ARTICVLVS CLVI.
Quae sint proprietates Generositatis, et quomodo medeatur exorbitationibus
omnium Passionum.
Qui hoc modo Generosi sunt, naturaliter ad magna patranda feruntur ; sic tamen ut nihil suscipiant cujus non se capaces sentiant. Et quoniam nihil majus reputant quam bene facere alliis hominibus, et proprium commodum ideo comtemnere, semper perfecte Elzevier, p. 74![]()
Image haute résolution sur Gallica humani, affabiles et officiosi erga unumquemque sunt. Ac praeterea absolutè dominantur suis Affectibus, specialiter Cupiditatibus, Zelopypiae, et Invidiae : quod reputent nihil cujus acquisitio à se non pendeat tanti valere ut multum debeat exoptari ; et Odio erga homines, quia eos omnes existimant ; et Metui, quod fiducià propriae virtutis fiant securi ; et denique Irae, quod parvi pendentes quaecunque pendent ex aliis, nunquam tantum concedant suis adversariis ut se ab illis laesos agnoscant.
