ARTICVLVS CXXIII.
Cur Deliquium animi ex Tristitia non sequatur.
Videtur quidem magnam Tristitiam, quae ex inopinato advenit, debere sic contrahere orificia cordis, ut ejus quoque ignem possit extinguere ; tamen non observamus id accidere, aut si accidat rarissimum est : cujus rei hanc credo esse rationem, quod non Elzevier, p. 57![]()
Image haute résolution sur Gallica possit tam parum sanguinis inesse cordi quin sufficiat ad ejus conservandum calorem, cum illius orificia ferme clausa sunt.
