ARTICVLVS CCXI.
Remedium Generale contra Passiones.

Nunc autem postquam eas omnes novimus, multò minus metuendae sunt quam antea. Videmus enim eas omnes naturâ suâ bonas esse, nihilque nobis vitandum ex illis praeter earum pravos usus aut excessus : contra quos remedia quae proposui sufficere possent, si quisque sat curae haberet illa usurpandi. Sed quoniam inter illa remedia posui praemeditationem, et industriam quâ quis corrigere possit defectus suae indolis, sese exercendo in separandis motibus sanguinis et spirituum in se, à cogitationibus quibus jungi solent ; fateor paucos dari qui se satis praeparaverint eo modo, adversus omnes impetus ; et hos motus in sanguine excitatos ab objectis Affectuum, sequi tam prompte ex solis impressionibus quae in cerebro fiunt, et dispositione organorum, etsi eò anima nihil planè conferat, ut nulla sit sapientia humana quae possit illis resistere, cum quis non satis se ad id paraverit. Ita plures nequeunt se a risu continere cum titillantur, etsi titillatione non delctentur. Nam impressio Laetitiae et subitanea occupationis quae aliàs illis risum movit eandem ob causam, excitata in eorum phantasia efficit ut ipsorum pulmo quantumvis invitis infletur subito à sanguine Elzevier, p. 97
Image haute résolution sur Gallica
quem ad eum mittit. Sic qui naturâ suâ valde propendent ad commotiones Laetitiae, aut Commiserationis, aut Terroris, aut Irae, abstinere vix possunt à Deliquio animi aut lachrymis, aut tremore, aut commotione sanguinis, ac si febri laborarent, cùm eorum phantasia vehementer pulsatur ab objecto alicujus ex his Passionibus. Sed quod eo casu semper fieri potest, quodque putem hic posse poni ut remedium generalius et observatu facilius contra omnes excessus Affectuum est ; quod ubi sentitur ea sanguinis commotio, praemoneri et meminisse oporteat omnia quae se imaginationi offerunt non aliò spectare quam ad animae deceptionem, eique persuadendum rationes quae inserviunt commendando objecto Passionis suae longe firmiores esse quam revera sint, et è contrario debiliores quae eidem improbando serviunt. Et cum Passio ea demum persuadet quorum executio aliquam dilationem patitur, abstinendum à ferendo de illis extemplò judicio, et aliò avertendae sunt cogitationes, donec tempus et quies plane sedaverint commotionem quae est in sanguine. Et denique cum incitat ad actiones in quibus necessarium est consilium sumi in arena, debet praecipue voluntas ferri in considerandis et sectandis rationibus quae contrariae sunt illis quas Passio profert, etiamsi minus validae appareant. Ita cum ex inopinato insurgit et impetit aliquis adversarius, occasio ea non permittit tempus insumi deliberationi. Sed id mihi videtur semper posse qui solent animum reflectere super actionibus suis, ut nempe ubi se se metu occupatos sentiunt conentur avertere cogitationem suam à periculi consideratione, attendendo rationibus propter quas multò major est securitas et honor in resistentia, quam in fuga : Et è contrario ubi sentiunt vindictae cupiditate et Irâ se incitari ad incurrendum praecipitanter in illos à quibus impetuntur, meminerint cogitare imprudentiam esse sese perdere, cum salus absque infamia potest obtineri ; et ubi impares admodum fuerint vires, praestare honeste canere receptui, aut in deditionem consentire, quam se more belluine exponere certae morti.