Répertoire des citations – Solin
Hortus sanitatis, 4, 14, 5 :
Indica maria
balaenas ultra spatia quattuor jugerum habent. Sed quos
fascituras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium
columnarum, ultra navium antemnas se extollunt, haustosque
fistulis fluctus ita eructuant ut
nimbosa alluvie plerumque navigantium alveos deprimant.
D’après Sol. coll.52, 42 — Indica maria balaenas habent ultra spatia quattuor iugerum, sed et quos physeteras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium columnarum, ultra antennas se nauium extollunt, haustosque fistulis fluctus ita eructant ut nimbosa alluuie plerumque deprimant alueos nauigantium.
Hortus sanitatis, 4, 31, 2 :
Conchae certo anni tempore luxuriante conceptu faciunt rorem velut maritum,
cujus desiderio hiant : et cum maxime linquitur imber lunaris,
oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum.
D’après Sol. coll.53, 23 — Conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant ; et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt umorem cupitum : sic concipiunt gravidaeque fiunt.
Hortus sanitatis, 4, 31, 3 :
Sic ergo concipiunt
gravidaeque fiunt. Et de saginae qualitate redit habitus unionis.
Nam si clarum fuerit quod acceperunt, candicant
orbiculi ;
D’après Sol. coll.53, 24 — De saginae qualitate reddunt habitus unionum ; nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi […].
Hortus sanitatis, 4, 31, 4 :
si vero turbidum, aut pallore
languent aut rufo innubilantur. Ita de caelo magis quam de mari
partus habent.
D’après Sol. coll.53, 24 — […] si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent.
Hortus sanitatis, 4, 31, 5 :
Gregatim
natant, et quae magis inter illas experta est gregem ducit ; quae
si capta fuerit, ceterae diffugiunt.
D’après Sol. coll.53, 27 — Gregatim natant ; certus examini dux est ; illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur.
Hortus sanitatis, 4, 95, 4 :
Thraciae populi marinas testudines capere gaudent. Quarum tanta est magnitudo ut
superficies earum domum faciat et
numerosam familiam non arcte receptat.
D’après Sol. coll.53, 20 — Marinas […] testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arte receptet.