ARTICVLVS CXXXV.
De Suspiriis.

Causa Suspiriorum à causa lachrymarum valde differt, etiamsi praesupponant ut haec Tristitiam. Nam pro eo quod impelluntur homines ad lachrymandum cum pulmones pleni sunt sanguine, ad suspiria ducenda incitantur cum ferè eo destituuntur, et quaedam imaginatio Spei aut Laetitiae aperit orificium arteriae venosae, quod Tristitia contraxerat. Tum enim paullulum illud sanguinis quod restabat in pulmonibus, decidens momento in laevum cordis latus per hanc arteriam venosam, eoque impulsum cupiditate perveniendi ad illam Laetitiam, quae eodem tempore agitat omnes musculos diaphragmatis et pectoris, aër celerrime per os propellitur in pulmones, ad replendum locum quem deserit ille sanguis ; Et id est quod dicitur suspirare.