ARTICVLVS CXXX.
Quomodo id quod oculo dolorem adfert eum ad lachrymandum
excitet.

Porro nonnisi duas causas observare possum quae faciant ut vapores qui ex oculis prodeunt mutentur in lachrymas ; Prima est cum figura pororum per quos transeunt immutatur ex quocunque accidenti : hoc enim retardans motum istorum vaporum, et ordinem eorum mutans, efficere potest ut in aquam abeant : Sic vel festuca quae in oculum inciderit sufficiet quibusdam lachrymis ex illo exprimendis, quoniam in eo dolorem excitando mutat dispositionem pororum ipsisus, adeo ut nonnullis angustioribus factis, parvae vaporum partes per eos minus citò transeant, et pro eo quod antea exibant aequaliter à se invicem distantes, et ita separati manebant, sibi mutuo occurrant, quia ordo horum pororum turbatus est, quâ ratione se una jungunt, et ita in lachrymas convertuntur.