ARTICVLVS CLXXVIII.
De Irrisione.
Irrisio est species Laetitiae mixtae cum Odio, quae inde oritur quod deprehendatur leve aliquod malum in persona quae eo digna putatur : Odio habetur illud malum, et Gaudetur in illo reperiri qui eo dignus est. Et cum ex inopinato id accidit, repentina occupatio Admirationis Elzevier, p. 84![]()
Image haute résolution sur Gallica cusa est cachinnorum, juxta ea quae dicta fuerunt supra de natura Risus. Verum illud malum leviculum esse debet ; si enim magnum fuerit, credi non potest eum qui illud patitur eo dignum esse, nisi simus pravae admodum indolis, aut ipsum maximo Odio prosequamur.
