ARTICVLVS CLX.
Qualis sit motus spirituum in his Passionibus.

Caeterum inde facile cognoscitur Superbiam et Abjectionem non solum vitia esse, sed etiam Passiones, quod eorum commotio valde se prodit extrinsecus in illis qui subito vel inflantur vel dejiciuntur ex nova quadam occasione. Sed dubitari potest num Generositas et Humilitas quae virtutues sunt, possunt etiam esse Passiones, quia eorum motus manus conspicui sunt, nec videtur ita virtuti cum Passionibus convenire vitio. Attamen non video qui idem motus spirituum, qui inservit confirmandae cuidam cogitationi cujus fundamentum malum est, nequeat similiter eam confirmare cum justo nititur fundamento. Et quoniam Superbia et Generositas in propria existimatione consistunt, ac in eo solum differunt quod ea sui existimatio vel injusta sit vel justa, mihi videntur Elzevier, p. 76
Image haute résolution sur Gallica
posse referri ad unam eandemque Passionem, quae excitatur motu composito ex motibus Admirationis, Laetitiae, et Amoris, tam ejus quo quis seipsum amat quam illius qui habetur pro re ea quae efficit ut seipsum existimet ; sicut è contrario motus qui excitat Humilitatem, sive honestam sive vitiosam, compositum est ex motibus Admirationis, Tristitiae, et Amoris proprii, mixti cum Odio defectuum qui efficiunt ut aliquis se despiciat. Nihilque differentiae in his motibus observo, nisi quod motus Admirationis duas habet proprietates ; primò quod inopinata occupatio eum reddat vehementiorem ab initio ; deinde quod sit aequalis in suo progressu, id est spiritus continuent se movere eodem tenore in cerebro. Quarum proprietatum prima magis reperitur in Superbia et Abjectione quam in Generositate et Humilitate honesta, et contrà ultima melius observatur in his quam in illis. Cujus ratio est, quod vitium vulgo ex ignorantia nascatur, et illi qui minus se norunt facilius superbiant, aut se demittant plus quam decet : quia quicquid ipsis recenter accidit eos offendit inopinato, et efficit ut dum id sibi tribuunt seipsos admirentur, et de se bene judicent vel sequiùs, prout existimant illud quod accidit in suum commodum cedere vel secus. Verum quoniam saepe post rem ex qua superbierant sequitur alia quae eos deprimit, ideo motus Passionum quibus agitantur varius est. Sed è contrario nihil est in Generositate quod non queat convenire cum Humilitate honesta, nec quicquam alibi quod eas immutare possit : Unde earum motus sunt firmi, constantes et semper sibi ipsis valde similes : sed non ita ex inopinata occupatione procedunt, eò quòd qui se ita existimant, satis norint causas propter quas se existiment : Attamen potest dici has causas adeo miras esse (nempe facultatem suo utendi libero Arbitrio, ex qua quis se ipsum existimat, et infirmitates subjecti cui inest haec facultas, quae efficiunt ut non nimis se existimet) ut quoties de novo menti occurrunt semper novam Admirationem excitent.