ARTICVLVS XXIV.
De perceptionibus quas ad corpus nostrum referimus.

Perceptiones quas referimus ad corpus nostrum, aut quasdam illius partes, sunt eae quas habemus à fame, à siti, et ab aliis nostris appetitibus naturalibus ; quibus jungi possunt dolor, calor, et alii affectus quos sentimus quasi in membris nostris, et non ut in objectis quae sunt extra nos. Sic eodem tempore et operâ eorundem nervorum sentire possumus frigiditatem nostrae manus, et calorem flammae ad quam accedit ; aut è contrario, calorem manus et frigus aëris cui exponitur ; nullâ animadversâ differentiâ inter actiones quae efficiunt ut sentiamus calorem aut frigus quod in nostra manu est, et eas quae faciunt ut sentiamus iid quod extra nos est ; nisi quod unâ harum actionum succedente alteri, judicamus primam jam esse in nobis, et supervenientem nondum adesse, sed in objecto à quo producitur.