ARTICVLVS XVII.
Quaenam sint functiones animae.

Postquam ita consideravimus omnes functiones quae pertinent ad solum corpus, facile est cognoscere nihil in nobis restare quod debeamus tribuere nostrae animae, exceptis nostris cogitationibus, quae praecipue duûm generum sunt ; quaedam enim sunt Actiones animae, aliae ejus Passiones sive Affectus. Quas ejus Actiones voco, sunt omnes nostrae voluntates, qui experimur eas directè venire ab anima nostra, et videntur ab illa sola pendere. Sicut è contrario possunt in genere vocari ejus Passiones, omnes species perceptionum sive cognitionum quae in nobis reperiuntur ; quia saepe accidit ut anima nostra eas tales non faciat, quales sunt, et sempereas recipiat ex rebus per illas repraesentatis.