Répertoire des citations  –  Dioscoride

Hortus sanitatis, 4, 25, 7 :  Fimus cocodrilli terreni collectus et siccus adhibitus gratum vultum ac niveum facit, maxime si albus ac lenis fuerit et in aqua missus cito se solverit.

D’après Diosc. 265 GV Crocodilli terreni fimus collectus et siccus ut afronit<r>um facit. Adhibitus gratum vultum et niveum facit, maxime si albus et lenis fuerit sicut anulum et missus in aquam citius solvitur.

Hortus sanitatis, 4, 36, 7 :  Echini marini sapor eustomachus est ; ventrem mollit et dyaforeticus est.

D’après Diosc. 252 GV Echinus marinus : sapor quem in se retinet eustomachus est, ventrem mollit et diureticus est.

Hortus sanitatis, 4, 36, 8 :  Hujusmodi corium crudum miscetur utiliter medicaminibus.

D’après Diosc. 252 GV Cuius corium crudum miscetur utiliter medicaminibus […].

Hortus sanitatis, 4, 36, 9 :  Aut scabiis combustum vero sordida vulnera purgat. Crescentia quoque vulnera residere facit.

D’après Diosc. 252 GV[…] aut scabiis combustum sordida vulnera limpidat, crescentia vulnera residere facit.

Hortus sanitatis, 4, 38, 4 :  Coagulum  focae marinae virtutem habet castoreo similem.

D’après Diosc. 172 GV Coagulus foce marine similem castoreo habet uirtutem. […]

Hortus sanitatis, 4, 38, 5 :  Epilenticis prodest. Mulierum quoque stericis – id est praefocationibus matricis – bibitum valet.

D’après Diosc. 172 GV[…] Epilenticis prodest bibitus. Mulieribus stericis, id est prefocationibus, maxime prodest.

Hortus sanitatis, 4, 38, 6 :  Probatur autem an verum de foca sit coagulum : si coagulum agni solutum in aquam una hora dimittatur ut se digerat et post haec aqua ipsa coagulum focae perfundatur ; nam si ea accepta solvatur, verum non est ; verum enim accepta aqua non se solvit.

D’après Diosc. 172 GV Probatur uero sic si uero de foce coagulus est. Accipe coagulum agni et solue in aqua et dimitte una hora ut se digerat. Postea uero in ipsa aqua perfunde coagulum foce et si ipsa aqua accepta se soluerit, uerus non est, quia uerus accepta aqua non se soluit.

Hortus sanitatis, 4, 66, 10 :  Ostreae porphirae, unde purpura tingitur, cochleae sunt quae ustae desiccativae virtutis sunt ; quibus et ceterarum cochlearum <testae > virtute sunt similes.

D’après Diosc. 481 GV Ostree porfire, unde purpurea tingitur, coclee sunt que uste desiccative sunt virtutis, quibus ceterarum coclearum teste similes sunt virtute.

Hortus sanitatis, 4, 66, 11 :  Nam et ego eis usus sum in reumatica et diuturna et quae difficile concarnantur vulnera, et cava et nimis profunda ; quas ustas apposui cum adipe veteri

D’après Diosc. 481 GV Nam ego usus sum eis ad reumatica et diuturna et que difficile incarnantur vulnera et cava et nimis profunda quas ustas apposui extrinsecus cum adipe veteri et in ipso sinu hiis simile est quod carnem nutrit.

Hortus sanitatis, 4, 74, 5 :  Purpura maritima et blata appellatur, quia quasi blitula sanguinis apparet. Hujus virtus sicca est. Unde vulnera putrida gingivarum in pulverem redacta et imposita purgat et cycatrizat.

D’après Diosc. 503 GV Purpura maritima, quam alii blactam bizantiam appellant eo quod in Bizantio primum est inventa, que ideo blacta appellatur eo quod quasi blactula sanguinis apparet. Hujus virtus sicca est. Unde putrida vulnera gingivarum in pulvere redacta et cicatrizat […].

Hortus sanitatis, 4, 74, 6 :  Et si in eis mala caro supercreverit, pulverizata adhibita depascit eam et extirpat. Hoc et ejus ungulae combustae faciunt.

D’après Diosc. 503 GV[…] et si in eis mala caro supervenit pulverisata adhibita depascit et extirpat. Hoc et ejus ungule combuste faciunt.

Hortus sanitatis, 4, 74, 7 :  Eaedem ungulae et coopertorium conchilii album fumigata castorei odorem habent ac fumigatione sua stericis suffocationibus laborantes liberant.

D’après Diosc. 503 GV Ungule eedem et cooperculum conchilii album fumigata fuerit odorem habent castorei quae fumigatione sua stericis offocationibus laborantes liberant.

Hortus sanitatis, 4, 74, 8 :  Epilenticos curant. Bibita ventrem movent. Conchilium ipsum combustum omnia supra dicta facere novit.

D’après Diosc. 503 GV Epilenticos curant. Bibita ventrem movent. Ipsum conchilium combustum omnia superius facere novit.

Hortus sanitatis, 4, 81, 4 :  Sepia cum atramento suo cocta cacostomacha est, ventrem mollit. Quod molle est ossis ejus collyriis, trachomaticis necessarie miscetur.

D’après Diosc. 597 GV Sepia cum atramento suo cocta cacostomacha est. Ventrem mollit. Ossis vero ejus molle est colliriis. Trachomaticis necessarie miscetur.

Hortus sanitatis, 4, 81, 5 :  Ossa tusa rubiginem dentibus tollunt, maculas carnis integro colori restituunt.

D’après Diosc. 597 GV Ossa tunsa rubiginem dentibus tollunt. Maculas carnis integro restituent colori.

Hortus sanitatis, 4, 81, 6 :  Glaucomata hominum vel animalium in oculis sufflando maxime cum sale ad sanitatem perducunt.

D’après Diosc. 597 GV Glaucomati hominum vel animalium in oculis sufflando maxime cum sale ad sanitatem perducit.

Hortus sanitatis, 4, 81, 7 :  Os ejus tritum et cum aqua bibitum toracis vitiis et asmaticis omnino prodest.

D’après Diosc. 597 GV Os ejus tritum et cum aqua bibitum thoracis vitiis et asmaticis cito prodest.

Hortus sanitatis, 4, 86, 12 :  Scorpiones marini choleram deponunt, suffusiones oculorum detergunt, caligines et glaucomata tollunt.

D’après Diosc. 598 GV[Scorpiones] maritimi coleram deponunt. Suffocationes oculorum detergunt. Caligines et glaucomata tollunt.

Hortus sanitatis, 4, 86, 13 :  Marini scorpii fel magnam habet virtutem et ante fella quadrupedum primum. Facit autem ad effusionem oculorum et ad caliginem et ad aspredinem palpebrarum.

D’après Diosc. 266 GV Magna tamen est virtus fellis maritimi scorpii […] omnium istorum fella unam in se habent virtutem, faciunt denique ad oculorum suffusionem et caliginem et aspredines palpebrarum disleniunt.

Hortus sanitatis, 4, 88, 3 :  Stincus est animal quod invenitur in India, quadrupes et simile lacertae, sed longius atque ventrosius. Hoc autem fallitur et ad venereos usus facit, si caro ejus ex vini cyatho potetur. Nam si plus sumatur, nervos laedit.

D’après Diosc. 622 GV Stinctus animal est qui in India invenitur, quadruplex et simile lacerte, sed multo majus et longius et ventrosius. Hic autem fallit et ad venerios usus facit, si caro illius ex vino ciato potetur. Nam si plus sumatur, nervos laedit.

Hortus sanitatis, 4, 97, 3 :  Thynnus salsus, si plurimum fuerit comestus, mitigat viperae morsus.

D’après Diosc. 636 GV Tunnus salsus si comestus plurimum fuerit morsus uipere mitigat […].

Hortus sanitatis, 4, 97, 4 :  Cataplasmatibus adhibitus medetur caninis morsibus.

D’après Diosc. 636 GV[…] cataplasmatibus adhibetur. Morsibus caninis recte adhibetur.