Bibliotheca Monasterii Cryptae Ferratae.

Pour citer ce texte

Possesseur(s) : Grottaferrata, Sainte-Marie, abbaye.

Date : 1738 (publication de la BBMN).

Répertoire(s) : Petitmengin 1998, p. 574, nº [29].

Analyse : Montfaucon fait reproduire ici un catalogue des manuscrits grecs de l’abbaye de Grottaferrata, qu’il avait déjà publié dans son Diarium Italicum, p. 334-337. Cette partie du t. I devait sans doute être déjà achevée lorsqu’il reçut un autre catalogue de la même bibliothèque, envoyé par dom Joseph Avril qui le signale, avec d’autres catalogues, dans sa lettre du 24 janvier 1734 (ms. Paris, BNF, 17702, f. 102r) : « un catalogue des MSS. grecs de la blibliotheque (sic) de Grotta Ferrata près de Frascati, dans la campagne de Rome ».

Source(s) : BBMN, t. I, p. 199-200 ().

Édition(s) : —.

Bibliographie : Petitmengin 1998, p. 574.

Rédaction : JD, 2016.

  • item 1. Synaxarium hujus Monasterii ex quo hanc singularem notam eruimus.
  • item 2. ΕΒΔΟΜΗ ἐπὶ δέκα τοῦ ἀυτοῦ μενὸς, (βοηδρομιῶνος) καὶ ἕτοις ἀπὸ τῆς σαρκώσεως τοῦ κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ χριστοῦ ᾳ φοζ. ἐν τῶ στῆναι ἔτι τὴν πανάμωμον Θεοῦ μητέρα ἐν τῷ ἱεροφυλακίῳ τῇ ἕκτῃ φυλακῇ τῆς νυκτὸς ἐπέπεσεν ὁ κεραυνὸς ὀυρανόθεν εἰς τὸν ἱερὸν πύργον, καὶ ὡς οὕτω λέγειν, εἰς τὸ καμπανίλιον καὶ συννέτριψε καὶ διέῤῥηξεν ἓν μέρος τῆς στέγης, καὶ τοίχου τῆς πρώτης Ἐκκλησίας, ἡν μὲν οἱ θεοφόροι καὶ τρισμάκαρες πατέρες ἡμῶν Νεῖλος καὶ Βαρθολομαῖος ᾠκοδόμησαν. ἔπειτα δὲ εἰσῆθεν εἰς τὸ ἱεροφυλάκιον, ὅ διὰ τῆς τιμῆς καὶ δόξης τοῦ παντοκράτορος θεοῦ καὶ τῆς παναχράντου μητρὸς ἀυτοῦ ἦν ὅλον κεκοσμημένον, καὶ πολλὰ μὲν τῶν ἱερῶν κοσμημάτων ἐμόλυνε, τοῦ δὲ ἀχράντου σώματος τοῦ Χριστοῦ καὶ παναγίας παρθένου θεομήτορος οὐδαμῶς ἐτόλμησεν ἅψασθαι.
  • item 3. Ἔτει ἀπὸ τῆς κυρίου γεννήσεως ᾳ φ π α μηνὸς Σεπτεμβρίου τῇ ιδ. ἄρχοντος ἐν τῇ [ῥώ]μῃ τοῦ ὁσιωτάτου ἀρχιερέως Πίου πέμπτου, πρωτεύοντος δὲ τοῦ μοναστηρίου Κρυπτοφέῤῥης Ἀλεξανδρου Φαρνησίου τοῦ Καρδινάλεως Παὺλου τοῦ τρίτου μεγίστου ἀρχιερέως υἱωνοῦ, καὶ Ἱλώρμου Συρλήτου τοῦ Καρδινάλεως ἐπιμελουμένου τῆς πολιτείας ὅλης τῆς μοναχικῆς, &c. Id est: Decima septima mensis Boëdromionis, sive Martii, secundum Graecos hodiernos, ab Incarnatione D.N. Jesu-Christi 1577. cum Immaculata Dei Mater in sacrario adhuc consisteret, in sexta noctis custodia fulmen e caelo decidit in sacram turrem, seu, ut vocare solent, in campanile, ac contrivit dissipavitque tecti partem, & murorum priscae Ecclesiae, quam deiferi & ter beati Patres nostri Nilus & Bartholomaeus exstruxerant. Deinde autem in sacrarium penetravit, quod honoris ac decoris causa erga Deum omnipotentem, atque purissimam ejus Matrem totum ornamentis splendebat: & multa quidem ornamenta labefactavit; sed incorruptum Christi Corpus & Sanctissimae Virginis Deiparae Imaginem pertingere non ausum est.
  • item 4. Anno ab ortu Domini 1581. Septembris 14. imperante Romae Sanctissimo Pont. Pio V. (sic) Praefecto Monasterii Cryptae Ferratae, Alexandro Farnesio Card. Pauli III. Summi Pontificis nepote, ac Guillelmo Sirleto Card. totam Monasticam S. Basilii disciplinam curante, &c. Hinc sequebantur nomina multa.
  • item 5. Reliqua ad finem usque, ubi de restauratione Ecclesiae agebatur; de industria deleta sunt. Ecclesia porro paulatim restaurata, ad hodiernam formam & elegantiam deducta est. Notes velim in codice mendum haberi, cum Pii V. tempore restituta fertur Ecclesia anno 1581. Nam Pius V. anno 1572. obiit. Anno autem 1581. sedebat Gregorius XIII.
  • item 6. In codice XI. saeculi membranaceo Joannis Chrysostomi εἰς τὸν πειρασμὸν in tentationem, cujus init. Ηλιος μὲν ὑπὲρ γῆς παρακύψας. Ejusdem εἰς τὴν παρεισϐάσιν τῶν νηστειῶν, καὶ εἰς τὴν ἐξορίαν του Ἀδάμ.
  • item 7. In alio codice X. saeculi membran. Ascetica varia, in fine alia manu legitur nota sequens: ἔτους ϛφζϐ ἰνδ. ζ. Μαίου μενὸς κ᾿θ, ἡμέρᾳ γ᾿ ὡρα γ᾿. ἐσέϐη ὁ Δοὺξ εἰς τὴν Ρώμην καὶ ἐπόρθησεν ἀυτὴν. Hoc est: Anno mundi 6592. id est, Christi 1084. Indictione VII. mensis Maii 29. feria tertia, hora tertia, ingressus Dux Romam, ipsam depopulatus est. Agitur hic de expeditione Roberti Guiscardi qui ingressus Romam, Gregorium VII. Papam eduxit ex carcere, Henricum Imperatorem expulit, Urbem in defectionis poenam vastavit & incendit. Quae Monachus iste, quo tempore gesta sunt, ad calcem codicis consignavit: nam manus saeculum XI. praefert.
  • item 8. Codex alius membranaceus perantiquus, in quo Isidori Pelusiotae epistolae num. 1600. Ad calcem haec leguntur: Μνήσθητι κύριε Ἰησοῦ τῷ γράψαντι Παύλῳ, (sic) χαριζόμενος ἀυτῷ ὐπομονὴν καὶ ταπείνωσιν, δἰ ὧν τῷ σῷ ἐλέει σωθῆναι δυνήσε ται, ἐυχαῖς τῶ ἐπιτρέψαντι πατρὶ κυρίῳ Νείλῳ, καὶ τοῖς ἀναγνῶναι μέλλουσιν ἐν τῇδε τῇ θεοπνεύστῳ βίϐλῳ ἄμὴν. ἣτις πεπλήρωται ἐν ϛυλδ ἒτει μηνί Νοεμϐρίῳ κζ. ϛ τῆς ἑϐδομάδος ἡμέρα. Hoc est: Memento Domine Jesu, Pauli qui haec scripsit, & largire ipsi patientiam & humilitatem, quibus, misericordia tua interveniente, salutem consequi valeat, precibus Patris Domini Nili, qui haec scribere jussit, & eorum qui hunc librum afflante numine scriptum lecturi sunt, amen. Is absolutus fuit anno 6494. mundi, id est, Christi 986. mensis Novembris 27. feria hebomadae sexta. Sub ipsis igitur Monasterii primordiis codex, jussu Nili fundatoris, exaratus est. Nullum vidi Isidori Pelusiotae codicem tantae vetustatis.
  • item 9. Codex membranaceus operum S. Maximi in Monasterio Cryptae-Ferratae opera S. Maximi complectens, haec habet in fine. ἒτει ϛν. ἰνδ. ε. Λουκᾶς ἡγούμενος μονῆς τῆς λεγομένης τοῦ ἁγίου πατρὸς Ζακχαρίου εἰς τὸ Μερκούριον, μηνὶ Νοεμϐῤῳ ἐικάδι χρόνῳ δεκαμηνίῳ κεκοίμηται, ἡμέρᾳ σαϐϐάτου, καὶ κέχωσται ἐν τῷ νἂρθηκι τοῦ ἁγίου ἀγγέλου ἐν τῷ λεγομένῳ Βαλλελουκίῳ σὺν Βαρνάϐᾳ τῷ ἡγουμένῳ, καὶ Νεοφύτῳ τῷ Καλλιγράφῳ καὶ Θεογνωστῳ τῷ πολυμαθῆ (sic) καὶ Ναυκρατίῳ, καὶ Ἀνδρέᾳ καὶ Μαρκιανῷ τοῖς ἀδελφοῖς. ὁ λεχθεὶς καὶ τὴν Βίϐλον ἔγραψε ταύτην. Anno mundi 6500. scilicet Christi 992. indictione quinta, Lucas Praefectus Monasterii, quod vocatur sancti Patris Zacchariae in Mercurio, mensis Novembris vigesima, cum jam decem illius anni menses exacti essent, obdormivit die Sabbati, & sepultus est in Narthece, sive in vestibulo S. Angeli, qui locus dictus est Ballelucium, cum Barnaba Praefecto & Neophyto Calligrapho, Theognosto eruditissimo viro, Naucratio, Andrea & Marciano fratribus. Is, qui supra memoratus est, hunc librum scripsit. D. Masson vir doctus, & in Chronologicis rebus peritus, ubi nos legimus χρόνῳ δεκαμηνίῳ legendum esse putat χρόνῳ διχομήνῳ. Plenilunii tempore. Utra lectio sit amplectenda videant ii quibus ipsum codicem consulere licet.
  • item 10. In codice XI. saeculi membranaceo, exstant varia Joannis Damasceni opera Philosophica & Theologica.
  • item 11. In alio codice X. saeculi membranaceo, Damasceni {200}{200}
    item opera quaedam.
  • item 12. In alio XI. saeculi Rituale Graecorum, in Euchologio a Goaro cusum, & notis illustratum.
  • item 13. In alio codice recentiori, qui fuit olim Cardinalis Bessarionis Ascetica quaedam. Ad calcem vero legitur Epistola Chrysolorae ad Antonium de Asculo, & responsum Antonii ad Chrysoloram.
  • item 14. In alio codice Graeco membranaceo XIV. saeculi: Expositio accuratissima divinorum Psalmorum ex diversis Patribus & sanctis Magistris collecta.