ARTICVLVS CLXXXIII.
Quomodo Iusta vel Injusta esse possit.

Sed cum fortuna alicui bona submittit quibus revera indignus est, nec ideo Invidia in nobis excitatur, nisi quod naturaliter amantes Iustitiam, indignamur eam non observari in distributione horum bonorum, zelus est excusabilis ; praesertim cum bonum quod aliis invidetur, ejus est naturae ut in malum abire possit in eorum manibus, ut si fuerit aliquod munus vel officum in cujus exercitio male versari possint. Imo cum qui sibi ipsi appetit idem bonum, nec potest illud consequi quod ab aliis qui illo indigniores sunt possideatur, ita redditur haec Passio violentior, nec tamen ideo definit excusabilis esse, modo odium quod continet solum respiciat pravam distributionem boni quod invidetur, et non personas quae illud possident aut distribuunt. Sed pauci admodum adeo justi et generosi sunt, ut nullo Odio prosequantur eos, à quibus praeveniuntur in acquisitione boni quod pluribus communicabile non est, quodque sibi exoptaverant, etsi qui illud acquisiverunt illo sint aequè digni vel etiam digniores. Quod verò frequentius invidetur, gloria est : quamvis enim aliorum gloria non impediat quominus ad eam possimus aspirare, ejus tamen accessum difficiliorem reddit, et intendit pretium.