ARTICVLVS XLIX.
Animae vim non sufficere absque cognitione veritatis.

Verum est paucos dari homines tam imbecilles et haesitabundos, ut nihil velint nisi quod sua praesens passio ipsis dictat : plurimi habent judicia determinata, secundùm quae componunt partem suarum actionum. Et quamvis saepè haec judicia sint falsa, imo innitantur quibusdam passionibus, à quibus voluntas antea passa est se vinci aut seduci, attamen quoniam ea sequi pergit, etiam cum abest Passio quae illa produxit, considerari possunt ut propria illius arma, et cogitari animas robustiores vel imbecilliores esse, prout possunt plus vel minus haec judicia sequi, et resistere passionibus praesentibus quae illis contrariae sunt. Verumtamen magna differentia est inter decreta quae procedunt ex falsa quadam opinione, et ea quae nonnisi cognitione veritatis nituntur : quia ultima haec sequentes, numquam procul dubio istius consilii poenitentia vel dolor subibit, cum è contrario semper poenitentia sequatur priora, postquam eorum error retectus est.