Répertoire des citations  –  Albert le Grand

Hortus sanitatis, 4, prologue :  Jam in praecedenti tractatu locuti sumus de volatilibus, quae in genere animalium videntur esse perfectiora natatilibus.

D’après AM 24 (1)

Hortus sanitatis, 4, 6, 1 :  Alforam piscis est qui ex putredine luti generatur et in luto sine aqua procreatur ad modum vermiculi ; qui vermis aqua ascendente crescit in piscem. De hoc pisce nautae dicunt quoniam, si consumatur putrefactus usque ad caput et ad oculos, adveniente aqua iterum renascitur, et tunc diu vivit, cum ante hujusmodi suam regenerationem parvae vitae sit,

D’après AM 24, 4 (9)

Hortus sanitatis, 4, 7, 1 :  Asturam piscis est qui tempore veris et autumni in spumis pluvialibus generatur et in eis ebullit sicut vermis ex stercoribus animalium. Dicitur etiam ex luto generari. Hic piscis, impatiens claritatis solis, fugit ad umbras arborum quas in aquas projiciunt. Calorem tamen diligunt et habent  ; de profundo ad ripam natant. Tempore siccitatis non abundant, sed quando multae sunt pluviae et calidae, abundant.

D’après AM 24, 5 (9)

Hortus sanitatis, 4, 8, 1 :  Aureum vellus est animal marinum sicut spongia et de spongiarum genere ; sed rarius est et mollius ad modum lanae. Et lanugo ejus in auri splendorem convertitur et dilatatur et prolongatur sicut vellus. Et dum est in mari, et movetur motu contractionis et dilatationis sicut spongia. Et raro invenitur, tamen hoc inventum in Phrygia cum extitit bellum Trojanum inter Graecos et Phrygios, sicut dicit Dares Phrygius in Historia Trojana.

D’après AM 24, 8 (10)

Hortus sanitatis, 4, 9, 1 :  Arburcium piscis est multis ovis fecundus ; sed non ejicit ova nisi ventrem confricet ad arenam tactu asperam ; et in illa pullos educit et complet.

D’après AM 24, 9 (10)

Hortus sanitatis, 4, 9, 2 :  Amnis piscis est, ut dicunt, saxatilis, qui lapidem gestat interius. Est autem valde speciosus, in lateribus virgulas habens puniceas, toto autem corpore reliquo diversis coloribus est distinctus ac depictus.

D’après AM 24, 11 (10)

Hortus sanitatis, 4, 9, 3 :  Ahaniger piscis est, ut dicunt, qui amio propemodum similis est. Et est longus et rotundus ; qui Germanice gwich vocatur. Et est albus, bonarum carnium, brevior anguilla, rostrum avis habens pro ore subtile et longum et rubeum, et viridem interius habet spinam.

D’après AM 24, 12 (10)

Hortus sanitatis, 4, 9, 4 :  Afferus piscis est qui propter exiguitatem hamo capi non potest.

D’après AM 24, 13 (11)

Hortus sanitatis, 4, 9, 5 :  Astralus piscis est qui aquarum undas ore suscipit. Et oritur quando Pliades occidunt, eo quod tunc tempus est pluviarum.

D’après AM 24, 14 (11)

Hortus sanitatis, 4, 10, 1 :  Abydes animal est marinum cujus conversatio primum est in aquis et cibus ; et postea mutatur figura ejus et efficitur terrestre et egreditur de aqua, quaerens victum in terra. Et cum figura mutatur, mutatur etiam nomen ejus et vocatur astoym.

D’après AM 24, 16 (11)

Hortus sanitatis, 4, 15, 1 :  Babilonici pisces sunt, ut dicit Theofrastus, circa Babiloniam existentes in locis ubi dulces aquae in cavernis recipiuntur ex fluviis incidentibus. Inde enim egrediuntur pisces ad pastum. Capita ad modum ranarum magnarum, reliquas partes corporis ad modum ragiae habentes, branchos similes piscibus aliis, pinnulis gradientes et crebro motu caudae.

D’après AM 24, 22 (13)

Hortus sanitatis, 4, 15, 2 :  Beluae in Orientali mari sunt.

D’après AM 24, 18 (11)

Hortus sanitatis, 4, 15, 2 :  animalia marina adeo magna et importuna quod procellas excitant de profundo et pericula navibus inducunt, ita quod naves Alexandri ad pericula deduxerunt.

D’après AM 24, 18 (11)

Hortus sanitatis, 4, 29, 1 :  Erachoides, ut dicit Theophrastus, pisces sunt in Ponto circa Eracliam morantes. Hic piscis multum sequitur aquam dulcem, ita quod terram incidens de aqua transit ad aquam, et aliquando in cavernis latitat, ubi amnes sub terra confluere invenerit.

D’après AM 24, 52 (33)

Hortus sanitatis, 4, 29, 2 :  Exochinus piscis est Archadiae, ut dicit Plinius, vel potius animal aquaticum et quod propter somnum de aqua exit ad siccum nec vivere potest sine somno.

D’après AM 24, 51 (33)

Hortus sanitatis, 4, 29, 3 :  Ericius est piscis maris habens caput et os inferius et exitum superfluitatum superius contra aliorum dispositionem animalium. Suis spinis utitur loco pedum . Et ceteris piscibus est horrori. Et, sicut dicit Plinius, habet carnes rubeas sicut minium.

D’après AM 24, 50 (33)

Hortus sanitatis, 4, 30, 1 :  Elcus est vitulus marinus, de quo in praehabitis libris multa diximus. Habet autem pellem pilosam, albis nigrisque maculis distinctam. Hoc animal parit in terra et lactando mammis nutrit vitulos nec ante XII dies ducit eos ad mare. Et difficulter interficitur, nisi ictus in caput in locum cerebri et vibretur. In somno ita alte stertit quod stertitio mugitus esse videtur : gravissimo enim somno inter omnia deprimitur animalia. Unde pinnae ejus dextrae, quibus ad natandum utitur, dicuntur esse somniferae si tempori hominis supponantur. Hujus animalis pili in corio excoriato, ubicumque fuerint, compositione et erectione indicant fluxum et refluxum maris. Et hoc faciunt coria etiam aliorum marinorum quae pilosa sunt.

D’après AM 24, 47 (31)

Hortus sanitatis, 4, 30, 2 :  Exposita, ut dicit Plinius, bestia est in maris illa parte quae in Judea [et] Joppen attingit aliquando inventa, quae multos et latissimos habet dentes et pinguedinem <quinque cubitorum> ; et est de genere cetorum.

D’après AM 24, 46 (30)

Hortus sanitatis, 4, 34, 1 :  Escinus est de genere cancrorum semipedalium. Circa coronam sunt candidi, aculeos quosdam pro pedibus habentes et ora in medio corpore ; et sunt colore quasi vitrei et paene in scorpionis effigie, loco dentium graves in ore habentes aculeos. Ova faciunt quinque numero, et sunt amarissima. Est autem venenosus nec comedi potest.

D’après AM 24, 48 (31)

Hortus sanitatis, 4, 34, 2 :  Hic piscis praenuntiat tempestates : sentiens enim materiam ventorum elevari, de fundo rapit lapidem stabiliens se ad ipsum sicut ad anchoram.

D’après AM 24, 48 (31)

Hortus sanitatis, 4, 34, 3 :  Et cum hunc lapidem escynum trahere vident nautae, etiam ipsi per anchoras figunt naves.

D’après AM 24, 48 (31)

Hortus sanitatis, 4, 34, 4 :  Hic piscis escynus quandoque detinet navim : subtus enim adhaerens navi ducentorum vel amplius pedum cum omnibus ornamentis suis detinet escynus contra quemlibet ventorum impulsum, ita quod moveri nequit arte aliqua vel violentia.

D’après AM 24, 48 (31)

Hortus sanitatis, 4, 35, 1 :  Erox piscis est quem quidam lachsen vocant, quidam autem magnum piscem Danubii et quarundam aquarum Danubium influentium quem Ungari et Alamani husonem vocant. Ille igitur qui lachse vocatur figuram et colorem habet salmonis, nisi quod inferiorem mandibulam ad superius habet recurvam sicut rostrum aquilae curvatum ad inferius ; et tamen non est longior quam superior ; <sed superior> foramine ad hoc parato in se recipit inferiorem. Carnem autem habet non adeo rubeam neque ita delectabilem sicut salmo.

D’après AM 24, 49 (32)

Hortus sanitatis, 4, 35, 2 :  Huso autem est piscis non squamosus, in figura sturionis, sed est pellis albae et lenis absque omni squama et spina. Et invenitur in longitudine viginti quattuor pedum, quando perfectus est ; et minor invenitur secundum quod aetate deficit. Nullum os penitus habet in capite. Loco spinae dorsi cartillago est, quae foramen habet magnum vacuum sicut terebello sit perforatum a capite usque ad caudam. Et non sunt spinae in corpore ejus aliquae, sed pinnae ejus conjunguntur cartillagini. Caro ejus est in sapore carnis vituli in dorso, in ventre est in sapore carnis porcinae. Et habet adipem intermixtum pinguedini sicut porcus. Hunc piscem sturio confricando se ad eum agitat, ita quod saepe simul capiuntur. Nec in aliis aquis invenitur nisi in his quae dictae sunt.

D’après AM 24, 49a (32)

Hortus sanitatis, 4, 42, 1 :  Gamanem animal dicunt fluviale cujus femina, vagabunde discurrens, non sollicitatur sed negligit partum. Mas autem stat circa eos quos femina praeneglexerit, et aedificat etiam in gyro circa eos lignis ne pateat

D’après AM 24, 59 (35)

Hortus sanitatis, 4, 42, 1 :  inimicis piscibus. Et tunc aliquando extra aquam vociferat fortiter ut adversantia sibi terreantur animalia ; et si in tali sollicitudine cadit in retia, zelo defendendae prolis mordens retia erumpit non tam fortitudine quam animositate.

D’après AM 24, 59 (35)

Hortus sanitatis, 4, 42, 2 :  Gonger, ut dicit Plinius, est piscis magnus atque robustus, qui inimicitias et bella habet cum murena et polippo et aliis piscibus, et in tantum fortiter quod polippum laceret dentibus suis.

D’après AM 24, 55 (34)

Hortus sanitatis, 4, 68, 1 :  Platanistae, ut dicit Plinius, beluae sunt marinae quae Gange fluvio Indiae nascuntur et in mare veniunt. Et rostrum habent delphini et caudam, habent cubitorum sedecim longitudinem . His socii sunt beluae quas statuas vocant, brachia bina habentes, quibus tanta inest fortitudo ut elephantes in aquam intrantes infestent et eis promuscidas abrumpant.

D’après AM 24, 99 (49)

Hortus sanitatis, 4, 68, 2 :  Perna animal est marinum de genere concharum, et est croceum, valde magnae quantitatis existens ; intra ipsas vestitur vellere fulvo et nitido valde pretioso, et fiunt inde ornamenta vestium et peplorum pretiosa.

D’après AM 24, 97 (48)

Hortus sanitatis, 4, 69, 1 :  Pistris animal est marinum magnum valde, ut dicit Plinius, in oceano Gallias attingente aliquando inventum. Aliquando se offert supra mare in modum altissimae columnae, ultra vela navigantium apparens, et aquam ingentem spargit, ita quod in pavorem vertit navigantes.

D’après AM 24, 98 (49)

Hortus sanitatis, 4, 78, 1 :  Rubus est piscis in mari Italiae et Graeciae abundans ; et est de genere pectinis, totus rotundus quasi circulus, pinnulis circumpositis, et in parte magna pictus est rubeis virgulis et maculis, et illa superficies tota est plena spinis aliquantulum anterius. Et hic piscis est piger ad natandum propter sui corporis latitudinem. Demergitur autem in profundo et turbat aquam et pisces qui accesserint incautos confodit, ita quod etiam velocissimum piscem mugilum in ventre habere invenitur. Hic piscis delicatus est et dulcissimae carnis.

D’après AM 24, 102 (50)

Hortus sanitatis, 4, 78, 2 :  Ryachae dicuntur pisces de pectinum genere, rotundi ita quod cubitum et aliquando duos cubitos habent in latitudine et tantumdem in longum ; caudam habent longam et in hac pinnulas acutas ad natandum, oculos horribiles et os quasi in loco ventris turpissimum. Carnes habent duras et indigestibiles. Ubi ipse piscis rarius invenitur, ibi enim propter raritatem desideratur.

D’après AM 24, 103 (50)

Hortus sanitatis, 4, 80, 1 :  Sparus piscis est marinus, a telo missili quod spargitur quando jacitur. Et dictus est eo quod habeat hujus instrumenti figuram.

D’après AM 24, 114 (53)

Hortus sanitatis, 4, 80, 2 :  Staurus piscis delectabilis, qui solus ruminat inter pisces. Hunc piscem dicunt non multos habere dentes et ideo ruminatione indigere, licet haec non sit causa ruminationis. Dicunt etiam hunc piscem, Romam de longinquis partibus allatum, in Tiberi esse multiplicatum.

D’après AM 24, 116 (54)

Hortus sanitatis, 4, 87, 1 :  Spongia marinorum est, quae multorum generum est. Et conveniunt cum animalibus in motu contractionis et dilatationis. Quaedam earum immobiles sunt a saxis, et si abrumpantur, a radicibus recrescunt. Quaedam autem sunt mobiles de loco ad locum. In turbatis melius vivunt, et in puris aquis putrescunt ; et cibantur limo et piscibus et ostreis.

D’après AM 24, 106 (51)

Hortus sanitatis, 4, 87, 2 :  Scuamis est piscis marinus, quem Germani catulam maris vocant. Hic quinque pedes habet in longum et caudam monopedalem. Hic piscis in limo absconditus improvisos interficit pisces. Cutem etiam habet ita asperam ut ea, cum sicca fuerit, ligna et ebora poliantur. Pilus vero ejus brevis est et niger et similis aristis herbae fullonum et adeo durus est ut ferro et calibe vix possit scindi.

D’après AM 24, 111 (52)

Hortus sanitatis, 4, 87, 3 :  Scinti animalia sunt aquatica in Nilo natantia, cocodrillis figura similia, sed sunt multum minora et contractiora. Horum carnibus infecta pocula vim veneni extinguunt. Praenuntiant etiam tempestates, antra sua intrantia et ostium ab opposito ejus venti qui flaturus est aperientia et cauda villosa aliud foramen, quod ad ventum respicit, obturantia.

D’après AM 24, 121 (55)

Hortus sanitatis, 4, 88, 4 :  Stincus est animal marinum, medium inter plantam et animal, quod est sicut stella pentagonum, rufi corii, et in medio habet rimas, quibus trahit nutrimentum. Et ita excitat libidinem quod sanguinem ejicit per coitum, nec tamen concumbens adhuc coitu satiatur ; nec medicinam habet libido nisi per succum lactucae bibitum.

D’après AM 24, 122 (55)

Hortus sanitatis, 4, 89, 2 :  Sturio piscis notus est, quem antiqui storam vocaverunt. Est autem piscis longi nasi et magnus, ad longitudinem novem pedum quando completus est. Et est rotundus in modum clavae. Et tres habet <ordines> denticulorum in pelle pungentium per corporis longitudinem. Os habet ad sugendum potius quam ad manducandum. Et ideo in ventre ejus nihil cibi invenitur grossi, sed humor viscosus, quem sugendo accipit. Carnes habet albas et dulces. Et non habet ossa, nisi in capite. Pinguedinem habet croceam. Et hepar habet magnum et adeo dulce quod, nisi felle suo temperetur, prae dulcedine generat abominationem.

D’après AM 24, 105 (51)

Hortus sanitatis, 4, 94, 1 :  Testeum animal est marinum, quod pellis duritie testeum appellatur. Hoc autem adeo spissam ex salsugine maris contrahit pellem et duram quod calor naturalis interior, per poros respiraculum habere non valens, causa est infirmitatis aliquando, et tunc petit aquas dulces, in quibus pellis despissatur : et sic saepe commutat se ipsum. Tamen ex mari non potat nisi aquas dulces quae in mari sunt, sicut olim in hac scientia probavimus per vas testeum in aqua positum.

D’après AM 24, 125 (57)

Hortus sanitatis, 4, 95, 1 :  Testudines habitant Indicum mare ita latas testas habentes quod hominibus sufficiunt ad hospitia paucae earum in tecto positae. Aliquando etiam in testis illis navigatur inter insulas quasi in cimbis. Hae testudines sic capiuntur, ut dicit Plinius. In fervore enim solis gaudentes toto dorso eminente natant in maris superficie, donec ita desiccantur quod mergi non possunt, et tunc invitae natant donec manibus accipiuntur videntium. Dicunt etiam aliqui quod nocte ad pastum testudines illae egrediuntur et saturatae obdormiunt in superficie aquae natantes, et tunc, plurimis ob capturam congregatis, tres adnatant ad testudinem quorum duo apprehensam convertunt concham ita quod in tergo jacet ostreum ; tertius autem laqueum injicit capiti vel membro quod est in loco colli. Et residui qui in litore stant trahunt ipsum ad terram. Testudo autem haec magna, sicut et parva, dentes non habet, sed rostri margines habet acutas ita pixide. Et dicitur tanta esse oris ejus duritia ut etiam lapides comminuat. Dicit etiam Plinius quod haec animalia coeunt pecudum more et quod feminae coitum de facili non sustinent donec masculus adversae feminae festucam in ore posuerit. In terram egressae ovant ova ovis anserum similia, et facit centum vel amplius, et illa fodit in terram extra aquam, et aliquando pectore jacet noctibus super ea. Et ideo quidam dicunt ea visu fovere, quod tamen est falsum. Fetus autem in terra educant et inducunt in aquam.

D’après AM 24, 123 (56)

Hortus sanitatis, 4, 96, 1 :  Tigruis est animal marinum. Haec bestia caudam habet duorum cubitorum latitudinis. Fetum facit in mari et numquam in terra. In terram autem exit ad pastum ; dextra ripam intrat et exit ad sinistram, et hoc contingit quia oculo dextro melius videt quam sinistro. Flante aquilone libentius exeunt quam alio tempore. Plinius dicit quod navem insequuntur curiositate videndi vela et hoc stupore tantum detinentur quod, tridente in eos jacto, vix fugiant. In hieme latent : ultra modum impinguantur ita quod tertio anno vel quarto plerumque moriuntur. In Ethiopia tigrui bestiae sunt colore fusco et duabus mammis a pectore dependentibus fetus lactantes, ut dicit Solinus. Dicit etiam quod tigruis in Ponto nascitur eo quod aquas ceteris maribus habet dulciores. Et si flumina intrat, dextro latere intrat, sinistro exit.

D’après AM 24, 124 (57)

Hortus sanitatis, 4, 96, 2 :  Trittae sunt pisces fluviales in his currentibus et fluviis qui cum impetu ruunt de montibus. Squamas et carnes rubeas habent in aestate, ut salmo, in hieme sunt albescentes et minus sapidae. Maculas in dorso habent et rufas et nigras.

D’après AM 24, 129 (59)

Hortus sanitatis, 4, 101, 1 :  Vergiliales pisces sunt in duobus lacubus Italiae, Lano videlicet et Verbaciano, in radicibus Alpium effusis. Tantum Vergiliarum stellarum ortu apparent et in omnibus aliis temporibus latent. Hii pisces pulchras habent squamas, acutas ut clavi. In capite autem sunt parvi et postea in caligarum modum dilatantur.

D’après AM 24, 134 (59)

Hortus sanitatis, 4, 106, 1 :  Zifius est animal maris nulli alii simile, maximum et ingens de genere cetorum. Caput habet monstruosum, os profundum valde, oculos horribiles ; in toto corpore nulli alii simile nisi cete .

D’après AM 24, 139 (60)