ponit ova est bonae carnis, et post est malae carnis. Et istud genus exuit spolium in vere, sicut serpens, cum ponit subito, cancer vero et karabo similiter.

Hortus sanitatis, 4, 46, 6 :  Marinum animal mollis testae, karabo coit et impregnatur, et malakye similiter accidit.

D’après Arist. HA549 a 15-19 MS Animal vero mollis testae, sicut carabo, coit et impregnatur, et sunt in eo ova per tres menses, deinde ovat et crescunt illa ova sicut vermes. Et similiter accidit malakie.

Hortus sanitatis, 4, 46, 6 :  Karabo et sibi simile in genere, scilicet animal mollis testae, ovant coitu. Similiter est generatio malakye ut sepia et sibi simile.

D’après Arist. GA757 b 31-33 MS Et huiusmodi generatio est malakie sicut sepiae et sibi similis, et animalis mollis testae sicut karabo et sibi similis in genere, quoniam ista ovant etiam ex coitu.

Hortus sanitatis, 4, 46, 7 :  Maresque karabo tantum custodiunt ova. Malakye autem ovat extra, et mas ejicit super feminas sperma sicut mares piscium super ova.

D’après Arist. GA758 a 14-17 MS[…] mares autem custodiunt ova tantum. Et malakie ovat extra, et mas eicit super feminas sperma, sicut faciunt mares piscium sperma super ova.

Hortus sanitatis, 4, 46, 8 :  Karabo

D’après Arist. HA590 b 27-29 MS Et quando non timuerit, ambulat naturaliter ad anterius et ejicit cornua ad unum latus. Et cum timuerit, retrocedet.

Hortus sanitatis, 4, 46, 8 :  est piscis qui, quando timet, retrocedit ; quando vero non timet, ambulat ad anterius naturaliter.

D’après Arist. HA590 b 27-29 MS

Hortus sanitatis, 4, 47, 1 :  Koky est marinum animal habens dentes acutos, et etiam ponit unum super alium. Sic enim genus suum diversatur a generibus piscium, quia pisces habent quidem dentes acutos, et non est in eis animal duas habens acies dentium.

D’après Arist. HA501 a 21-24 MS Animal vero marinum quod dicitur koki habet dentes omnes acutos et etiam ponet unum supra alium sicut suum genus diversaretur a generibus piscium. Quoniam pisces habent dentes acutos omnes et non est in istis animal habens duas acies dentium.

Hortus sanitatis, 4, 54, 7 :  Lupi marini, cum intrant pelagus, postea redeunt et ascendunt superius magna velocitate sicut delphinus.

D’après Arist. HA631 a 23-32 MS Si ipse piscis fugerit, [delphinus] insequetur ipsum usque ad profundum maris. Et si fortiter prolongetur in maris profundo, non inspirabit ; deinde redibit ad faciem aque subito quasi sagitta, et tunc inspirabit. Et si acciderit, quod sit ei obvians aliqua navis, saltabit super eius malum. Et similiter faciunt animalia que vocantur lupi quando intrant pellagus ; deinde redeunt et ascendunt superius magna velocitate.

Hortus sanitatis, 4, 54, 7 :  Omnes autem lupi magnorum corporum anhelant, aerem attrahentes.

D’après Arist. PA668 b 7-12 MS Et quaedam animalia aquosa anhelant etiam, sicut delphin, et animal magnum quod dicitur Graece malakie, et omnes lupi marini magnorum corporum qui attrahunt aerem. Et multa animalia sunt communis naturae, scilicet aquosa et silvestria. Et hoc animal manet in aqua in maiori parte temporis. Et multa animalia silvestria manent in aqua propter hoc quod diximus, et quia sunt silvestria anhelant, et ille anhelitus est complementum vitae illorum.

Hortus sanitatis, 4, 63, 3 :  Nubes, secundum Aristotelem, est piscis in aqua vivens, applicatus ad petram, a qua non descendit nec separatur, nisi per attractionem inspirationis concitus.

D’après Arist. HA487 b 8-11 MS Et quedam animalia vivunt in aqua ; nam sunt applicata ad petram sicut genera halzim et[in interiori] spongie. [debet] <Etiam sentire spongia dicitur> et nubes est aliquid de hoc genere, et significacio super hoc est, quod ipse non descendit nec separatur a petra, ad quam applicatur, nisi aliquid cogat ipsum ad motum per atractionem et insperato, sicut frangunt experimentatores.

Hortus sanitatis, 4, 67, 6 :  Animalis marini quod dicitur pecten pedibus si quid appropinquaverit, oculum subito claudit.

D’après Arist. HA535 a 17-19 MS[…] et si quid appropinquaverit digitis animalis quod dicitur pecten, claudet occulum subito.

Hortus sanitatis, 4, 72, 1 :  Polippus habet juvamen squamositatem pedum ; per illam enim involvit omne quod sibi appropinquat.

D’après Arist. PA679 a 11-12 MS Regimen vitae eius [sepiae] est prope terram, et non habet aliud iuvamentum, sicut habet multipes, scilicet squamositatem pedum, quoniam per illam squamositatem involvit multipes omne quod sibi appropinquat.

Hortus sanitatis, 4, 72, 1 :  Animal tamen habens sanguinem, habet cerebrum ;

D’après Arist. PA652 b 23-25 MS Et propter hoc omne animal habens sanguinem habet cerebrum, et non habetur cerebrum ab aliquo animali alio, nisi forte habeat aliud membrum conveniens cerebro, sicut animal multipes et sibi simile.

Hortus sanitatis, 4, 72, 1 :  membra ventris in sepia et multipede consimilia sunt in figura et tactu.

D’après Arist. PA678 b 27-28 MS Membra autem ventris in animalia quod dicitur sepie et in multipede sunt consimilia in figura et tactu.

Hortus sanitatis, 4, 72, 1 :  Quicquid comedit aggregat in cavernis ubi manet. Et postquam omne idoneum sibi comederit, tunc testas residuas et cortices etiam cancrorum ejicit. Mutatur color ejus, et colore lapidum qui sunt prope illum fit coloratus, quod ei accidit cum timuerit.

D’après Arist. HA622 a 4-10 MS Et quicquid comedit aggregat in cavernis et ubi manet ; et postquam comederit omne sibi idoneum, tunc extrahit testas residuas et cortices cancrorum etiam. Et iam mutatus est color eius et fiet coloratus colore lapid[e]um, qui sunt prope [illud] <illum> ; et hoc facit cum timuerit.

Hortus sanitatis, 4, 72, 4 :  Polippus vel multipes cornu cervi vel storacis sicci fumo deluditur et deprehenditur, quia diligit ipsum ; et ob hoc intrat vasa venantium.

D’après Arist. HA534 b 23-25 MS Et si quis suffumigaverit loca ex cornu cervi, fugient ab illis locis multi modi. Et fugiunt a fumo storacis sicci. Et modus multipes deluditur et deprehenditur per huiusmodi fumum, quoniam diligit ipsum et intrat in vas, per quod venantur.

Hortus sanitatis, 4, 72, 4 :  Ex ipso etiam assato in hamo posito venatores multos capiunt pisces.

D’après Arist. HA534 b 25-27 MS Et iam fingitur, quod venatores accipiunt hamos et ponunt in ipso animal, quod dicitur multipes, postquam fuerit assatum, et deprehendunt per ipsum modos piscium.

Hortus sanitatis, 4, 72, 4 :  Polippus et karabo si simul irretiti fuerint, karabo mortuus invenitur.

D’après Arist. HA590 b 14-16 MS Multipes autem vincit karabo et comedit ipsum. Et propter hoc, <si> supervenerint ambo in unum rethe, invenitur mortuum karabo propter eius comitatum.

Hortus sanitatis, 4, 72, 5 :  Dicitur quod, cum ovant, natant, et mares et feminae debilitantur in tantum ut a piscibus parvis comedantur et in cavernis facile deprehenduntur. Quod tamen non accidit juvenibus et parvis : immo fortiores sunt magnis.

D’après Arist. HA622 a 25-31 MS Et dicitur [vel] <quod> quando ovant, natant, et debilitantur mares et femine, quousque comedantur a parvis piscibus. Et deprehenduntur in cavernis defacili ; et hoc non accidit eis, antequam pullificent. Et dicitur etiam quod multipedibus parvis et juvenibus non accidit hoc ; immo sunt fortiores magnis.

Hortus sanitatis, 4, 72, 6 :  In hieme coeunt, in vere autem ovant sive pariunt.

D’après Arist. HA544 a 7 MS Animal vero marinum multipes coit in hieme et ovat in vere.

Hortus sanitatis, 4, 72, 6 :  Caput maris longius est capite feminae, etc.

D’après Arist. HA544 a 11 MS Et caput maris est longius capite femine.

Hortus sanitatis, 4, 76, 2 :  Rana marina habet alas sicut et omnia cetera, quorum finis tendit ad stricturam.

D’après Arist. HA489 b 32-33 MS Rana vero marina habet alas <sicut> et omnia, quorum finis amplitudinis declinat ad stricturam.

Hortus sanitatis, 4, 76, 2 :  Habet etiam brancos ad unam partem declinantes asperos, spinis similes et coopertorium habet.

D’après Arist. HA505 a 5-8 MS Rana vero marina habet brancos coopertos declinantes ad unam partem et habet coopertorium et sunt asperi similes spinis. Celeti uero branchi non habent cooperterium [sic] subtile, sed simile corio spisso cooperit brancos eius.

Hortus sanitatis, 4, 76, 2 :  In ranis major est femina sicut et in ceteris ovantibus, ut in lacertis ac serpentibus.

D’après Arist. HA538 a 25-27 MS In ovantibus vero et generantibus vermes femina est maior, ut in lacertis et ranis et serpentibus et araneis.

Hortus sanitatis, 4, 76, 2 :  Habet rana marina supra oculos partes pendentes quasi pilos, habentes capita rotunda, quas ei praeparat natura cibi causa. Cum enim rana movet aliquid aquosum cum luto et arena, tunc partes illas, quae sunt quasi pili, erigit easque cum piscibus parvis involvit et ad orificium suum cum eis adducit, sicque comedit.

D’après Arist. HA620 b 13-18 MS Rana habet super occulos partes pendentes longas quasi pili, et eorum capita sunt rotunda. Et ista preparavit natura causa cibi, quoniam rane, quando movent quid aquosum cum luto et harena, erigit tunc istas partes, que sunt quasi pili, et inuoluit eas <…> cum piscibus paruis et adducit eos ad suum orificium et sic cibatur.

Hortus sanitatis, 4, 76, 2 :  Et si per partes illas quae sunt super oculos non venatur, quando deprehenditur, debilis et aegra invenitur. Ex his etiam quae latent est rana, cumque latuerit, vadit ad viride super aquam et cibatur piscibus parvis qui sunt in eo .

D’après Arist. HA620 b 27-33 MS Et rana etiam, si non venatur per istas partes, que sunt super occulos, invenitur, quando deprehenditur, debilis, egra. [Et operatio piscis, qui dicitur barkiz, manifestum est, quod stupefacit manus.] Et de eis etiam, que latent, est honos et rana et kistaoni. [Et cum latuerint, habent in orificiis quandam partem, cuius figura est sicut virga ; et venatores clamant ipsam deideci. Et quando habent illam], vadunt ad viride super aquam et cibantur ex piscibus parvis, qui sunt in eo.

Hortus sanitatis, 4, 76, 2 :  Rana continuae generationis est

D’après Arist. HA568 a 21-23 MS Et animal quod dicitur begniz et berica, sunt continue generationis, ut rana.

Hortus sanitatis, 4, 76, 2 :  et ovat extra unum ovum completum tantum. Et est durae testae propter salutem qua exterius indiget. Hujus causa est natura sui corporis, quia caput ejus est in quantitate multiplex ad suum corpus et est spinosum. Ideoque non recipit pullos in ultimo.

D’après Arist. GA754 a 21-34 MS Et etiam genus piscium facit ova incompleta propter causam quam diximus superius, celeti autem ovat intra ovum completum et parit extra animal, praeter modum qui dicitur rana, qui ovat extra unum ovum tantum completum. Et causa illius est natura sui corporis, quoniam caput eius est multiplex ad suum corpus, et caput eius est spinosum. Et propter hoc non recipit suos pullos in ultimo [utero ? P (= Parisinus 17843), voir Van Oppenraaij 1992, 131], neque animal in principio quod generat, quoniam magnitudo capitis eius et sua asperitas prohibent hoc, et sicut prohibet hoc pullos ab exitu ita prohibet ab introitu. Et quia ova omnium animalium quae assimilantur celeti sunt mollia, quoniam non possunt dissicari et durificari extra quoniam sunt frigidiora ovis avium, remanent sic mollia, ova autem ranarum sunt dura fortia propter salutem quae indigent exterius. (Nous avons souligné dans la traduction de Michel Scot les éléments empruntés au texte d’Aristote, cité de manière morcelée dans l’Hortus sanitatis.)

Hortus sanitatis, 4, 76, 2 :  Omnes autem pisces nutriunt filios praeter ranas.

D’après Arist. HA564 b 16-18 MS Omnes pisces nutriunt suos filios preter ranas.

Hortus sanitatis, 4, 81, 3 :  Sepia membrum habet sub ore positum quod dicitur mastim, in quo est sperma magnum, et quando accidit timor, ejicit illud in aquam et turbat eam.

D’après Arist. HA524 b 14-18 MS Et nullus modus malachie habet membrum aliud ab istis preter membrum quod dicitur mastiz, in quo est sperma magnum, et maxime in sepia. Et quando accidit ei timor, eicit illud in aquam et turbat eam.

Hortus sanitatis, 4, 81, 3 :  Habet etiam in interiori suo vasa duo plena ovis in albedine similia grandini.

D’après Arist. HA525 a 6-7 MS Sepia autem habet in interiori[s] eius duo vasa <plena> ovis, similibus grandini in albedine.

Hortus sanitatis, 4, 81, 3 :  Corpora vero marium magis aspera sunt quam feminarum.

D’après Arist. HA525 a 11-12 MS Et corpora marium su<n>t magis aspera corporibus feminarum.

Hortus sanitatis, 4, 81, 3 :  Pullus sepiae continuus est cum ovo in anteriori corporis parte. Nec potest aliter esse : anterior enim pars et posterior in eodem loco conveniunt.

D’après Arist. GA758 a 21-23 MS Et pullus sepiae est continuus cum ovo in anteriori parte corporis, quoniam non potest esse nisi talis dispositionis tantum, et pars anterior et pars posterior conveniunt in eodem loco.

Hortus sanitatis, 4, 86, 3 :  Scorpio marinus ovat in vere semel, et iterum autumno.

D’après Arist. HA543 a 7-8 MS Scorpio vero marinum ovat in vere semel et in autumno iterum.

Hortus sanitatis, 4, 98, 2 :  Tortuca, postquam comederit viperam, comedit origanum agreste, ne moriatur.

D’après Arist. HA612 a 26-29 MS Et tortuca, quando comedit viperam, comedit post origanum agreste ; et hoc fuit visum multotiens. Et cum tortuca ivit ad comedendum viperam, erradicaverunt radicem oragini [sic] agrestis ; et quando venit tortuca et non invenit radicem, moriebatur.

Hortus sanitatis, 4, 99, 3 :  Vitulus marinus habet corpus durum et carnosum. Ideoque graviter interficitur, nisi cum vulnere in maxillis. Vox ejus est ut tauri ; quattuor habet pedes,

D’après Arist. HA567 a 9-11 MS Est carnosus, mollis et eius ossa sunt cartillaginosa. Et graviter interficitur nisi cum vulnere in maxillis, quoniam suum corpus est durum, carnosum. Et sua vox sicut tauri (à propos du Koky).

Hortus sanitatis, 4, 99, 3 :  non autem auriculas, quia regimen vitae illius et mansio est in aqua. Nam si essent ei auriculae super vias positae, multum humorem reciperent ac motum et natationem in aqua prohiberent.

D’après Arist. GA781 b 24-29 MS Non habet auriculas tantum. Et causa illius est quoniam regimen vitae istius animalis et eius mansio est in aqua […]. In isto animali ergo non indigetur auriculis, et si essent positae super vias, reciperent multum humorem et prohiberent motum et natationem in aqua (à propos du Koky).

Hortus sanitatis, 4, 99, 3 :  Animal generat completum. Ejusque partus est omni tempore, sicut hominis, et praecipue tempore partus caprarum.

D’après Arist. HA567 a 3-5 MS Et eius partus erit omni tempore, sicut hominis, et precipue in principio temporis partus caprarum (à propos du Koky).

Hortus sanitatis, 4, 102, 4 :  Animal genus quod Graece dicitur akalabia et creditur esse urtica maris : est ingens alias, inurens per se, nec habet testam. Sed ejus creatio est sicut carnis.

D’après Arist. HA531 a 31 - b 7 MS Et genus animalis quod dicitur grece akaleki. Est unum genus per se et applicatur lapidibus sicut animal cuius testa est aspera, similis est testae vasis. Et non habet testam, set creatio sui corporis est similis creationi carnis.

Hortus sanitatis, 4, 102, 5 :  Et hoc genus sentit et rapit quicquid appropinquat manibus et applicatur lapidibus cum suis pedibus, sicut animal multorum pedum. Et forte tumescit corpus ejus quando applicatur alicui rei. Habet autem orificium in medio corporis ejus, et venatur quicquid transit per ipsum ex piscibus parvis et comedit iricium et pecten,

D’après Arist. HA531 a 31 - b 7 MS Et hoc genus sentit et rapit quicquid appropinquat manibus, et applicatur lapidibus cum suis pedibus sicut animal multorum pedum. Et fortasse tumescit corpus eius quando applicatur alicui rei. Et habet orificia in medio corporis eius, et venatur quicquid transit per ipsum ex piscibus parvis. Et quoddam genus ipsius conmedit iricium et pecten, et non invenitur in suo corpore superfluitas omnino.

Hortus sanitatis, 4, 103, 2 :  Ypotamus, id est equus fluvialis, habet equinos crines, fissos pedes, sotulares, ut vacca, et est sine facie, habens in pedibus kahab . Cauda ejus ut porci, hinnitus ut equi, magnitudo ut asini. Corium ejus grossum valde, ideoque parantur ex eo sotulares et corrigiae. Interiora ejus assimilantur interioribus equi et asini. Et licet in terra maneat, sine aqua tamen vivere non potest, sicut tortuca et rana marina et cocodrilus.

D’après Arist. HA502 a 11-17 MS Equs vero fluminis, qui manet in terra Egipti, habet crines equi, et pedes eius sunt fissi, et habet sotulares, ut vaca, et habet simam faciem, et habet in pedibus kahab, et dentes eius cornua, et cauda eius sicut cauda porci, et hinnit sicut equs, et magnitudo eius sicut magnitudo asini, et corium eius valde grossum ; quapropter parantur ex eo sotulares. Eius vero interius assimilatur interiori equi et asini.