Elzevier, p. 71
Image haute résolution sur Gallica

PASSIONVM ANIMAE
PARS TERTIA.
De Passionibus Particularibus.

ARTICVLVS CXLIX.
De Existimatione et Despectu.

Explicatis sex primivitis Affectibus, qui se habent instar generum quorum caeteri sunt species, hîc succinte observabo quid insit singulare in unoquoque istorum, servato eo ordine juxta quem eos supra enumeravi. Duo primi sunt Existimatio et Despectu. Nam etsi haec nomina ordinariò solas notent opiniones, quae citra Passionum habentur de uniuscujusque rei pretio, attamen quia saepe ex his opinionibus nascuntur Affectus quibus nomina specialia indita non fuêre, haec ipsa illis attribui posse videntur. Existimatio vero quatenus Passio, est inclinatio animae ad sibi raepresentandum valorem rei aestimatae, quae inclinatio producitur à motu speciali spirituum, ita deductorum in cerebrum ut in eo confirment impressiones quae huic rei inserviunt. Ut è contrario, Despectu est inclinatio quam anima habet ad considerandam vilitatem aut tenuitatem ejus quod contemnit, producta motu spirituum qui confirmat Ideam hujus tenuitatis.

ARTICVLVS CL.
Has duas Passiones nil nisi species Admirationis esse.

Atque sic hae duae Passiones nihil sunt aliud quàm Admirationis species. Cum enim non admiramur magnitudinem aut parvitatem cujusdam objecti, nos illud nec pluris nec minoris faciamus, quam ratio nobis dictat debere fieri, ita ut illud tum existimemus vel contemnamus absque Passione ; Et quamvis saepe existimatio in nobis excitetur ab Amore, et Despectus ab Odio, illud universale non est ; nec aliunde provenit, quàm ex eo quod plus vel minus propendeamus ad considerandam magnitudinem vel tenuitatem Elzevier, p. 72
Image haute résolution sur Gallica
alicujus objecti, quia plus vel minùs illud diligamus.

ARTICVLVS CLI.
Etiam posse quem seipsum existimare vel despicere.

Quamvis autem hae duae Passiones possint in genere referri ad quaelibet objecta, tamen praecipue observantur cum ad nos ipsos referuntur, id est cum proprium nostrum meritum vel existimamus vel despicimus. Atque tunc motus spirituum à quo sunt, adeo est in propatulo, ut mutet ipsum vultum, gestus, incessum, et in genere omnes actiones eorum qui sublimius vel sequius solito de seipsis sentiunt.

ARTICVLVS CLII.
Propter quam causam nos aestimare possimus.

Quoniam vero ex sapientiae partibus haec una et praecipua est, nosse quomodo et qua de causa quisque se existimare aut despicere debeat, conabor et de meam mentem hic aperire. Unum duntaxat in nobis observo quod justam causam nobis possit suppeditare nosmetipsos existimandi, nempe legitimum usum liberi nostri arbitrii, et imperium quod in nostras voluntates exercemus. Nam praeter solas actiones pendentes ex isto arbitrio, nihil est unde possimus cum ratione laudari vel vituperari, illudque nos quodammodo reddit Deo similes, nos nostri dominos faciendo, modo per ignaviam non amittamus jura quae nobis confert.

ARTICVLVS CLIII.
In quo consistat Generositas.

Sic credo Generositatem, quae efficit ut homo se existimet quantum potest legitime, in eo solùm consistere, partim quod norit nihil revera suum esse, exceptâ hâc liberâ dispositione suarum voluntatum, nec cur debeat laudari vel vituperari, nisi quod illâ bene vel male utitur ; partim quod sentiat in seipso firmum et constans propositum eâ bene utendi, id est nunquam carendi voluntate suscipiendi et exequendi omnia quae judicaverit meliora esse ; quod est perfecte sequi virtutem.

Elzevier, p. 73
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CLIV.
Eam impedire ne contemnantur alii.

Qui hoc de se norunt et sentiunt, sibi facile persuadent singulos alios homines idem de seipsis sentire, quoniam in eo nihil est quod ab alio pendeat. Idcirco neminem unquam contemnunt, et ipsorum imbecillitatem, sunt tamen proniores ad eos excusandos quam carpendos, et ad credendum eos potius ex notitiae quam bonae voluntatis defectu peccare. Ac prout non se putant multo inferiores iis qui plura bona aut honores possident, aut qui ingenio, eruditione, formave praepollent, vel aliàs caeteros superant in aliis quibusdam perfectionibus, ita nec se multo superiores existimant iis quos similiter praecellunt, quod haec omnia ipsis videantur haud magna consideratione digna, prae bona illa voluntate ex qua sola se existimant, et quam supponunt quoque esse aut ad minimum posse esse in singulis aliis hominibus.

ARTICVLVS CLV.
In quo consistit Humilitas honesta.

Atque sic Generosiores solent quoque Humiliores esse, et Humilitas honesta consistit solum in ea reflexione quam facimus super infirmitatem nostrae naturae, et errores quos olim potuimus commisisse, aut deinceps possumus committere, qui non minores sunt iis qui ab aliis committi possunt, efficitque ut nos nemini praeferamus, reputantes pariliter caeteros qui pollent nobiscum suo libero Arbitrio, aequè bene ac nos illo posse uti.

ARTICVLVS CLVI.
Quae sint proprietates Generositatis, et quomodo medeatur exorbitationibus
omnium Passionum.

Qui hoc modo Generosi sunt, naturaliter ad magna patranda feruntur ; sic tamen ut nihil suscipiant cujus non se capaces sentiant. Et quoniam nihil majus reputant quam bene facere alliis hominibus, et proprium commodum ideo comtemnere, semper perfecte Elzevier, p. 74
Image haute résolution sur Gallica
humani, affabiles et officiosi erga unumquemque sunt. Ac praeterea absolutè dominantur suis Affectibus, specialiter Cupiditatibus, Zelopypiae, et Invidiae : quod reputent nihil cujus acquisitio à se non pendeat tanti valere ut multum debeat exoptari ; et Odio erga homines, quia eos omnes existimant ; et Metui, quod fiducià propriae virtutis fiant securi ; et denique Irae, quod parvi pendentes quaecunque pendent ex aliis, nunquam tantum concedant suis adversariis ut se ab illis laesos agnoscant.

ARTICVLVS CLVII.
De Superbia.

Quotquot vero bonam opinionem de seipsis concipiunt quacunque alia de causa, non pollent verâ Generositate, sed tantum turgido fastu, qui semper valde vitiosus est, etsi eò magis quò causa propriae existimationis Injustior fuerit. Omnium vero injustissima est superbire absque causa, id est cum quis etiam nihil cogitat sibi inesse meriti propter quod existimari debeat, solummodo quia meritum non magnifacit, sibique imaginando gloriam nihil aliud esse quam usurpationem, credit eos qui ejus sibi plus arrogant, ejus quoque plus habere. Estque hoc vitium ita irrationale et absurdum, ut vix crederem dari homines qui illi se prostituerent, si nemo unquam injustè laudaretur : Sed assentatio tam latè dominatur, ut nullus sit ita imperfectus, qui non se videat saepè llaudari propter res quae nullam laudem merentur, imo quae vituperio sunt dignissima ; quod occasionem proaebet stupidioribus in hanc superbi speciem incidendi.

ARTICVLVS CLVIII.
Effectus ejus contrarios esse effectibus Generositatis.

Sed quaecunque sit causa propriae existimationis, si diversa fuerit à voluntate quae sentitur bene semper utendi suo libero Arbitrio, unde dixit manare Generositatem, producit semper fastum valde vitiosum, et qui adeo differt ab hac vera Generositate ut habeat effectus absolute contrarios. Cum enim alia bona, ut ingenium, pulchritudo, divitiae, honores, etc. eo magis soleant aestimari quo in pauciores extant, imo sint ferme omnia ejus naturaae ut pluribus Elzevier, p. 75
Image haute résolution sur Gallica
communicari non possint, id efficit ut superbi conentur caeteros omnes deprimere, et suis cupiditatibus mancipati habeant animam indesinenter agitatam ab Odio, Invidia, Zelotypia, aut Ira.

ARTICVLVS CLIX.
De Humilitate vitiosa.

Quoad Abjectionem aut Humilitatem vitiosam, ea consistit praecipuè in eo quod quis se imbecillum sentiat aut parum constantem, et quasi destitutus usu jureque liberi sui arbitrii nequeat ea non facere quorum tamen debet posta ipsum poenitere ; tum etiam in eo quod credit se non posse per semetipsum subsistere aut carere pluribus rebus quarum acquisitio pendet ab alio. Atque sic directò opponitur Generositati, et saepè evenit ut illi qui ingenium abjectus habent sunt arrogantiores et superbiores : ut generosiores sunt modestiores et humiliores. Sed cum illi qui mente forti et generosâ prâditi sum, animum non mutent ob prospera vel adversa quae ipsi accidunt ; qui è contra abjecto et infirmo sunt animo, à sola fortuna diriguntur ; nec eos prosperitas minus inflat quam deprimit adversitas. Imo saepè videas ut se demittant turpiter apud eos à quibus aliquid vel boni expectant vel mali metuunt, ac simul insolenter se efferant supra eo à quibus nihil sperant vel timent.

ARTICVLVS CLX.
Qualis sit motus spirituum in his Passionibus.

Caeterum inde facile cognoscitur Superbiam et Abjectionem non solum vitia esse, sed etiam Passiones, quod eorum commotio valde se prodit extrinsecus in illis qui subito vel inflantur vel dejiciuntur ex nova quadam occasione. Sed dubitari potest num Generositas et Humilitas quae virtutues sunt, possunt etiam esse Passiones, quia eorum motus manus conspicui sunt, nec videtur ita virtuti cum Passionibus convenire vitio. Attamen non video qui idem motus spirituum, qui inservit confirmandae cuidam cogitationi cujus fundamentum malum est, nequeat similiter eam confirmare cum justo nititur fundamento. Et quoniam Superbia et Generositas in propria existimatione consistunt, ac in eo solum differunt quod ea sui existimatio vel injusta sit vel justa, mihi videntur Elzevier, p. 76
Image haute résolution sur Gallica
posse referri ad unam eandemque Passionem, quae excitatur motu composito ex motibus Admirationis, Laetitiae, et Amoris, tam ejus quo quis seipsum amat quam illius qui habetur pro re ea quae efficit ut seipsum existimet ; sicut è contrario motus qui excitat Humilitatem, sive honestam sive vitiosam, compositum est ex motibus Admirationis, Tristitiae, et Amoris proprii, mixti cum Odio defectuum qui efficiunt ut aliquis se despiciat. Nihilque differentiae in his motibus observo, nisi quod motus Admirationis duas habet proprietates ; primò quod inopinata occupatio eum reddat vehementiorem ab initio ; deinde quod sit aequalis in suo progressu, id est spiritus continuent se movere eodem tenore in cerebro. Quarum proprietatum prima magis reperitur in Superbia et Abjectione quam in Generositate et Humilitate honesta, et contrà ultima melius observatur in his quam in illis. Cujus ratio est, quod vitium vulgo ex ignorantia nascatur, et illi qui minus se norunt facilius superbiant, aut se demittant plus quam decet : quia quicquid ipsis recenter accidit eos offendit inopinato, et efficit ut dum id sibi tribuunt seipsos admirentur, et de se bene judicent vel sequiùs, prout existimant illud quod accidit in suum commodum cedere vel secus. Verum quoniam saepe post rem ex qua superbierant sequitur alia quae eos deprimit, ideo motus Passionum quibus agitantur varius est. Sed è contrario nihil est in Generositate quod non queat convenire cum Humilitate honesta, nec quicquam alibi quod eas immutare possit : Unde earum motus sunt firmi, constantes et semper sibi ipsis valde similes : sed non ita ex inopinata occupatione procedunt, eò quòd qui se ita existimant, satis norint causas propter quas se existiment : Attamen potest dici has causas adeo miras esse (nempe facultatem suo utendi libero Arbitrio, ex qua quis se ipsum existimat, et infirmitates subjecti cui inest haec facultas, quae efficiunt ut non nimis se existimet) ut quoties de novo menti occurrunt semper novam Admirationem excitent.

ARTICVLVS CLXI.
Quomodo Generositas acquiri possit.

Quin notandum est Virtutes vulgo sic dici solitas, esse habitus in anima qui eam ad certas cogitationes disponunt, ita ut sic differant ab illis cogitationibus, ut tamen et eas producere et reciproce Elzevier, p. 77
Image haute résolution sur Gallica
ab illis produci possint. Observandum quoque has cogitationes produci posse ab anima sola, sed saepe evenire ut insuper aliquis motus spirituum eas confirmet, atque tum simul sint actiones virtutis et Passiones animae : sic etsi nulla sit virtus cui magis praeclare natalia conferre videantur, quam ea per quam nemo se ultra suum justum valorem existimat, et credibile sit omnes animas quas Deus inditi corporibus nostris non aequè nobiles et forte esse, (quapropter hanc virtutem nominavi Generositatem secundum usum nostrae linguae Gallicae, potius quam Magnanimitatem secundum usum scholae, in qua parum cognoscitur) certum est tamen bonam Institutionem multum inservire ad corrigendas natalium defectus ; et cum qui saepè se occuparit in attenta consideratione liberi arbitrii, et quantum emolumenti si tum sit in firmo proposito eo bene utendi, et ab alia parte quàm vanae et inutiles sint omnes curae quae ambitiosus excruciant, posse excitare in se Passionem, et exinde acquirere virtutem Generositatis : quae cum sit quasi clavis omnium aliarum virtutum, et remedium generale omnibus Affectuum vitiis, videtur haec consideratio esse digna quae observetur.

ARTICVLVS CLXII.
De Veneratione.

Veneratio sive cultus est inclinatio animae, non solum ad existimandum objectum quod veneratur, sed etiam ad se illi subjiciendum cum aliquo timore, ejus favoris demerendi gratiâ. Adeoque non veneramur nisi causas liberas, quas posse nobis vel benè vel malè facere judicamus, etiamsi nesciamus utrum sint facturae. Amore et Devotione prosequimur potius quam simplici Veneratione eos à quibus nil nisi bonum expectamus ; odimus verò eos à quibus nil nisi malum praestolamur : Et nisi judicaverimus causam hujus boni vel mali liberam esse, illi nosmetipsos non subjicimus ad ejus favorem nobis conciliandum. sic cum Ethnici Veneratione prosequebantur sylvas, fontes, aut montes, non proprè illas mortuas res venerabantur, sed Numina quae illis praecesse putabant. Et motus spirituum qui excitat hunc Affectum, componitur tum ex qo qui Admirationem excitat, tum ex eo qui excitat Timorem, de quo postea loquar.

Elzevier, p. 78
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CLXIII.
De Dedignatione.

Ita quod vulgò dicimus Dedignationem, est inclinatio animae ad spernendam causam liberam, judicando eam etsi naturâ suâ capax sit benè vel malè faciendi, tamen adeo infra nos esse ut nobis neutrum facere possint. Et motus spirituum qui eam excitat, componitur ex illis qui excitant Admirationem, et Securitatem sive Audaciam.

ARTICVLVS CLIV.
De Usu harum duarum Passionum.

Generositas vero et Imbecillitas anima sive Abjectio determinant bonum et malum usum harum duarum Passionum. Quò enim anima nobilior et generosior fuerit, eò major inest ei inclinatio reddendi cuique quod suum est : Atque sic non solum profundissima adest Humilitas respectu Dei, sed etiam absque repugnantia praestatur omnis Honor et Cultus qui hominibus debetur, unicuique secundùm ordinem et authoritatem quam in mundo obtinet, et nihil praeter vitium contemnitur. Contra vero qui sunt animi abjecti et imbecillis, solent per excessum peccare, quandoque cum reverentur et timent res solo contemptu dignas, et quandoque cum dedignantur insolenter eas quae plus reverentiae merentur. Et saepè celerrime transeunt ab externa impietate ad superstitionem, et iterum à superstitione ad impietatem, ita ut nullum sit vitium nullaque inordinatio animi cujus capaces non sint.

ARTICVLVS CLXV.
De Spe et Metu.

Spes est dispositio animae ad sibi persuadendum id eventurum quod cupit, quae producitur motu spaeciali spirituum, conflato ex motu Laetitiae et Desiderii inter se permixtis. EtMetusest allia animae dispositio, quae ipsi persuadet id ipsum non eventurum. Ac observandum, has duas Passiones, licet sibi contrarias, tamen posse simul alicui inesse ; nimirium ubi simul objiciuntur menti diversae rationes, Elzevier, p. 79
Image haute résolution sur Gallica
quarum quaedam suadent eventum Cupiditatis facilem esse, aliae difficilem eum reddunt.

ARTICVLVS CLXVI.
De Securitate et de Desperatione.

Nunquam autem altera harum Passionum comitatur Cupiditatem quin alteri quendam locum relinquat. Cum enim Spessatis ita firma est, ut planè expellat Metum, mutat naturam et vocatur Securitas sive Fiducia : Et cum quis persuadetur id quod cupit eventurum, etsi continuet velle ut eveniat, desinit tamen agitari ab Affectu cupiditatis, quae ejus eventum exquiri faciebat cum inquietudine ; sicuti cum Metus adeo extremus est, ut omnis spes decollet, sese convertit in Desperationem, et haec Desperatio exhibens rem ut impossibilem, extinguit planè Cupiditatem, quae nonnisi in possibilia fertur.

ARTICVLVS CLXVII.
De Zelotypia.

Zelotypia est species Metus qui spectat Cupiditatem sibi conservandi possessionem cujusdam boni ; nec tamen procedit ex vi rationum quae judicare faciunt illud amitti posse, quam ex magno aestimio in quo est ; quod efficit ut examinentur vel minimae suspicionis causae, et sumantur pro rationibus maximi momenti.

ARTICVLVS CLXVIII.
In quo haec Passio honesta esse possit.

Et quoniam major habenda est cura conservandorum bonorum qu majora, quam quae minora sunt, haec Passio in quibusdam occasionibus honesta et juxta esse potest ; sic exempli gratia Militiae Dux qui urbem maximi momenti servat, jure movetur Zelotypia pro ipsa, id est metuit omnia illa quibus occupari et intercipi posset : nec honesta mulier vituperatur quod sui honoris sit Zelotypa, id est non solum à malefaciendo abstineat, sed quoque studiose vitet vel minimas obtrectationis causas.

Elzevier, p. 80
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CLXIX.
In quo vitiosa.

Ast ridetur Avarus cum Zelotypia ducitur pro suo Thesauro, id est cum illi oculis incubat, nec ab illo unquam recedere vult, ne quis eum furetur : nec enim pecunia meretur tantâ curâ asservari. Et contemnimus virum qui suae uxoris Zelotypus est, cùm indicio sit eam ab ipso nonamari uti par erat, quod vel de se vel de illa male opinetur. Dico quod illam non recte diligat : nam si vero Amore eam prosequeretur, nulla ratione ad sequius de illa suspicandum propenderet ; Ac propriè non eam amat, sed solummodò bonum quod in eo situm arbitratur ut solus eam possideat : nec metueret jacturam hujus boni, nisi eo se indignum aut suam uxorem infidelem esse judicaret. Caeterum haec Passio nonnisi ad suspiciones et diffidentias refertur : propriè enim non est Zelotypia, conari aliquod malum vitare cum ejus metuendi justa causa subest.

ARTICVLVS CLXX.
De Animi fluctuatione.

Animi fluctuatio est quoque species Metus, quae dum retinet Animam quasi in dubia lance inter plures actiones quas facere potest, in causa est ut nulllam exequatur, et sic habeat tempus ad eligendum antequam se determinet ; In quo revera habet quendam usum qui bonus est : Verum cum ulterius durat quam par est, et illud tempus deliberationi impendit, quod requirebatur ad agendum, pessima est. Dico autem eam esse species Metus ; quamvis accidere possit, cum datur optio plurimarum rerum, quarum bonitas valdè aequalis apparet, ut incerti et fluctuantes haeremus, etsi nullus propterea subsistit Metus. haec enim species fluctuationis procedit solum à subjecto quod se offert, non autem ulla commotione spirituum. Quare Affectus non est, nisi in quantum metus errandi in electione ejus auget incertitudinem, Verum hic metus tam ordinarius et tam vehemens est in quibusdam, ut saepè, etsi nihil occurat eligendum, nec nisi unica res sese offerat vel sumenda vel omittenda, eos tamen detineat, et efficiat ut inutiliter subsistant in aliis exquirendis. Et tum est excessus Fluctuationis, ortus ex nimio Desiderio benè Elzevier, p. 81
Image haute résolution sur Gallica
agendi, et imbecillitate Intellectus, qui destitutus notionibus perspicuis et distinctis, nonnisi multas confusas habet. Quare remedium contra hunc excessum erit assuefacere formandis judiciis certis et determinatis de omnibus rebus quae ses offerunt, et censendo semper officium praestari, cum sit quod melius esse judicatur, esti forte pessime judicetur.

ARTICVLVS CLXXI.
De Animositate et Audacia.

Animositas cum Affectus est, non habitus vel inclinatio naturalis, est certus quidam calor sive agitatio quae disponit animam ad agendum viriliter in executione rerum quas mediatur, cujuscunque naturae sint. Estque Audacia Animositatis species, quae disponit animam ad res eas exequendas quae plus periculi habuerint.

ARTICVLVS CLXXII.
De AEmulatione.

Estque AEmulatio pariliter ejus quaedam species, sed alio sensu potest enim Animositas considerari ut genus, quod dividitur in tot species quot extant diversa objecta, et in tot alias quot causas habet : Priori modo Audacia ejus species est, posteriori AEmulatio. Haec verò nihil aliud est quàm claor qui disponit animam ad suspiciendas res quas sibi successuras sperat, quia aliiis eas bene succedere videt, atque sic et species Animositatis, cujus causa externa exemplum est. Dico causam externam ; quia insuper debet semper alia quaedam interna subesse, quae in eo sita est quod corpus ita sit dispositum, ut Cupiditas et Spes majorem vim habeant in sanguine copioso ad cor propellendo, quam Metus aut Desperatio in eo impediendo.

ARTICVLVS CLXXIII.
Quomodo Audacia à Spe pendeat.

Notandum enim quod licet objectum Audaciae sit difficultas quam vulgo sequitur Metus aut etiam Desperatio, ita ut in rebus periculosioribus et desperatioribus plus Audaciae et Animositatis Elzevier, p. 82
Image haute résolution sur Gallica
adhibeatur, debeat tamen sperari vel etiam certò credi finem qui intenditur successurum, ut fortiter occurrentibus difficultatibus resistatur. Verum hoc finis differt ab illo objecto : nec enim simul potest dari Certitudo et Desperatio ejudem rei eodem tempore. Sic cum Decii in confertos hostes irruebant, et currebant ad mortem certam, objectum Audaciae ipsorum erat difficultas conservandae vitae in hac actione, pro qua difficultate nil nisi Desperationem habeant, mori certissimi : Sed eorum finis erat animare milites suo exemplo, et ipsis consequi victoriam quam sperabant : aut etiam finis eorum erat gloriam post mortem consequi, cujus certi erant.

ARTICVLVS CLXXIV.
De Pusillanimitate, et Consternatione.

Pusillanimitas directe Animositati opponitur, estque languor sive frigus quod impedit animam ne feratur ad ea peragenda quae faceret si isto Affectu careret. Et Consternatio quae contraria est Audaciae, non solum frigus est, sed etiam perturbatio et stupor animae, qui ipsi aufert facultatem resistendi malis quae proxima esse putat.

ARTICVLVS CLXXV.
De Usu Pusillanimitatis.

Quamvis autem mihi persuadere nequeam Naturam indidisse hominibus ullum Affectum qui semper vitiosus sit, nullumque usum bonum et laudabilem habeat, tamen vix conjicere possum cui bono hi duo queant inservire. Mihi solummodò videtur Pusillanimitatem quendam usum habere, cum homines eximit à suscipendis laboribus ad quos ferendos incitari possent verisimilibus quibusdam rationibus, nisi aliae certiores rationes ex quibus inutiles judicantur, excitassent hunc Affectum. Nam praeterquam quod eximit animam ab his laboribus, inservit quoque corpori, in eo quod retardato motu spirituum, impedit quominus ejus vires dissipentur. At vulgo et ut plurimum admodum noxius est, qui abducit voluntatem ab actionibus utilibus. Quoniam vero non oritur aliunde quam Elzevier, p. 83
Image haute résolution sur Gallica
ex eo quod non satis habetur Spei aut Cupiditatis, illi corrigendo sufficiet hos duos Affectus in se ipso intendisse et auxisse.

ARTICVLVS CLXXVI.
De usu Consternationis.

Quod attinet Consternationem, non video qui unquam laudabilis vel utilis possit esse : nec Affectus specialis est, sed merus excessus Pusillanimitatis, Stuporis et Metus, qui semper vitiosus est ; sicut Audacia excessus est Animositatis, qui semper bonus habetur, modo finis qui intenditur sit bonus. Et quia praecipua causa Consternationis est inopinatus incursus, nihil melius est illi praecavendo quam uti praemeditatione, seque ad omnes eos eventus praeparare quorum metus eum producere potest.

ARTICVLVS CLXXVII.
De Morsu Conscientiae.

Morsus Conscientiae est species Tristitiae ortae ex dubitatione sive scrupulo qui injicitur num id quod sit vel factum est bonum sit, nec ne. Et necessario praesupponit dubitationem : Nam si planè constaret id quod sit malum esse, ab eo faciendo abstineretur, quoniam voluntas non fertur nisi in ea quae aliquam bonitatis speciem prae se ferunt. Et si constaret id quod jam factum est malum esse, ejus poenitentia qui fecit tangeretur, non simplici morsu. Usus autem hujus Affectus est, quod efficiat ut expendatur num res de qua dubitatur sit bona nec ne, et impediat ne fiat alia vice, quamdiu non constat bonam esse : sed quia malum praesupponit, praesteret nunquam ejus sentiendi causam dari : ac praeveniri potest iisdem mediis quibus Fluctuatio potest excuti.

ARTICVLVS CLXXVIII.
De Irrisione.

Irrisio est species Laetitiae mixtae cum Odio, quae inde oritur quod deprehendatur leve aliquod malum in persona quae eo digna putatur : Odio habetur illud malum, et Gaudetur in illo reperiri qui eo dignus est. Et cum ex inopinato id accidit, repentina occupatio Admirationis Elzevier, p. 84
Image haute résolution sur Gallica
cusa est cachinnorum, juxta ea quae dicta fuerunt supra de natura Risus. Verum illud malum leviculum esse debet ; si enim magnum fuerit, credi non potest eum qui illud patitur eo dignum esse, nisi simus pravae admodum indolis, aut ipsum maximo Odio prosequamur.

ARTICVLVS CLXXIX.
Cur Imperfectissimi quique soleant maximi Irrisores esse.

Quin videmus eos qui defectus habent preinsignes, exempli gratiâ qui claudi sunt, monoculi, gibbosi, aut qui aliquâ contumeliâ vel infamiâ publicè affecti sunt, specialiter proclives ad irrisionem esse ; Cum enim cupiant caeteros omnes in pari gradu videre, laetantur ob mala quae ipsis eveniunt, et eos illis dignos existimant.

ARTICVLVS CLXXX.
De Usu Ioci.

Quod attinet Iocum modestum, qui reprehendit utiliter vitia, ea ridicula repraesentando, jocantibus ipsis interea nec ridentibus nec ullum Odium testantibus in personas, Affectus non est, sed qualitas honesti viri, quae indolis ejus alacritatem denotat et animae tranquillitatem, quae notae virtutis sunt ; et saepè quoque dexteritatem ingeniii, in eo quod possit dare speciem aliquam jucundam rebus quas irridet.

ARTICVLVS CLXXXI.
De Usu Risus in joco.

Nec turpe est ridere cum jocos audimus aliorum : imo tales esse possunt ut morositatis nimiae foret de illis non ridere. Verùm cum ipsi jocamur, magis decet abstinere risu, ne videantur derepente et inopinatò occurrere res quas dicimus, vel mirari dexteritatem nostram in illis inveniendis : Quin ita fit ut eo magis ex inopinato occupent Auditores.

Elzevier, p. 85
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CLXXXII.
De Invidia.

Quae vulgo dicitur Invidia, est vitium situm in perversitate indolis, quâ fit ut quidam doleant de bono quod evenire vident aliis hominibus. At hic utor illâ voce ad significandam Passionem quae semper vitiosa non est. Invidia igitur quatenus Affectus, species est Tristitiae mixtae Odio, quae inde procedit quod videmus bonum accidere iis quos eo indignos arbitramur. Quod de solis fortuna bonis cum ratione putari potest. Nam quod attinet bona vel animae, vel etiam corporis, quatenus ea à nativitate habentur, satis videtur habere is ad illa dignitatis, qui ea accepit à Deo antequam ullius mali perpetrandi capax esset.

ARTICVLVS CLXXXIII.
Quomodo Iusta vel Injusta esse possit.

Sed cum fortuna alicui bona submittit quibus revera indignus est, nec ideo Invidia in nobis excitatur, nisi quod naturaliter amantes Iustitiam, indignamur eam non observari in distributione horum bonorum, zelus est excusabilis ; praesertim cum bonum quod aliis invidetur, ejus est naturae ut in malum abire possit in eorum manibus, ut si fuerit aliquod munus vel officum in cujus exercitio male versari possint. Imo cum qui sibi ipsi appetit idem bonum, nec potest illud consequi quod ab aliis qui illo indigniores sunt possideatur, ita redditur haec Passio violentior, nec tamen ideo definit excusabilis esse, modo odium quod continet solum respiciat pravam distributionem boni quod invidetur, et non personas quae illud possident aut distribuunt. Sed pauci admodum adeo justi et generosi sunt, ut nullo Odio prosequantur eos, à quibus praeveniuntur in acquisitione boni quod pluribus communicabile non est, quodque sibi exoptaverant, etsi qui illud acquisiverunt illo sint aequè digni vel etiam digniores. Quod verò frequentius invidetur, gloria est : quamvis enim aliorum gloria non impediat quominus ad eam possimus aspirare, ejus tamen accessum difficiliorem reddit, et intendit pretium.

Elzevier, p. 86
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CLXXXIV.
Unde fiat ut Invidi plerumque sint colore livido.

Caeterum nullum est vitium quod aeque obsit felicitati humanae ac Invidia. Nam praeterquam quod qui eâ laborant seipsos excruciant, conturbant insuper quantum possunt voluptatem aliorum. Et utplurimum coloris sunt lividi, id est pallidi, mixti flavo et nigro, et quasi contuso sanguine, unde fit ut Invidia Latinè vocetur Livor. Quod optimè convenit cum iis quae supra dicta sunt de motibus sanguinis in Tristitia et Odio. Nam hoc efficit ut flava bilis quae venit ex parte inferiori jecoris, et atra quae venit ex liene, sese diffundant ex corde per arterias in omnes venas ; et illa facit ut sanguis venarum minus habeat caloris et lentiùs fluat solito, quod sufficit daciendo colori livido. Sed quia bilis tam flava quam atra potest quoque submitti in venas ab aliis plurimis causis, nec Invidia illas eò propellit satis copiosè ad mutandum vultus colorem, nisi fuerit intensissima et diuturna, non censendi sunt omnes illi in quibus iste color apparet ad eam proclives esse.

ARTICVLVS CLXXXV.
De Commiseratione.

Commiseratio est species Tristitiae, Amori mixtae aut benevolentiae erga illos quos aliquid mali pati videmus, quo eos indignos judicamus. Atque sic contraria est Invidiae ratione sui objecti, et Irrisioni quia illud alio modo considerat.

ARTICVLVS CLXXXVI.
Qui sint maximè Misericordes.

Illi qui se valde debiles sentiunt et obnoxios adversae fortunae, videntur aliis propensiores ad hunc Affectum ; quia sibi repraesentant alienum malum ceu quod sibi quoque queat evenire, et sic ad Misericordiam moventur magis ex Amore sui quàm aliorum.

Elzevier, p. 87
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CLXXXVII.
Quomodo Generosiores hoc Affectu tangantur.

Attamen Generosiores et qui sunt animo fortiori, ita ut nihil mali sibi metuant, et se supra fortunae imperium statuant, non carent Commiseratione ; et cum vident infirmitatem aliorum hominum et eorum querelas audiunt. Pars enim et Generositatis bene velle unicuique. Verum hujus Commiserationis Tristitia amara non est, sed instar ejus quam produncunt casus tragici qui in Theatro repraesentari videntur, magis est in exteriori et in sensu, quàm in ipsa anima, quae interim fruitur satisfactione cogitandi se defungi suo officio dum compatitur afflictis. Atque in hoc differt, quod cum vulgus misereatur eorum qui queruntur, quia putat mala quae patiuntur valde gravia esse, praecipuum contra objectum Commoserationis maximorum virorum sit, imbecillitas eorum quos queri vident ; quia censent nullum accidens posse dari quod tam grave sit malum ac Pusillanimitas eorum est qui id ferre non possunt constanter ; et quamvis odio habeant vitia, non ideo tamen oderunt eos quos illis vident obnoxios, sed solum eorum miserentur.

ARTICVLVS CLXXXVIII.
Quin Misericordia non tangantur.

Soli demum homines maligni et Invidi, quique naturaliter odio habent omnes alios, aut qui adeo stupidi sunt, vel ita excoecati prosperitate fortunae, aut desperabundi ex adversitate, ut non potent aliquid ampliùs mali sibi evenire posse, nulla Commiseratione tanguntur.

ARTICVLVS CLXXXIX.
Cum haec Passio ad lachrymandum excitet.

Coeterum facilè in hoc Affectu lachrymae emittuntur, quod Amor propellens multum sanguinis ad cor efficiat ut ex oculis multi vapores prodeant, et frigus Tristitiae retardans agitationem horum caporum faciat ut in lachrymas mutentur, juxta id quod supra dictum fuit.

Elzevier, p. 88
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CXC.
De Satisfactione sive Acquiescentia in seipso.

Satisfactio sive Acquiescentia in seipsis, quam semper illi consequuntur qui constanter insistunt virtuti, est habitus in eorum anima qui vocatur Tranquillitas et Quies Conscientiae : sed ea quae de novo comparatur ubi recenter aliquid factum est quod bonum putatur, est Passio, nempe species Laetitiae quam omnium esse dulcissimam arbitror, quia ejus causa non aliunde quam à nobis pendet. Attamen ubi illa causa justa non est, id est cum actiones ex quibus multum satisfactionis obtinetur non sunt magni momenti, vel etiam vitiosae sunt, ridicula est, et nonnisi superbiae et absurdae arrogantiae producendae inservit. Quod specialiter observari potest in iis qui, cum se religiosos putent, Hypocritae demum et superstitiosi sunt, id est qui eo quod saepe frequentent Templa, multas recitent preces, capillos tonsos habeant, jujunent, eleemosynas largiantur, se plane perfectos putant, et sibi imaginantur se ita in gratia apud Deum esse, ut nihil facere queant quod ipsi displiceat, et omne quod ispis sua Passio suggerit bonum zelum esse ; etsi quandoque suggerat maxima crimina quae in homines cadere possint, ut prodere Urbes, trucidare Principes, exterminare integros populos ob id solùm quod suas opiniones non sequantur.

ARTICVLVS CXCI.
De poenitentia.

Paenitentia est directe contraria Satisfactioni sive Acquiescentiae in seipso, estque species Tristitiae, quae procedit ex eo quod credimus aliquid mali nos perpetrasse. Est autem valde amara, quia ejus causa non aliunde quam à nobis est. Quod tamen non impedit quominus utilissima sit, quando actio cujus nos poenitet revera mala est, ejusque certam habemus notitiam, quia ad aliàs melius agendum nos incitat. sed saepè evenit ut imbecilliores animi poenitentiâ ducantur eorum quae fecerunt, etiamsi ea mala esse certo nesciant, ac solùm id ita sibi persuadent quia metuunt, et si contrarium fecissent ejus similiter ipsos poeniteret ; quae in illis imperfectio est commiseratione digna. Remedia vero huic defectui eadem sunt quae inserviunt Fluctuationi tollendae.

Elzevier, p. 89
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CXCII.
De Favore.

Favor propriè est cupiditas videndi bonum evenire ei erga quem bonâ ferimur voluntate ; sed hic utor isto vocabulo ad hanc significandam voluntatem, quatenus in nobis excitatur bonâ quadam actione illius cui bene volumus. Propendemus enim naturaliter in amorem eorum qui res patrant quas existimamus bonas, etiamsi ex illis nihil boni ad nos redeat. Favor in illa significatione est species Amoris, non Cupiditatis, etiamsi cupiditas videndi benè esse ei cui favetur eum semper comitetur ; et ordinariò jungitur Commiserationi, quia adversa quae miseris evenire videmus efficiunt ut magis ad eorum merita mentem reflectamus.

ARTICVLVS CXCIII.
De Gratitudine.

Gratus quoque animus est Amoris species excitata in nobis aliqua actione ejus in quem fertur, quaque credimus cum nobis benefecisse, aut saltem benefacere in animo habuisse. Ita continet idem quod Favor, et id amplius, quod innitatur actioni quae nos tangit, et de qua etiam gratias referre desideramus ; Idcirco longe majorem vim habet, praesertim in animis vel tantillum nobilibus et generosis.

ARTICVLVS CXCIV.
De Ingratitudine.

Quod attinet Ingratitudinem, ea Passio non est ; natura enim nullum in nobis posuit spirituum motum quo excitetur, sed merum est vitium, directe oppositum Gratitudini, quatenus haec semper honesta est, et unum ex praecipuis vinculis societatis humanae. Idcirco hoc vitium proprium est hominum brutorum et stolide superborum, qui putant omnia sibi deberi ; aut stupidorum, qui nullam faciunt reflexionem animi ad beneficia quae accipiunt ; aut imbecillorum et abjectorum, qui ubi sentiunt infirmitatem et egestatem suam, demisse quaerunt auxilium aliorum, quod ubi Elzevier, p. 90
Image haute résolution sur Gallica
sunt consequuti eos odio prosequuntur, quia destituti voluntate patria referendi, aut se id posse desperantes, et sibi fingentes omnes omnino secum venales et mercenarios esse, nihilque boni fieri nisi cum remunerationis spe, eos se decepisse arbitrantur.

ARTICVLVS CXCV.
De Indignatione.

Indignatio est species Odii aut Aversionis, quae naturaliter fertur in eos qui aliquid mali faciunt, qualecunque ilud sit ; saepe quidem Invidiae commiscetur aut Misericordiae, sed tamen objecum habet valde diversum. Illis enim solis indignamur qui bene vel male faciunt indignis ; sed invidemus iis qui ilud bonum consequuntur, et miseret nos eorum qui illud malum patiuntur. Revera tamen possidere bonum quo indignus fueris, est quadantenus male facere. Quae causa esse potuit Aristoteli ejusque sequacibus, supponentibus Invidiam semper vitium esse, eam quae vitiosa non est Indignationis nomine exprimendi.

ARTICVLVS CXCVI.
Cur quandoque juncta sit Commiserationi, et quandoque
Irrisioni.

Etiam malefacere est quodammodo malum pati : unde fit ut quidam jungant suae Indignationi Commiserationem, et quidam Irrisionem, prout feruntur bonâ vel malâ volontate erga illos quos errare vident : Atque sic risus Democriti et fletus Heracliti potuerunt procedere ab eadem causa.

ARTICVLVS CXCVII.
Quod saepe eam comitetur Admiratio, neque incompatibilis
sit cum Laetitia.

Saepè quoque Indignationem comitatur Admiratio : solemus enim supponere omnes res futuras eo modo quo judicamus debere fieri, id est eo modo quem bonum censemus ; idcirco cum quid aliter evenit id nobis inopinatum est, et admirationem ciet. Elzevier, p. 91
Image haute résolution sur Gallica
Nec etiam cum Laetitia incompatibilis est, etsi frequentius conjugatur Tristitiae. Cum enim malum de quo indignamur nobis nocere non potest, et cum consideramus nos nihil simile velle designere, id nobis aliquam praebet Delectationem : Estque forte una ex causis risus qui quandoque comitatur Affectum.

ARTICVLVS CXCVIII.
De Ejus Usu.

Caeterum Indignatio magis observatur in illis qui malunt videri addicti virtuti, quam in iis qui revera tales sunt. Quamvis enim qui amant Virtutem nequeant videre absque aliqua aversione aliorum vitia, tamen nonnisi à gravioribus et extraordinariis commoventur. Morosi est et difficilis, indignari multum ob res parvi momenti ; Injusti indignari ob res quae vituperari non possunt ; et inepti absurdique non restringere hunc Affectum ad actiones humanas, et eum extendere usque ad opera Dei aut Naturae, ut faciunt illi qui nunquam suâ conditione suâve foruna contenti, audent carpere directionem mundi et arcana Providentiae.

ARTICVLVS CXCIX.
De Ira.

Iraest etiam species Odii et Aversionis, quam habemus erga eos qui aliquod malum fecerunt, aut qui conati sunt nocere, non indifferenter quibusvis, sed speciatim nobis. Atque sic idem continent quod Indignatio, et hoc amplius quod fundamentum habeat in actione quae nos spectat, et cujus ulciscendae Cupiditate tenemur. Haec enim cupiditas illam ferè semper comitatur, ac directe opponitur Gratitudini, ut Indignatio Favori. Verum incomparabiliter vehementior est aliis hisce tribus Affectibus, quia Cupiditas repellendi res noxias et sese ulscendi est omnium urgentssimum : Haecque Cupiditas juncta Amori sui ipsius, Irae suppeditat omnem sanguinis agitationem quam Animositas et Audacia efficere possunt ; et Odium efficit ut hunc agitationem suscipiat praecipuè sanguis biliosus qui ex liene venit, et ex parvis venis jecoris, et ingreditur in cor, in quo propter ipsius copiam et naturam bilis quam admixtam habet, excitat calorem longè asperiorem et ferventiorem eo qui potest excitari ab Amore aut Laetitia.

Elzevier, p. 92
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CC.
Quare minus metuendi qui ex Ira erubescunt quam qui pallent.

Sunt autem signa externa hujus Passionis diversa, secundùm varia temperamenta personarum, et varietatem aliarum Passionum ex quibus componitur aut quae ili junguntur. sic nonnulli videntur pallescere aut tremere cum irascunt, et alii erubescere vel etiam lachrymari. Et vulgo censetur Ira eorum qui pallent magis metuenda, quam eorum qui erubescunt. Cujus rei ratio est, quòd ubi nolumus aut non possumus nos aliter ulcisci quam vultu et verbis, explicamus omnem nostrum calorem omnemque nostram vim ab initio ipsius commotionis, unde rubor : et quandoque desiderium et commiseratio nostri ipsius, quod aliter nos ulcisci nequeamus, in causa est ut lachrymemur. At qui è contrario se servant et determinant majori ultioni, tristes sunt, eo quod putent ad id se teneri eâ actione ob quam irascuntur ; quandoque etiam metuunt mala quae sequi possunt ex consilio suscepto ; quod primo obtutu eos reddit pallidos, frigidos, et trementes ; Ast ubi postea suam ultiorem exequuntur, eò magis incalescunt quo frigidiores ab initio fuerant ; sicut videmus febres quae à frigore incipiunt ut plurimum vehementiores esse.

ARTICVLVS CCI.
Dari duas Irae species, et optimos quosque priori magis
esse obnoxios.

Inde monemur duas species Irae posse distingui, quarum una proptissima est, et valde se prodit foris, sed tamen parum praestat et facilè sedari potest ; altera quae non ita ab initio apparet, sed magis corrodit, et quae effectus periculosiores habet. Qui multum Bonitatis et Amoris habent, priori sunt magis obnoxii. Non enim oritur ex profundo odio, sed ex subitanea Aversione quae eos derepente occupat ; quia cum eò propendeant ut imaginentur omnia debere eo modo procedere quem otpimum judicant, quamprimum aliter evenit id mirantur, et inde offenduntur, saepè etiam etsi res eos speciatim non spectet ; quia cùm multum diligant, causam eorum quos amant eo animo suscipiunt ac si sua fert : et sic Elzevier, p. 93
Image haute résolution sur Gallica
quod nihil nisi materia indignationis in aliis esset, ipsis abit in causam irae. Et quia inclinatio quâ propendent ad amandum efficit ut semper habeanti multum caloris et multum sanguinis in corde, nequit aversio quae eos derepente occupat tam parum eò propellere, quin statim id excitet magnam commotionem in illo sanguine. Verum haec commotio parum durat, quia vis inopinatae aversionis non continuat ; et quamprimum deprehendunt rem ob quam irati sunt non debuisse eos tantum commovere, illius poenitentia ducuntur.

ARTICVLVS CCII.
Animas imbecilles et abjectas alterâ magis abripi.

Altera Irae species, in qua praedominantur Odium et Tristitia, non ita primo obtutu apparet, nisi forsan in eo quod pallorem inducat faciei : sed ejus vis paulatim augetur agitatione quam fervens vindictae Cupiditas excitat in sanguine, qui permixtus bili quae propellitur ad cor ex parte inferiori jecoris et lienis, in eo excitat calorem asperum admodum et pungentem. Et sicut generosiores sunt animae illae quae plus gratitudinis habent, ita illae sunt superbiores et viliores infirmioresque quae se magis abripi patiuntur ab hac specie Irae : Eo enim injuriae majores apparent, quo superbia facit ut quis seipsum magis aestimet ; quin etiam quo pluris fiunt bona quae auferunt, quae eo magis aestimantur quo anima imbecillior et abjectior fuerit, quoniam ab iis pendent.

ARTICVLVS CCIII.
Generositatem esse pro remedio Irae excessus.

Caeterum, etsi hic Affectus utilis sit ad suppeditandum nobis vigorem necessarium propulsandis injuriis, nullis tamen excessus majori cura vitandi veniunt, quod pertubantes judicium saepe in ea inducant errata quorum postea poenitere oportet ; imo quandoque impediant ne tam bene repllantur hae injuriae quam aliàs fieri posset, si minus adesset commotionis. Verum sicut nihil est quod Iram magis intendat quam superbia, ita credo Generositatem optimum esse remedium contra illius excessus ; quia dum facit ut parvipendantur omnia bona quae possunt auferri, et contra maximi Elzevier, p. 94
Image haute résolution sur Gallica
fiat libertas et imperium absolutum in semetipsum, quod perit ubi ab alio laedi possumus, efficit ut contemptu solo aut ad summum indignatione ulciscamur eas injurias ex quibus alii solent offendi.

ARTICVLVS CCIV.
De Gloria.

Quod hic nomine Gloriae indigito, est species Laetitiae fundata super Amorem sui ipsius, et quae oritur ex opinione aut spe concepta laudis apud alios obtinendae : Atque sic differt à satisfacione interiori, quae nascitur ex opinione quod aliquam bonam actionem fecerimus : quandoque enim homines laudantur propter res quas ipsi non credunt bonas, et vituperantur ob eas quas meliores arbitrantur ; sed ambae aeque sunt species propriae existimationis ac Laetitiae. Causa enim est seipsum existimandi, ubi videris te aestimari ab aliis.

ARTICVLVS CCV.
De Pudore.

Pudorè contrario est species Tristitiae fundata quoque super Amorem suimetipsius, et qui procedit ab opinione vel metu vituperii : Et insuper species Modestiae aut Humilitatis, et propriae diffidentiae : Cum enim quis eo usque se ispum existimat ut nequeat Imaginari se ab ullo contemni, non facile potest pudore suffundi.

ARTICVLVS CCVI.
De Usu harum duarum Passionum.

Gloria autem et Pudor eundem usum habent, in eo quod nos ad virtutem incitent, illa spe, haec metu ; solummodo instrui debet judicium de iis quae revera digna sunt vituperio vel laude, ne pudor obrepat ex bene factis, aut gloria ex vitiis, ut pluribus evenit. At non convenit penitus exuere hos Affectus, ut olim faciebant Cynici : Etsi enim populus pessime judicet, attamen quia sine ipso vivere non possumus, et nostra refert ab illo aestimari, saepe debemus ejus opiniones sequi potius quam nostras, quoad externa nostrarum actionum.

Elzevier, p. 95
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CCVII.
De Impudentia.

Impudentia sive Inverecundia quae Pudoris contemptus est, et saepè etiam Gloriae, non est Passio ; quia nobis nullus inest motus specialis spirituum qui eam excitet ; sed vitium est oppositum Pudori atque etiam Gloriae, quatenus utraque bona est : sicut Ingratitudo opponitur Gratitudini, et Crudelitas Commiserationi. Praecipua vero Impudentiae causa oritur ex gravibus contumelis quibus aliquis saepe affectus fuerit. Nemo enim dum juvenis est non putat laudem bonum esse, et infamiam malum, majoris momenti ad vitam quam postea experientiâ liquet nonnullis, ubi post passas insignes quasdam contumelias honore se vident penitus destitutos et spretos ab omnibus. quare illi impudentes fiunt et inverecundi, qui bonum et malum ex commoditatibus corporei metientes, vident se illas aeque possidere post has contumelias ac ante ; imo etiam aliquando melius, quod exonorentur multis necessitatibus ad quas honor ipsos obligabat ; et quod si jactura bonorum suo infortunio juncta sit, extent personae piae à quibus in eo subleventur.

ARTICVLVS CCVIII.
De Fastidio.

Fastidium est species Tristitiae, ex eadem causa ortae ex qua ant Laetitia processit. Ita enim constituti sumus, ut pleraeque omnes res quas possidemus, bonae non sint nostri respectu nisi ad tempus, et postea fiant incommodae. Quod praesertim apparet in esu et potu, qui non sunt utiles nisi quamdiu viget appetitus ; sed fiunt noxii ubi cessat ; et quia tum cessant Gustui grati esse, haec Passio Gallicè dicta fuit Desgoust.

ARTICVLVS CCIX.
De Desiderio.

Desiderium est quoque species Tristitiae, quae specialem amorem in eo habet quod semper juncta sit cuidam Desperationi, et Recordationi Delectationis quam nobis attulerat fruitio. Nunquam Elzevier, p. 96
Image haute résolution sur Gallica
enim Desiderio afficimur nisi ex bonis quae quondam possedimus, et quae ita perierunt ut nulla spes supersit ea recuperandi eo tempore et modo quo nos illa desideramus.

ARTICVLVS CCX.
De Hilaritate.

Denique quae mihi dicitur Hilaritas, species est Laetitiae, quae id habet speciale quod ejus dulcedo augetur recordatione malorum praeteritorum, et quibus homines se ita sublevatos sentiunt ac si grave aliquod onus quod diu bajulassent ex suis humeris remotum sentirent. Nihil autem video in his tribus Passionibus observatione valde dignum, nec etiam alia de causa eas hic posui, quam ut sequerer ordinem enumerationis supra factae. Sed mihi videtur hanc enumerationem fuisse utilem ad ostendendum nos nullam ex iis omisisse quae digna foret speciali aliqua consideratione.

ARTICVLVS CCXI.
Remedium Generale contra Passiones.

Nunc autem postquam eas omnes novimus, multò minus metuendae sunt quam antea. Videmus enim eas omnes naturâ suâ bonas esse, nihilque nobis vitandum ex illis praeter earum pravos usus aut excessus : contra quos remedia quae proposui sufficere possent, si quisque sat curae haberet illa usurpandi. Sed quoniam inter illa remedia posui praemeditationem, et industriam quâ quis corrigere possit defectus suae indolis, sese exercendo in separandis motibus sanguinis et spirituum in se, à cogitationibus quibus jungi solent ; fateor paucos dari qui se satis praeparaverint eo modo, adversus omnes impetus ; et hos motus in sanguine excitatos ab objectis Affectuum, sequi tam prompte ex solis impressionibus quae in cerebro fiunt, et dispositione organorum, etsi eò anima nihil planè conferat, ut nulla sit sapientia humana quae possit illis resistere, cum quis non satis se ad id paraverit. Ita plures nequeunt se a risu continere cum titillantur, etsi titillatione non delctentur. Nam impressio Laetitiae et subitanea occupationis quae aliàs illis risum movit eandem ob causam, excitata in eorum phantasia efficit ut ipsorum pulmo quantumvis invitis infletur subito à sanguine Elzevier, p. 97
Image haute résolution sur Gallica
quem ad eum mittit. Sic qui naturâ suâ valde propendent ad commotiones Laetitiae, aut Commiserationis, aut Terroris, aut Irae, abstinere vix possunt à Deliquio animi aut lachrymis, aut tremore, aut commotione sanguinis, ac si febri laborarent, cùm eorum phantasia vehementer pulsatur ab objecto alicujus ex his Passionibus. Sed quod eo casu semper fieri potest, quodque putem hic posse poni ut remedium generalius et observatu facilius contra omnes excessus Affectuum est ; quod ubi sentitur ea sanguinis commotio, praemoneri et meminisse oporteat omnia quae se imaginationi offerunt non aliò spectare quam ad animae deceptionem, eique persuadendum rationes quae inserviunt commendando objecto Passionis suae longe firmiores esse quam revera sint, et è contrario debiliores quae eidem improbando serviunt. Et cum Passio ea demum persuadet quorum executio aliquam dilationem patitur, abstinendum à ferendo de illis extemplò judicio, et aliò avertendae sunt cogitationes, donec tempus et quies plane sedaverint commotionem quae est in sanguine. Et denique cum incitat ad actiones in quibus necessarium est consilium sumi in arena, debet praecipue voluntas ferri in considerandis et sectandis rationibus quae contrariae sunt illis quas Passio profert, etiamsi minus validae appareant. Ita cum ex inopinato insurgit et impetit aliquis adversarius, occasio ea non permittit tempus insumi deliberationi. Sed id mihi videtur semper posse qui solent animum reflectere super actionibus suis, ut nempe ubi se se metu occupatos sentiunt conentur avertere cogitationem suam à periculi consideratione, attendendo rationibus propter quas multò major est securitas et honor in resistentia, quam in fuga : Et è contrario ubi sentiunt vindictae cupiditate et Irâ se incitari ad incurrendum praecipitanter in illos à quibus impetuntur, meminerint cogitare imprudentiam esse sese perdere, cum salus absque infamia potest obtineri ; et ubi impares admodum fuerint vires, praestare honeste canere receptui, aut in deditionem consentire, quam se more belluine exponere certae morti.

Elzevier, p. 98
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CCXII.
Ab illis solis pendere omne bonum et malum hujus vitae.

Coeterum anima quidem suas Delectiones separatim habere potest ; sed quod attinet eas quae ipsi cum corpore communes sunt, illae pendent plane ab Affectibus, adeo ut ii quos magis movere possunt, magis gustare possint hujus vitae dulcedines ; proaut etiam in ea possunt acerbissima et amara quaeque experiri, cum illis recte uti nesciunt, et ubi ipsis fortuna adversatur. sed sapientia praecipue huc confert, quod nos doceat sic illis imperare, et tam dextre eas dispensare ut tolerabilia sint mala quae producunt, et ex omnibus Laetitia percipiatur.

FINIS.