BIBLIOTHECA VATICANA.

Pour citer ce texte

Possesseur(s) : Rome, bibliothèque Vaticane.

Date : 1738 (publication de la BBMN).

Répertoire(s) : Petitmengin 1998, p. 558, nº LM 4 et 572, nº [1].

Analyse : La BBMN, qui s’ouvre sur la reproduction de diverses notes personnelles (de Montfaucon, de Giusto Fontanini et de Jacques Vernet), accorde une place de choix à une recherche effectuée à la bibliothèque Vaticane par Montfaucon, probablement en 1698-1701, à la demande de Jean Boivin, garde des manuscrits de la Bibliothèque du roi, comme il le signale au commencement de cette section.
Montfaucon décrit ainsi les titres des lettres de Platon tels qu’ils figurent dans trois manuscrits grecs de la Vaticane.

Source(s) : BBMN, t. I, p. [1]-3 ().

Édition(s) : —.

Bibliographie : Petitmengin 1998, p. 558 et 572.

Rédaction : JD, 2016.

[Lettres de Platon]

Per Romanum otium, quod certe nunquam mihi otiosum fuit, Literas accepi a viro clarissimo & Graece doctissimo Boivinio, ex Bibliothecae Regiae custodibus altero, qui rogabat, in Vaticanis codicibus explorarem, quo ordine jacerent Epistolae Platonis. In ordine enim Epistolarum varietatem observabat vir quidam doctus & Platonis studiosissimus. Huic ergo rei strenuam dedi operam & Vaticanos codices omnes lustravi.

  • item 1. In codice 1376. omnium qui oblati mihi fuere vetustissimo, hunc ordinem, Typis edito Platone destitutus, observavi.
    • item 1. I Πλάτων Διονυσίῳ εὖ πράττειν
      Διατρίψας ἐγὼ παῤ ὑμῖν χρόνον τοσοῦτον.
    • item 2. II Πλάτων Διονυσίῳ εὖ πράττειν
      Ηκουσα Αρχεδήμου ὅτι σύ.
    • item 3. III Πλάτων Διονυσίῳ,
      Εὖ χαίρειν ἐπιστείλας ἀῥ (alius ἆῤ) ὀρθῶς ἂν τυγχάνοιμι.
    • item 4. IV Πλάτων Δίωνι Συρακουσίῳ εὖ πράττειν.
      Οἶμαι μὲν Φανερὰν εἶναι διὰ παντός.
    • item 5. V Πλάτων Περδίκκᾳ εὖ πράττειν.
      Εὐφραίῳ μὲν συνεϐούλευσα καθάπερ.
    • item 6. VI Πλάτων Ερμαίῳ, καὶ Εράστῳ καὶ Κορίσκῳ εὖ πράττειν
      Εμοὶ φαίνεται θεῶν τις ὑμῖν τύχὴν ἀγαθήν.In hac Epistola deficit codex in haec verba. ἂν δέ τις ὑμῶν ἂρα ταύτην πηλύειν δοκῇ. τὸ γὰρ ἀνθρώπινον οὐ παν..... Caeterae Epistolae hic desiderantur.
  • item 2. Codex Vaticanus 1461. perinde sex priores Epistolas refert, hoc uno excepto discrimine; in titulo Epistolae VI. pro Κορίσκῳ, scribitur Διοσκόρῳ.Reliquae Epistolae hoc ordine sunt.
    • item 1. VII Πλάτων τοῖς Δίωνος οἰκείοις τε καὶ ἑταίροις εὖ πράττειν.
      Επεστείλατέ μοι νομίζειν δεῖν.
    • item 2. {2}{2}
      VIII Πλάτων τοῖς Δίωνος οἰκείοις εὖ πράττειν.
      Ἃ δ᾿ ἂν διανοηθέντες μάλιστα εὖ πράττοιτε.
    • item 3. IX Πλάτων Αρχύτα Ταραντίνῳ εὖ πράττειν.
      Αφίκοντο πρὸς ὑμᾶς οἱ περὶ Αρχιππον.
    • item 4. X Πλάτων Αριστοδώρῳ εὖ πράττειν.
      Ακούω Δίωνος ἐν τοῖς μάλιστα ἑταῖρον.
    • item 5. XI Πλάτων Λαοδάμαντι εὖ πράττειν.
      Επεστείλαμέν σοι.
    • item 6. XII Πλάτων Αρχύτᾳ Ταραντίνῳ εὖ πράττειν.
      Τὰ μὲν παρὰ σοῦ ἐλθόνθ᾿ ὑπομνήματα.In hoc codice 1461. ad hanc Epistolam, cui nullus numerus apponitur, hoc in margine annotatur, ἀντιλέγεται ὡς οὐ Πλάτωνος, in controversiam vocatur num Platonis sit, vel quidam negant esse Platonis. Illam etiam spuriam & longioris fragmentum esse suspicatur Henricus Stephanus, p. 359.
    • item 7. XIII Πλάτων Διονυσίῳ τυράννῳ Συρακουσῶν εὖ πράττειν.
      Αρχή σοι τῆς ἑπιστολῆς ἔστω καί.
  • item 3. In codice Vaticano 1467.
    • item 1. I Πλάτων Διονυσίῳ.
      Πῶς χρὴ ἐμὲ καὶ σὲ ἔχειν πρὸς ἀλλ.
    • item 2. II Τῷ αὐτῷ.
      Μεγίστη φυλακὴ τὸ μὴ γράφειν.
    • item 3. III Τῷ αὐτῷ.
      Διατρίψας ut supra.
    • item 4. IV Τῷ αὐτῷ.
      Ηκουσα Αρχ-
    • item 5. V Δίωνι.
      Οἶμοι (sic mendose) μὲν φανερὰν εἶναι.
    • item 6. VI Περδίκᾳ (sic).
      Εὐφραίνῳ (sic mendose) μὲν συνέβ- legendum
      Εὐφραίῳ.
    • item 7. VII Αρχύτᾳ Ταραντίνῳ
      Αφίκοντο, &c.
    • item 8. VIII Αριστοδώρῳ.
      Ακούω Δίωνος.
    • item 9. IX Πλάτων Αρχύτᾳ Ταραντίνῳ εὖ πράττειν.
      Τα μὲν παρὰ σοῦ.
    • item 10. X Πλάτων Λαοδαμαντι εὖ πράττειν.
      Επεστείλαμέν σοι καὶ πρότερον.
    • item 11. XI Πλάτων Διονυσίῳ τύραννῳ Συρακουσῶν εὖ πράττειν.
      Αρχή σοι τῆς ἐπιστολῆς.
    • item 12. XII Πλάτων Ερμεία καὶ Εράστῳ καὶ Κορίσκῳ εὖ πραττειν.
      Εμοὶ φαινεται.
    • item 13. XIII Δίωνος οἰκείοις τεκαὶ ἑταίροις εὖ πράττειν.
      Ἃ δ᾿ ἂν διανοηθέντες.
    • item 14. XIV Πλ των Δίωνος οἰκείοις τε καὶ ἑταίροις εὖ πράττειν.
      Επεστείλατέ μοι.Quae ad Hermaeum, Erastum & Coriscum inscribitur, post haec verba, ταύτην τὴν ἐπιστολὴν πάντας ὑμᾶς τρεῖς ὄντας ἀναγνῶναι χρὴ, sic effertur in duobus illis codicibus, μάλιστα μὲν ἀθρόους: εἰ δὲ μὴ, κατὰ δύο κοινῇ, κατὰ δύναμιν ὡς οἶ όν τε ἐστὶ πλείστακις, καὶ χρῆσθαι συνθήκῃ καὶ νόμῳ κυρίῳ. ὅ ἐστι δίκαιον ἐπομνύντας. σπουδῇ θ᾿ ἅμα, alius σπουδῇ τε μάλα μὴ ἀμούσῳ καὶ τῇ τῆς σπούδῆς ἀδελφῇ παιδείᾳ. Καὶ τὸν τῶν πάντων θεὸν ἡγέμονα τῶν τε ὄντων καὶ τῶν μελλόντων, τοῦ τε ἡγέμονος καὶ αἰτίου πατέρα κύριον ἐπομνύντας ὂν ἂν ὄντως φιλοσοφῶμεν, ἐσόμεθα πάντες σαφῶς εἰς δύναμιν ἀνθρώπων εὐδαιμόνωνIn Graeco Editionis Henrici Stephani paulo ante finem legitur, εἰ δὲ μὴ κατὰ δύναμιν ὡς οἷον τε ἠστὶ πλειστάκις. ubi illud, κατὰ δύο κοινῇ supra positum desideratur; tamenque in Joannis Serrani interpretatione Latina exprimitur, qui totum hunc locum sic convertit. Hanc Epistolam a vobis tribus legendam censeo, & tunc quidem quum omnes una adfueritis: sin minus, duobus communiter praesentibus, & quantum fieri poterit, saepissime: & quidem ita ut pacto tessera & lex certa a vobis constituatur, & jurejurando confirmetur, non sine erudita illa studii germana disciplina: obtestantibus Deum, rerum omnium, & quae sunt & quae erunt, Imperatorem, illiusque Imperatoris & causae patrem: quem quidem, si revera philosophemur, omnes perspicue cognoscemus, quantum quidem illa cognitio in felicium virorum facultatem cadere potest.Sunt qui putent hic Platonem de Trinitate loqui, & Patrem atque Filium commemorare, illamque disciplinam hausisse ex Phoenicibus vel ex Judaeis. At praeterquam quod non certum est Judaeos tunc temporis Trinitatem agnovisse, non ita facile est in tam perplexa verborum serie, quid Plato in mente habuerit intelligere. Henricus Stephanus certe, qui Trinitatem personarum admittebat, illorum opinionem explodit. Nos vero aliis rem excutiendam mittimus.In Edito certe Henrici Stephani non pauca sunt, quae si titulos & initia spectes, cum manuscriptis Vaticanis non consonant. Nam quae prima est in Edito & sic inscribitur, Δίων Δίονυσίῳ εὖ πράττειν, cujus initium, διατρίψας ἐγὼ παρ᾿ ὑμῖν. Hanc Epistolam Platoni male adscribunt tres codices Vaticani, est enim vere Dionis ut ex serie liquet.Tertiae porro Epistolae, quae est Platonis Dionysio, initium recte habet in tribus Vati{3}{3}
      canis, εἆ χαίρειν ἐπιστείλας, male in Edito χαίρειν ἐπιστείλας, vitium restituere conatur Henricus Stephanus in notis. Ubi vide sis.Quintam, quam in Edito & in tribus manuscriptis inscriptam cernimus Πλατων Περδίκκᾳ, & cujus initium est Εὐφραίῳ μὲν συνεϐούλευσα, putat Henricus Stephanus Dionis esse.In tertio autem Vaticano codice non pauca observanda occurrunt. Duae priores Epistolae Platonis Dionysio, quarum initium est, primae, Πῶς χρή ἐμὲ καὶ σὲ ἔχειν; secundae vero, Μεγίστη φυλακὴ τὸ μὴ γράφειν, neque in Edito, neque in aliis duobus Vaticanis codicibus comparent. Exscripsissem utique ego, si Typis editum Platonem penes me habuissem, vidissemque illas in edito desiderari. Sed Bibliothecae custos tunc disturbatus praepeditusque erat, nec potui optatum librum assequi. Caeterarum vero Epistolarum ordo inversus in isto codice est, desideraturque Epistola illa, quae in edito, & in duobus aliis Vaticanis codicibus tertia est, cujus titulus est, Πλάτων Διονυσίῳ, initium vero, εὖ χαίρειν ἐπιστείλας ἆῤ ὀρθῶς ἂν τυγχάνοιμι.Si quis ergo castigandis, imo augendis tanti Philosophi operibus manum & operam admovere voluerit, horum aliorumque complurium, qui in hoc toto opere memorantur codicum manuscriptorum ope, rem Literatis admodum opportunam exsequi poterit.