ARTICVLVS X.
Quomodo producantur spiritus animales in cerebro.

Sed magis hîc considerandum est, nempe vividiores et subtiliores omnes partes sanguinis, quas calor in corde rarefecit, ingredi indesinenter et maxima cum copia cavitates cerebri. Ideo autem eò Elzevier, p. 6
Image haute résolution sur Gallica
potius commeant quam aliò, quòd omnis sanguis qui è corde egreditur per magnam arteriam, dirigat suum cursum rectâ lineâ in illum locum ; et cum non possit totus ingredi, qui viae valde angustae sunt, partium ejus magis agitatae et subtiliores transeant solae, dum reliquae sese diffundunt per omnes corporis partes. Hae autem partes sanguinis subtilissimae componunt spiritus animales ; nec eum in fine aliâ ullâ egent mutatione in cerebro, nisi quod ibi separentur ab aliis sanguinis partibus minus subtilibus. Nam quos hîc nomino spiritus, nil nisi corpora sunt, et aliam nullam proprietatem habent nisi quod sint corpora tenuissima, et quae moventur celerrimè, instar partium flammae ex face exeuntis ; ita ut nusquam consistant, et quamdiu ingrediuntur quaedam ex illis in cerebri cavitates, similiter etiam egrediantur alia per poros qui in illius sunt substantia ; qui pori ea deudcunt in nervos, et inde in musculos ; hacque ratione corpus movent tot et tam diversis modis quot moveri potest.