BIBLIOTHECA SANCTAE JUSTINAE PATAVINAE.

Pour citer ce texte

Possesseur(s) : Padoue, Sainte-Justine, abbaye O.S.B.

Date : 1738 (publication de la BBMN).

Répertoire(s) : Petitmengin 1998, p. 575, nº [48].

Analyse : Notes sur deux manuscrits de la bibliothèque de Sainte-Justine de Padoue. Cette liste avait déjà été publiée par Montfaucon en 1702 dans son Diarium Italicum (p. 78-79).

Source(s) : BBMN, t. I, p. 484 ().

Édition(s) : —.

Bibliographie : Petitmengin 1998, p. 575.

Rédaction : FD, 2016.

  • item 1. Codex membranaceus X. saeculi pulchre exaratus, Homiliae S. Basilii in Psalmos, in cujus primis foliis haec leguntur prima manu Θευδάτου τοῦ ἐνδοξοτάτου Πατρικίου καὶ στρατηγοῦ τοῦ ὀψικίου, id est: Theudati praeclarissimi Patricii Ducis Obsequii. De Obsequii dignitatibus Cangius in Glossario mediae & infimae Graecitatis ad vocem ὀψίκιον. In sequenti pagina legitur, Πακουριανοῦ τοῦ ἐνδοξοτάτου Πατρικίου καὶ στρατηγοῦ τῆς Σάμου. Pacuriani clarissimi Patricii & Ducis insulae Samo. In tertia pagina ἐ γράφη ἐπὶ Βασιλέων Βασιλέιου καὶ Κωνσταντίνου. Scriptus est codex Basilio & Constantino Imperatoribus. His autem imperantibus magna vis codicum exscripta fuit, in fine scilicet decimi, & initio XI. saeculi.
  • item 2. In alio codice membranaceo XII. saeculi, codex Theophylacti in Evangelia: in ejus fronte haec quatuor carmina exstant.Τῆς Βασιλίσσης ἐννόημα Μαρίας,
    Ὁ δὲ τρυγήσας τοὺς μελλιῤῥύτους λόγους,
    Ψυχῆς ἀληθῶς ἔργον εὐγενεστάτης,
    Θεοφύλακτος ποιμέναρχος Βουλγάροον.Hoc est:Imperatrix Maria haec fieri curavit,
    Qui autem hos mellifluos commentarios edidit,
    Opus rever a nobilissimi ingenii,
    Theophylactus est Episcopus Bulgarorum.
  • item 3. Haec Maria Augusta eadem videtur fuisse quae supra p. 54. uxor scilicet Nicephori Botaniatae Imperatoris. Ubi notandum, haec carmina in alio codice Bibliothecae Caesareae adferri a Petro Lambecio lib. 5. p. 47.
  • item 4. Quare haec aetatis nota, cum ab aliis in alios codices transmearit, non valet ad asserendum tempus ac saeculum, quo liber exaratus est, secus de alio jamjam memorato codice, ubi aetas manuscripti, ex charactere conspicua, apprime consonat cum nota Basilii & Constantini Imperatorum qui X. & XI. saeculo diu regnavere.