Rechercher dans ce groupe d’actes :
Le texte latin uniquement

Il y a 31 acte(s) correspondant(s) à votre recherche (Segment – preamble)

Acte n° 2 – […1037, 24 mars-1046…] – Hugo – charte – canons de concile

Quoniam, sanctissimi fratres, sanctam matrem ecclesiam a primo sui honoris et tranquillitatis statu penitus immutatam videmus, partim sublatis e vita bonis principibus, partim ignaris et imbecillibus successoribus, sed et magis peccatis nostris exigentibus : placuit sacerdotalem inter nos fieri conventum, ut salutifera collatione, in quantum divina nobis gratia inspiraverit, quod male a nobis erratum est, corrigamus ; et quod recte et sobrie factum, stabiliter teneamus. Incumbebat enim nobis et necessarium consilium tractare super his, quæe nostris temporibus ab inimicis ecclesia sancta patitur. Sed quia, ut ait beatus Gregorius, ordo erectionis in bono iste est, ut primum contra nos, et postmodum contra malos erigamur : quod a nobis constat admissum, a nobis quoque primum judiciali sententia expietur. Et licet de re hujusmodi, quam salubri ordinatione constituere volumus, præecedentium patrum prisca autoritas nequaquam silverit.

Acte n° 3 – […1046-1054] – Willelmus – charte – donation

Priscorum patrum exigit auctoritas ut ob spem letificandi ac remunerandi animas nostras ex propriis facultatibus matres honoremus ecclesias.

Acte n° 19 – 1142, 8 décembre – Rotrocus – charte – confirmation

Willelmus de Pede in Curia et Galterius frater ejus

Acte n° 22 – 1143 – Rotrodus – charte – confirmation

Expedire credimus, ut beneficia locis religiosis a fidelibus collata episcoporum in quorum dyocesis sita sunt, auctoritate roborenturerorum malicia facta predecessorum pconfirmari.

Acte n° 24 – [1143-1147, 26 décembre] – R. – charte – confirmation

In memoria gestorum proinde littera commititur, et servata eciam postera ad excludendas lites famulantur.

Acte n° 26 – […1144-1148…] – Rotroudus – charte – confirmation

Quoniam ad episcopos pertinet ea que abbatiis et ecclesiis donantur conservare ac tueri,

Acte n° 30 – [1157, 17 juillet] – Rotrocus – charte – règlement conflit

Rerum gestarum memoria provide litteris committitur ne tractu temporis ea que semel recte terminata sunt, iteratis refragationibus perturbentur.

Acte n° 36 – […1142, 1er août-1157…] – R. – charte – confirmation

Memoria gestorum proinde litteris committitur.

Acte n° 56 – […1157-1165, avril] – R. – charte – notification

Oblivionis mater incuria multos in controversiam tulit, dum bene acta animo delabuntur, unde etiam propter pacis jurisque custodiam actio presens a nobis subscribitur.

Acte n° 64 – [1139-1165, avril] – Robertus – charte – confirmation

Memoria proinde litteris committitur et, ad excludendas lites, posteris fideliter famulatur.

Acte n° 77 – [1174, avril-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – notification

Sicut « os quod mentitur occidit animam », ita qui veritatem tempore reticet oportuno non est immunis acrimine a crimine .

Acte n° 79 – [1170-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – confirmation

Que locis religiosis pro salute animarum suarum confert donatio pia fidelium, justum est ut memorie litterarum commendentur ad notitiam posterorum.

Acte n° 90 – 1182, 26 juin – Johannes / Walterus de Sancto Walerico – charte – jugement

Quoniam habundante iniquitate caritas refrigescit et vacillat fides, cautum est, ut que semel in judicio diffinitiva sentencia sive amicabili cumpositione sunt decisa, scripture amminiculo roborentur, ne in redivivam possint redire cuntentionem.

Acte n° 94 – [1181-1183, 26 novembre] – Johannes – charte – confirmation

Que predecessoribus nostris cipimus, perpetua volumus firmitate gaudere quodque eorum sanxit auctoritas ut firmius observetur, scripto ac sigillo nostro duximus muniendum.

Acte n° 102 – […1187-1190, 4 juillet] – Johannes / Victor / Simon – charte – jugement

Sicut judiciarie sollicitudinis est lites dirimere, ita ad eandem sollicitudinem pertinet ne processu temporis cause sopite resucitari valeant competenti cautela sollicite providere.

Acte n° 105 – [1181-1190, 4 juillet] – Johannes – charte – admission prêtre

Quoniam ea que perpetuitate debent gaudere solent apicibus commendari, ne vel a memoria decidere vel cujuspiam convelli possint malignitate, ut eis que pie constitui desideramus eidem consuetudini decrevimus inherere.

Acte n° 119 – [1193-1201, 16 août] – Garinus – charte – incorporation

Cum ad Christi pauperes recreandos prompti teneamur et diligentes existere, ab eorum tutoribus et alumnis oculos avertere, eorum afflictiones negligere satis est inhonestum.

Acte n° 128 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – incorporation

Quia procedente tempore labitur hominum memoria ut debita stabilitate plurima frustrentur, ideo ad memoriam revocandam ejusque lapsus coarcendoscoartandos, scripti fidelis innitendumqueinnitendum est remedio.

Acte n° 131 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – confirmation

Quoniam humane lapsum memorie ad plenum redimit scripti fidelis testimonium, nec retroacta permittit evanescere, idcirco que memoriam sibi querunt hominum et desiderant, ipsius diligenti committenda sunt observantie.

Acte n° 149 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – notification

Quia, pro lapsu temporis, labitur homini memoria, ut debita sibi stabilitate plurima frustrentur, idcirco, ad memoriam revocandam ejusque lapsus reparandos, scripti fidelis innitendum est remedio.

Acte n° 152 – [1193-1201, 16 août] – Guarinus – charte – incorporation

Quia, prolapsu temporis, labitur hominum memoria, ut debita sibi stabilitate plurima frustrentur, idcirco ad memoriam revocandam ejusque lapsus reparandos, scripti fidelis innitendum est remedio.

Acte n° 155 – [1193-1201, 16 août] – Garinus – charte – donation

Ad officium cure pastoralis pertinere dinoscitur et male dispersa prudenter congregare et bene congregata fideliter conservare.

Acte n° 166 – 1208 – L. – charte – règlement conflit

Que pro bono pacis fideliter ordinantur a viris fidelibus, ne qua possint in posterum attemptari calumpnia, litterarum solent memorie commendari.

Acte n° 168 – 1209, juillet – L. – charte – incorporation

Quia decorem domus Domini diligere et cultum divinum ampliare speciali devocione debemus,

Acte n° 170 – 1209 – L. – charte – confirmation

Ex injuncto nobis officio nobis incum bit jura ecclesiarum conservare, et paci et indempnitati earum modis omnibus providere.

Acte n° 225 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation

Cum ad onus ecclesiastici regiminis, divina permissione, vocati simus, jura ecclesiarum et maxime hujus nostre Ebroicensis, cui, Deo auctore, presidemus, quantum in nobis est, modis omnibus conservare tenemur, et indempnitati alliusillius et quieti providere.

Acte n° 228 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation générale

Ex injuncto nobis officio, nobis inconbit exaltationi nostre matris Ecclesie et ampliationi divini cultus intendere, et idempnitati et paci in posterum providere.

Acte n° 244 – 1220, 15 août – R. – charte – règlement cathédral

Cum ad regimen quod, actore Deo, gerimus et ad ministrationem, dignatio vocaverit nos, ad divina tota devotione et toto jusujussu mentis et corporis, opere precium esset nobis divinam clementiam implorare, ut, ejus adjutorio, cujus munera sunt hec, possemus ministerium nostrum implireimplere et, ut aliquid, in diebus nostris, in Ecclesia Dei provisum foret et statatumstatutum, quod ad laudem Dei, et honorem ecclesie, et decorem domus Domini conveniret, deberemus modis omnibus effectui mancipare.

Acte n° 246 – 1220[, après janvier] – Radulfus – charte – confirmation générale

Quæe locis religiosis, pro salute animarum suarum, confert devotio pia fidelium, justum est ut memoriæe litterarum commendentur ad notitiam posterorum.

Acte n° 248 – 1222, 17 février (n. s.) – Radulfus – charte – confirmation générale

Ex injuncto nobis officio incumbit nobis exaltationi nostre matris Ecclesie et ampliationi divini cultus intendere, et indempnitati et paci in posterum providere.

Acte n° 257 – 1223 – R. – charte – incorporation

Quoniam, sicut ex apostolica habemus doctrina, legem Christi adimplemus, alter alterius honera subportando,