Elzevier, p. 1
Image haute résolution sur Gallica

PASSIONES,
SIVE
AFFECTVS ANIMAE ;
PRIMA PARS.
DE PASSIONIBVS IN GENERE.
Et eâ occasione de tota hominis Natura :

ARTICVLVS I.
Id quod Passio est respectu subjecti unius, semper esse Actionem
respectu alterius.

Nullla in re magis apparet quàm mancae et deficientes sint quas à Veteribus habemus, Scientiae, quàm in illis quae de Passionibus scribere. Nam etsi talis haec sit materia ut ejus cognitio admodum curiosè semper fuerit investigata, et primo obtuitu nimium operosa non videatur, eò quod unoquoque eas in seipso sentiente, non opus sit ullam aliunde peti observationem ad naturam earum explorandam. Attamen ea quae de his docuêre Veteres tam parvi momenti sunt, et maxima ex parte parùm probabilia, ut sperare non debeam me ad veritatem rei perventurum, nisi planè ab iis quas institerunt viis recessero. Idcirco eo hîc modo me oportebit scribere, ac si tractarem de materia quam nemo ante me attigisset. Et ut dicendi initium faciam, animadverto id omne quod fit aut recenter accidit, generaliter à Philosophis appellari Passionem respectu subjecti cui accidit, et Actionem respectu illius qui in causa est ut contingat. Ita ut quamvis Agens et Patiens sint saepenumerò valdè diversa, Actio et Passio tamen maneant una eademque res, quae haec duo habeat nomina ratione duorum diversorum subjectorum ad quae referri potest.

Elzevier, p. 2
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS II.
Ad cognoscendas Passiones Animae, ejus functiones à corporis
functionibus distinguendas esse.

Tvm etiam considero nos non animadvertere ullam subjectum dari, quod in animam nostram agat magis immediatè quàm corpus cui juncta est, et per consequens cogitandum illud ipsum quod in ea Passio vocantur, in hoc vulgo Actionem esse ; ita ut nulla tutior detur via deveniendi in cognitionem nostrarum Passionum, quàm si prius expendatur differentia quae est inter animam et corpus, ut cognoscatur utri unaquaeque functionum quae in nobis sunt sit attribuenda.

ARTICVLVS III.
Qualis regula eum in finem sit sequenda.

Qua in re non magna reperietur difficultas, si animadvertatur id omne quod experimur esse in nobis, et quod videmus etiam posse inesse corporibus plane inanimatis, soli nostro corpori tribuendum esse ; Et è contrario omne quod nobis inest et quod nullo modo concipimus posse alicui corpori convenire, nostrae animae tribui debere.

ARTICVLVS IV.
Calorem et motum membrorum, procedere à corpore,
et cogitationes ab anima.

Ita, quia non concipimus corpus ullo modo cogitare, merito credimus omnes species cogitationum quae nobis insunt pertinere ad animam ; Et quia non dubitamus dari corpora inanimata quae sese movere possint in tot imò plures modos quàm nostra, et quae habeant tantum aut plus caloris (quod experientia ostendit in flamma, quae sola habet multò plus caloris et motus quàm ullum ex nostris membris) credere debemus omnem calorem et omnes motus qui nobis insunt, quatenus non pendent à cogitatione, solius esse corporis.

Elzevier, p. 3
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS V.
Errorem esse credere animam dare motum et calorem corpori.

Quà ratione declinabimus errorem notatu dignissimum, et in quem plurimi lapsi sunt, ita ut putem eum esse primam causam quae impedivit quo minus huc usque bene explicari potuerint Passiones sive Affectus, et alia quae ad animam pertinent. Is verò in eo consistit quod cum omnia cadavera motus ac proinde caloris conspiciantur expertia, creditum sit absentiam animae causam esse cessationis illius motus et caloris. Et sic immeritò persuasere sibi homines nostrum calorem naturalem, et omnes motus nostrorum corporum, pendere ab anima ; Cum è contrario cogitandum potius fuisset, animam cum morimur non discedere nisi quia ille calor cessat, et organa quae inserviunt motibus corporis corrumpuntur.

ARTICVLVS VI.
Quaenam differentia sit inter corpus vivens et cadaver.

Ut igitur vitemus hunc errorem, consideremus mortem nunquam accidere vitio animae, sed solummodò quòd quaedam ex principalibus partibus corporis corrumpitur ; et judicemus corpus hominis viventis differre tantùm à corpore hominis mortui, quantum differt horologium aut aliquid automaton (id est alia machina quae sponte movetur) cum rectè dispositum est, et in se habet principium corporale motuum quorum gratiâ elaboratum est, cum omnibus quae ad ejus actionem requisita sunt, ab eodem horologio, vel aliâ machina, cum rumpitur et principium motus ipsius agere cessat.

ARTICVLVS VII.
Brevis explicatio partium corporis, et de quibusdam illius
functionibus.

Ut intelligibilis hoc reddam, explicabo hîc paucis totum ordinem quo machina nostri corporis composita est. Nemo est qui jam nesciat nobis inesse cor, cerebrum, stomachum, musculos, nervos, Elzevier, p. 4
Image haute résolution sur Gallica
arterias, venas, et similia. Compertum est quoque alimenta quae comeduntur descendere in stomachum et in intestina, unde eorum succus fluens in jecur et in omnes venas, sese miscet sanguini quem continent, et eo pacto quantitatem illius augent. Illi qui vel fando de Medicina quippiam audiverunt sciunt insuper quomodo cor sit compositum, et quam facile omnis sanguis venarum possit ex vena cava fluere in dextram illius partem, et inde transire in pulmonem per vas quod vocatur vena arteriosa, et tum reverti ex pulmone in sinistram ejus partem, per vas quod nominatur arteria venosa, et tandem inde transire in magnam arteriam, cujus rami per totum corpus diffunduntur. Quin etiam nemo eorum quos Auctoritas Veterum nondum plane excoecavit, et qui oculos aperire voluerunt ad examinandam Hervaei opinionem de circulatione sanguinis, dubitat omnes venas et arterias corporis esse instar rivorum, per quos sanguis indesinenter manat, et quidem citissimè, cursum suum exorsus à cavitate dextra cordis per venam arteriosam, cujus rami per totum pulmonem sunt diffusi, et juncti ramis arteriae venosae, per quam transit ex pulmone in sinistrum latum cordis, tum inde fluit in magnam arteriam, cujus rami per reliquam partem corporis sparsi, juncti sunt ramis venae cavae, qui iterum deferunt eundem sanguinem in cavitatem dextram cordis : Ita ut hae duae cavitates sint instar catarractarum, per quarum unamquamque fluit omnis sanguis singulis circulationibus quas per corpus absolvit. Dein scitur omnes membrorum motus à musculis pendere : et hos muscolos ita sibi mutuo opponi, ut cum quis eorum contrahitur, trahat secum partem eam corporis cui innectitur ; qua ratione musculus illi oppositus simul extenditur. Tum si accidat alio tempore hunc ultimum contrahi, efficit ut primus extendatur et ad se trahat partem cui innexi sunt. Tandem notum est omnes hos motus muscolorum, ut omnes sensus, pendere à nervis, qui sunt instar tenuium filamentorum aut instar parvorum tuborum qui ex cerebro oriuntur, et continent, ut et ipsum cerebrum, certum quendam aërem aut ventum subtilissimum, qui spirituum animalium nomine exprimitur.

Elzevier, p. 5
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS VIII.
Quodnam sit principium harum omnium functionum.

Verum nescitur vulgo quomodo hi spiritus animales et hi nervi inserviant motibus et sensibus, et quale sit actionis eorum Principium corporale. Idcirco etsi aliquid de hac re attigerim in aliis scriptis, dicam tamen hîc succintè, calorem continuum quamdiu vivimus inesse cordibus nostris, qui species est ignis quem sanguis venarum nutrit, et hunc ignem esse principium corporale omnium motuum nostrorum membrorum.

ARTICVLVS IX.
Quomodo fiat motus cordis.

Primus ejus effectus est dilatare sanguinem quo cavitates cordis repletae sunt. Inde fit ut cùm hic sanguis debeat majorem occupare locum, transeat cum impetu ex cavitate dextra in venam arteriosam, et è laeva in magnam arteriam. Tunc hac dilatione cessante, statim novus sanguis ingreditur ex vena cava in cavitatem dextram cordis, et ex arteria venosa in sinistram. nam sunt pelliculae quaedam in orificiis horum quatuor vasorum sic dispositae, ut efficiant ne sanguis possit cor subire nisi per duo posteriora, vel egredi ex illo nisi per duo priora. Novus sanguis cor ingressus statim ibi rarefit, eodem modo quo praecedens. Et in hoc solo consistit pulsus cordis et arteriarum, ita ut hic pulsus reiteretur toties, quoties novus sanguis cor ingreditur. Hoc quoque solum est quod sanguini motum dat, et efficit ut fluat indefinenter et citissimè in omnes arterias et venas. Qua ratione calorem, quem sibi in corde comparat, ad reliquas corporis partes defert, et earum nutritioni inservit.

ARTICVLVS X.
Quomodo producantur spiritus animales in cerebro.

Sed magis hîc considerandum est, nempe vividiores et subtiliores omnes partes sanguinis, quas calor in corde rarefecit, ingredi indesinenter et maxima cum copia cavitates cerebri. Ideo autem eò Elzevier, p. 6
Image haute résolution sur Gallica
potius commeant quam aliò, quòd omnis sanguis qui è corde egreditur per magnam arteriam, dirigat suum cursum rectâ lineâ in illum locum ; et cum non possit totus ingredi, qui viae valde angustae sunt, partium ejus magis agitatae et subtiliores transeant solae, dum reliquae sese diffundunt per omnes corporis partes. Hae autem partes sanguinis subtilissimae componunt spiritus animales ; nec eum in fine aliâ ullâ egent mutatione in cerebro, nisi quod ibi separentur ab aliis sanguinis partibus minus subtilibus. Nam quos hîc nomino spiritus, nil nisi corpora sunt, et aliam nullam proprietatem habent nisi quod sint corpora tenuissima, et quae moventur celerrimè, instar partium flammae ex face exeuntis ; ita ut nusquam consistant, et quamdiu ingrediuntur quaedam ex illis in cerebri cavitates, similiter etiam egrediantur alia per poros qui in illius sunt substantia ; qui pori ea deudcunt in nervos, et inde in musculos ; hacque ratione corpus movent tot et tam diversis modis quot moveri potest.

ARTICVLVS XI.
Quomodo fiant motus Musculorum.

Sola enima causa omnium motuum membrorum est, quod quidam musculi contrahantur, et qui ex adverso respondent iis extendantur, ut jam dictum fuit. Et sola causa quare hic musculus potius contrahatur, quàm qui illi opponitur, est quod ad eum confluant paulo plures cerebri spiritus quàm ad alium. Non quod spiritus qui immediatè veniunt ex cerebro sufficiant soli ad movendos hos musculos, sed quia determinant alios spiritus qui jam in his duobus musculis sunt, ad celerrimè egrediendum ex uno eorum, et transeundum in alium. Qua ratione is ex quo egrediuntur fit longior et remissior, et ille quem ingrediuntur celerrimè ab ipsis inflatus contrahitur, et secum membrum cui innectitur trahit. Quod facilè concipi potest, modo sciatur paucissimos spiritus animales esse qui perpetuò ex cerebro veniant versus unumquemque musculum ; sed esse semper plurimos alios inclusos in ipsissimo musculo, qui in eo celerrime moventur : quandoque solummodo in circulum se movendo in loco in quo sunt, nimirium cum nullas vias apertas per quas exeant, reperiunt, et aliquando fluendo in musculum oppositum ; quia parvi hiatus funt in unoquoque horum musculorum, per quos isti spiritus fluere possunt ex uno in alium, et qui sic dispositi Elzevier, p. 7
Image haute résolution sur Gallica
sunt, ut cùm spiritus qui veniunt ex cerebro versus unum ex illis habent paulò majorem vim illis qui verus alterum eunt, aperiant omnia orificia per quae spiritus alterius musculi possunt in hunc transire, et simul claudant omnia illla per quae spiritus hujus possunt transire in alium ; qua ratione omnes spiritus antea contenti in his duobus musculis, confluunt celerrimè in unum eorum, et sic inflant et contrahunt eum, dum alte extenditur et remittitur.

ARTICVLVS XII.
Quomodo objecta externa agant in sensuum organa.

Hîc restat adhuc investigare causas, quae efficiunt ut spiritus non semper fluant eodem modo ec cerebro in musculos, et saepius plures veniant ad hos quam ad illos. Nam praeter actionem animae, quae revera (ut dicam inferius) in nobis est una ex his causis, sunt adhuc duae aliae, quae pendent solùm à corpore, quas notare operae pretium est. Prima consistit in varietate motuum, qui excitantur in organis sensuum per ipsorum objecta, quam satis late jam explicui in Dioptrica. Sed ne ii qui legent hoc scriptum indigeant aliis, hic repetam tria esse in nervis consideranda, nimirium eorum medullam sive substantiam interiorem, quae sese extendit instar tenuium filamentorum à cerebro unde originem suam habet, usque ad extremitates aliorum membrorum quibus haec filamenta innescuntur : Deinde pelliculas quae eos circumdant, et quae cum sint continuae cum illis quae cerebrum involvunt, parvos tubos compunt quibus haec tenuia filamenta includuntur : Denique spiritus animales, qui cum servantur per hos ipsos tubos à cerebro usque ad muscolos, efficiunt ut haec filamenta plane libera maneant, et tal cujus extremitati aliquod eorum innectitur, movere faciat simul partem cerebri ex qua venit ; ut cum extremâ funiculi parte tractâ simul alia ei opposita moventur.

Elzevier, p. 8
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XIII.
Hanc objectorum externorum actionem diversimode spiritus in
musculos deducere posse.

Explicui etiam in Dioptrica quomodo omnia visus objecta nobis per id solùm communicentur quod localiter moveant, interventu corporum diaphanorum quae inter nos et illa sunt, tenuia filamenta nervorum opticorum quae in fundo oculorum nostrorum sunt, et consequenter partes cerebri unde hi nervi veniunt, quod ea, inquam, tot et tam diversis modis moveant quot ostendunt nobis varietates in rebus : Nec immediatè motus qui fiunt in oculo, sed qui in cerebro peraguntur, animae haec objecta repraesentare. Cujus ad exemplum facilè concipi potest sonos, odores, sapores, calorem, dolorem, famem, sitim, et in genere omnia objecta, tam aliorum nostrorum sensuum externorum, quàm nostrorum appetituum internorum, excitare quoque aliquem motum in nostris nervis, qui transit per ipsos usque in cerebrum. Et praeterquam quod hi diversi motus cerebri in anima nostra excitant diversos sensus, possunt etiam absque illa efficere ut spiritus suum cursum dirigant versus quosdam musculos potius quàm ad alios, et sic moveant membra nostra. Quod hic solum uno exemplo probabo : Si quis cito extenderit manum in oculos nostros tamquam nos verberaturus, quamvis sciamus eum nobis amicum, et non nisi joco id facere, abstenturumque ab omni malo nobis inferendo, vix tamen possumus nos cohibere ab illis claudendis. Quod ostendit eos non claudi animae nostrae operâ, cum id fiat contra voluntatem nostram, quae sola aut saltem praecipua illius est actio : Sed quod machina nostri corporis sic composita sit, ut motus illius manus ad oculos nostros, excitet alium motum in nostro cerebro, qui deducit spiritus animales in eos musculos qui palpebras deprimunt.

ARTICVLVS XIV.
Varietatem quae inter spiritus, etiam posse variare
eorum cursus.

Altera causa quae inservit deducendis diversimodè spiritibus animalibus in msculos, est inaequalis agitatio eorum spirituum, Elzevier, p. 9
Image haute résolution sur Gallica
et varietas partium quibus constant. Nam cum quaedam ex illis partibus crassiores et concitatiores sunt aliis, transeunt ulterius lineâ rectâ in cavitates et poros cerebri, et sic deducuntur in alios musculos, in quos non deducerentur si minorem vim haberent.

ARTICVLVS XV.
Quae sint causae varietatis illius.

Et haec inaequalitas procedere potest ex diversis materiis ex quibus compositi sunt ; ut in iis qui multum vini biberunt videmus vapores illius vini ingredientes citissime sanguinem, ascendere ex corde ad cerebrum, ubi in spiritus convertuntur ; qui fortiores cum sint et copiosiores iis qui ordinario ibidem sunt, corpus plurimis miris modis possunt movere. Haec inaequalitas spirituum potest etiam procere ex diversis dispositionibus cordis, jecoris, stomachi, lienis, et aliarum omnium partium quae ad eorum productionem aliquid conferunt. Nam praecipuè hic observandi sunt parvi quidam nervi inserti cordis basi, qui inserviunt explicandis et contrahendis orificiis concavitatum ejus ; qua ratione sanguis illic sese plus aut minus dilatans, spiritus divesimodè dispositos producit. Notandum quoque quod etsi sanguis qui ingreditur cor eò veniat ex reliquis omnibus corporibus partibus, saepe tamen accidit ut copiosius impellatur à quibusdam partibus quam ab aliis, quia nervi et musculi qui respondent his partibus, eum magis premunt vel agitant : Et quod secundùm partium varietatem à quibus magis manat, sese in corde diversimodè dilatet, et consequenter producat spiritus qui differentes qualitates habent. Sic exempli gratiâ, Is qui à parte inferiore jecoris venit, ubi fel est, sese dilatat alio modo in corde, quàm qui ex liene venit, et hic alio modo quàm qui venit ex venis brachiorum aut crurium, et denique hic aliter quàm alimentorum succus, cum recenter egressus ex stomacho et intestinis, transit celerrimè per jecur usque ad cor.

Elzevier, p. 10
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XVI.
Quomodo omnia membra possint moveri per objecta sensuum,
et per spiritus, absque operâ animae.

Denique notandum est machinam nostri corporis ita constructa esse, ut omnes mutationes quae accidunt motibus spirituum, efficere possint ut aperiant quosdam poros cerebri magis quàm alios ; et reciprocé ut cum aliquis ex his poris paulo magis vel minus solito est apertus per actionem nervorum qui sensibus inserviunt, hoc mutet aliquid in motu spirituum, et efficiat ut deducantur in musculos qui inserviunt movendo corpori, eodem modo quo ordinario movetur occasione talis actionis. Ita ut omnes motus qui nobis eveniunt, voluntate nostra nihil ad eos conferente (ut saepè evenit nos respirare, ambulare, edere, et denique omnes actiones facere quae nobis cum bestiis communes sunt) non aliunde pendeant quàm à conformatione nostrorum membrorum, et cursu quem spiritus excitati per calorem cordis naturaliter sequuntur in cerebro, in nervis, et in musculis : Eodem modo quo motus automati producitur sola virtute manuclae et figura suarum rotularum.

ARTICVLVS XVII.
Quaenam sint functiones animae.

Postquam ita consideravimus omnes functiones quae pertinent ad solum corpus, facile est cognoscere nihil in nobis restare quod debeamus tribuere nostrae animae, exceptis nostris cogitationibus, quae praecipue duûm generum sunt ; quaedam enim sunt Actiones animae, aliae ejus Passiones sive Affectus. Quas ejus Actiones voco, sunt omnes nostrae voluntates, qui experimur eas directè venire ab anima nostra, et videntur ab illa sola pendere. Sicut è contrario possunt in genere vocari ejus Passiones, omnes species perceptionum sive cognitionum quae in nobis reperiuntur ; quia saepe accidit ut anima nostra eas tales non faciat, quales sunt, et sempereas recipiat ex rebus per illas repraesentatis.

Elzevier, p. 11
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XVIII.
De Voluntate.

Rursus nostrae voluntates sunt duplices, nam quaedam sunt actiones animae, quae in ipsa anima terminantur ; sicuti cum volumus Deum amare, aut in genere applicare nostram cognitionem alicui objecto quod non est materiale : Aliae sunt actiones quae terminantur ad nostrum corpus ; ut cùm ex eo solo quod habemus ambulandi voluntatem, fit ut nostra crura moveantur et progrediamur.

ARTICVLVS XIX.
De Perceptione.

Perceptiones nostrae sunt etiam duarum specierum, et quaedam animam pro causa habent, aliae corpus. Eae quae animam pro causa habent, sunt perceptiones nostrarum voluntatum, et omnium Imaginationum aut aliarum cogitationum quae ab ea pendent. Nam certum est nos non posse quicquam velle, quin non percipiamus simul nos id velle. Et quamvis respectu nostrae animae sit Actio aliquid velle, potest etiam dici in illa esse Passionem percipere quod velit. Attamen quia haec perceptio et haec voluntas revera idem sunt, denominatio semper fit ab eo quod nobilius est ; et sic non solet appellari Passio, sed solummodò Actio.

ARTICVLVS XX.
De Imaginationibus et aliis cogitationibus quae per
animam formantur.

Cum anima nostra sese applicat ad Imaginandum aliquid quod non est, V.G. in concipienda Basilica quadam Magica, aut Chimaera, vel etiam cum sese applicat in consideratione alicujus rei quae solummodo intelligibilis est, non verò imaginabilis, Exempli gratiâ, in consideranda sua ipsius natura, perceptiones quas habet illarum rerum pendent praecipuè à voluntate, quae efficit ut eas percipiat ; ideoque solent potius considerari ut actiones, quàm ut passiones.

Elzevier, p. 12
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XXI.
De Imaginationibus quae pro causa habent solum corpus.

Inter perceptiones quae corporis operâ producuntur maxima pars earum pendent à nervis ; sed quaedam etiam sunt quae ab illis non pendent, et quae nominantur Imaginationes, ut illae de quibus modò locutus sum ; à quibus tamen differunt in eo, quòd voluntas nostra in illis formandis non occupetur ; unde non possunt reponi in numero actionum animae : Nec alliunde procedunt quàm ex eo quòd spiritus diversimodè agitati, et reperientes vestigia diversarum impressionum quae praecesserunt in cerebro, cursum eò dirigunt fortuitò per quosdam poros potius quàm per alios. Tales sunt illusiones nostrorum somniorum, et Phantasiae quae nobis vigilantibus accidunt, cum cogitatio nostra negligenter vagatur, nulli rei sese addicens. Etsi autem quaedam harum Imaginationum sint Passiones sive Affectus animae, sumpto illo vocabulo in magis propria et specialiori significatione, et possint ita omnes nominari, si in significatu generaliori idem nomen sumatur ; attament quia non habent causam tam notabilem et tam determinatam ac perceptiones quas anima recipit operâ nervorum ; et quia videntur earum tantum esse umbra et pictura, antequam possimus eas commodè distinguere, consideranda est quae inter illas alias intercedit differentia.

ARTICVLVS XXII.
De differentia quae est inter alias perceptiones.

Omnes perceptiones quas nondum explicui, veniunt ad animam operâ nervorum, et inter eas haec est differentia, quod quasdam referamus ad objecta externa quae sensus nostros feriunt, alias ad nostrum corpus aut quasdam ejus partes, et denique alias ad nostram animam.

ARTICVLVS XXIII.
De Perceptionibus quas referimus ad objecta quae sunt extra nos.

Perceptiones quae referuntur ad res extra nos positas, scilicet ad objecta sensuum nostrorum, producuntur (saltem cum nostra Elzevier, p. 13
Image haute résolution sur Gallica
opinio falsa non est) ab his objectis quae excitando quosdam motus in organis sensuum externorum, excitant quoque nonnullos motus operâ nervorum in cerebro, qui efficiunt ut anima illa sentiat ; sicuti cùm videmus lumen tedae, et audimus sonum campanae, hic sonus et hoc lumen sunt duae diversae actiones, quae per id solum quod excitant duos diversos motus in quibusdam ex nostris nervis et eorum ope in cerebro, dant animae duas distinctas sensationes, quas sic referimus ad subjecta quae supponimus esse earum causas, ut putemus nos videre ipsam tedam, et audire campanam ; non verò solum sentire motus qui ab ipsis proveniunt.

ARTICVLVS XXIV.
De perceptionibus quas ad corpus nostrum referimus.

Perceptiones quas referimus ad corpus nostrum, aut quasdam illius partes, sunt eae quas habemus à fame, à siti, et ab aliis nostris appetitibus naturalibus ; quibus jungi possunt dolor, calor, et alii affectus quos sentimus quasi in membris nostris, et non ut in objectis quae sunt extra nos. Sic eodem tempore et operâ eorundem nervorum sentire possumus frigiditatem nostrae manus, et calorem flammae ad quam accedit ; aut è contrario, calorem manus et frigus aëris cui exponitur ; nullâ animadversâ differentiâ inter actiones quae efficiunt ut sentiamus calorem aut frigus quod in nostra manu est, et eas quae faciunt ut sentiamus iid quod extra nos est ; nisi quod unâ harum actionum succedente alteri, judicamus primam jam esse in nobis, et supervenientem nondum adesse, sed in objecto à quo producitur.

ARTICVLVS XXV.
De perceptionibus quas ad animam nostram referimus.

Perceptiones quae solummodò ad animam referuntur, sunt illae quarum effectus sentiuntur quasi anima ipsa, et quarum nulla vulgo conoscitur causa proxima ad quam referri possint. Tales sunt sensus Laetitiae, Irae, et aliorum similium, qui aliquando excitantur in nobis per objecta quae movent nervos nostros, et quandoque etiam per alias causas. Etsi autem omnes nostrae perceptiones, Elzevier, p. 14
Image haute résolution sur Gallica
tam eae quae referuntur ad objecta quae extra nos sunt, quàm quae referuntur ad diversos affectus nostris corporis, sint revera Passiones respectu nostrae animae, cum hoc verbum in latiori significatione usurpatur ; attamen id solet restringi ad eas demum connotandas quae referuntur ad anima ipsam. Et has demum ultimas hic exlicandas suscepi, sub nomine Affectuum vel Passionum animae.

ARTICVLVS XXVI.
Imaginationes qui solum pendent à motu fortuito spirituum, posse
non minus veras Passiones esse, quàm perceptiones
quae pendent à nervis.

Superest hîc notandum, omnes easdem res quas anima percipit operâ nervorum, ipsi quoque posse repraesentari per cursum fortuitum spirituum, absque ullâ aliâ differentiâ, nisi quod impressiones quae veniunt in cerebrum per nervos, soleant magis vivae et expressiores esse illis quas spiritus excitant ; quod fecit ut dicerem in articulo 21 has esse instar umbrae et picturae aliarum. Notandum etiam quandoque evenire hanc picturam ita similem esse rei quam repraesentat, ut possit decipi quis ab eo quoad perceptiones quae referuntur ad objecta quae sunt extra nos, aut quod eas, quae referuntur ad quasdam partes nostri corporis ; verum nulli deceptioni locum esse quod passiones, quia tam propinquae et intimae animae nostrae sunt, ut ei sit impossibile illas sentire, quin revera sint tales quales eas sentit. sic saepè cum dormimus, imo quandoque vigilantes, nobis tam vehementer imaginamur quaedam, ut putemus ea coram videre aut sentire in nostro corpore, quamvis ei nullo modo insint. Verum etsi dormiamus ac somniemus, tristes nosmetipsos vel commotos aliâ aliquâ Passione sentire non possumus, quin verissimum sit animam in se habere hanc Passionem.

ARTICVLVS XXVII.
Definitio Passionum animae.

Postquam sic consideratum fuit in quo Passiones animae differant ab omnibus aliis ejus cogitationibus, mihi videtur eas in gener posse definiri, Perceptiones, aut sensus, aut commotiones animae, Elzevier, p. 15
Image haute résolution sur Gallica
quae ad eam speciatim referuntur, quaeque producuntur, conservantur et corroborantur per aliquem motum spirituum.

ARTICVLVS XXVIII.
Explicatio primae partis hujus definitionis.

Possunt nominari Perceptiones, cum hoc vocabulum usurpatur generaliùs ad significandas omnes cogitationes quae non sunt actiones animae aut volitiones : verum non cum adhibetur demum ad significandas notiones evidentes. nam experientia docet eos qui magis à Passionibus suis agitantur, non melius illas nosse quàm alii suas, easque esse ex numero perceptionum quas arctum foedus quod inter animam et corpus est reddit confusas et obscuras. Possunt quoque vocari sensus sive sensationes, quia in anima recipiuntur eodem modo quo objecta sensuum externorum, nec aliter ab ea cognoscuntur. Sed adhuc melius dici queunt commotiones animae, non solùm quia hoc nomen potest tribui omnibus mutationibus quae in ipsa fiunt, id est omnibus diversis cogitationibus quae ipsi obveniunt, sed speciatim quia ex omnibus speciebus cogitationum quas habere potest, nulla aliae eam adeò agitant et quatiunt ac istae Passiones.

ARTICVLVS XXIX.
Explicatio alterius partis.

Addo eas speciatim referri ad animam, ad illas distinguendum ab aliis sensationibus, quarum aliae rejiciuntur in objecta externa, ut odores, sonos, colores ; aliae in nostrum corpus, ut fames, sitis, dolor. Addo quoque eas effici, nutriri, et corroborari per quendam motum spirituum, ad eas distinguendas à nostris volitionibus, quae nominari possunt commotiones animae quae ad illam referuntur, sed quae ab ipsamet efficiuntur ; sicut etiam ad explicandam earum ultimam et magis propinquam causam, quae rursus distinguit ab aliis sensationibus.

Elzevier, p. 16
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XXX.
Animam esse unitam omnibus corporis partibus conjunctim.

Sed ut haec perfectius intelligantur, oportet scire animam esse revera junctam toti corpori, nec posse proprie dici eam esse in quadam parte ejus, exclusivè ad alias, quia id unum est, et quodammodo indivisibile ratione dispositionis suorum organorum, quae omnia ita ad se mutuo referuntur, ut quodam ex illis ablato reddatur totum corpus mancum et defectivum : et quoniam ipsa ejus naturae est quae nullam relationem habet ad extensionem, vel dimensiones, aut alias proprietates materiae ex qua corpus constat, sed solummodo ad totam compagem organorum ipsius : ut vel inde liquet, quod animae dimidia vel tertia pars nullo modo concipi possit, aut quam extensionem occupet, et quod minor non sit etiamsi resecetur aliqua pars corporis, sed ab eo integra separetur cum compages organorum ejus dissolvitur.

ARTICVLVS XXXI.
Dari glandulam in cerebro, in qua anima suas functiones specialius
quam in aliis partibus excerceat.

Sciendum quoque quod licet anima sit juncta toti corpori, in illo tamen est quaedam pars in qua exercet suas functiones specialius quàm in caeteris omnibus. Et vulgò creditur hanc partem esse cerebrum, aut forte cor ; cerebrum, quia ad ipsum referuntur organa sensuum ; et cor, quoniam tamquam in ipso Passiones sentiuntur. Sed rem accuratè examinando mihi videor evidenter cognovisse, partem eam corporus in qua anima exercet immediatè suas functiones nullatenus esse cor, neque etiam totum cerebrum : sed solummodò maximè intimam partium ejus, quae est certa quaedam glandula admodum parva, sita in medio substantiae ipsius, et ita suspensa supra canalem per quem spiritus cavitatum cerebri anteriorum communicationem habent cum spiritibus posterioris, ut minimi motus qui in illa sunt multum possint ad mutandum cursum horum spirituum, et reciproce minimae mutationes quae accidunt cursui spirituum multum inserviant mutandis motibus hujus glandulae.

Elzevier, p. 17
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XXXII.
Quomodo cognoscatur hanc glandulam esse praecipuam
animae sedem.

Ratio quae movet ut credam animam non posse habere in toto corpore alium aliquem locum praeter hanc glandulam, ubi immediatè exerceat suas functiones, haec est ; quod considerem alias omnes partes nostri cerebri duplices esse, prout etiam habemus duos oculos, duas manus, duas aures, et denique omnia organa nostrorum sensuum externorum sunt duplicia : Et quia non nisi unam et simplicem cogitationem unius rei eodem tempore habemus, necessariò oportet dari aliquem locum, in quo duae Imagines quae à duobus oculis veniunt, aut duae illae aliae impressiones, quae ab unico objecto veniunt per duplicia organa aliorum sensuum, possint convenire in unum antequam ad animam perveniant, ne ipsi repraesentent duo pbjecta loco unius. Et facile concipere est has imagines aut alias impressiones uniri in hac glandula, operâ spirituum qui replent cavitates cerebri ; sed nullus locus alius in corpore est in quo ita possint uniri, nisi quatenus in hac glandula unitae fuerint.

ARTICVLVS XXXIII.
Sedem affectuum non esse in corde.

Quoad sententiam eorum qui putant animam recipere suas Passiones in corde, nulla ratione admitti potest ; nam in eo demum fundatur quod Passiones in illo excitent quandam alterationem ; Et facile est animadvertere hanc alterationem non sentiri tanquam in corde, nisi operâ nervuli, qui ex cerebro ad illud descendit ; prout dolor sentitur quasi in pede, operâ nervorum pedis, et astra nobis apparent tanquam in coelo, opera luminis sui et nervorum opticorum ; ita ut magis necessarium non sit animam nostram exercere immediate suas functiones in corde, eo quod in illo suas passiones sentit, quam eam esse in coelo ut ibi videat astra.

Elzevier, p. 18
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XXXIV.
Quomodo anima et corpus agant in se invicem.

Concipiamus igitur hic animam habere suam sedem principalem in glandula quae est in medio cerebri, unde radios emittit per reliquum corpus, operâ spirituum, nervorum et ipsiusmet sanguinis, qui particeps impressionum spirituum eos deferre potest per arterias ad omnia membra : Et memores ejus quod supra dictum fuit de machina nostri corporis, nimirum quod tenuia filamenta nostrorum nervorum ita distribuuntur per singulas ejus partes, ut occasione diversorum motuum qui ibi excitantur ab objectis sensibilibus, aperiant varie poros cerebri ; quod efficit ut spiritus animales qui continentur in cavitatibus illius, ingrediantur variè musculos ; qua ratione possunt movere membra omnibus illis variis modis quibus moveri possunt ; quin etiam quod aliae omnes causae quae possunt diversimodè movere spiritus, sufficiant ad eos deducendos in varios musculos. Addamus hîc glandulam illam quae est praecipua sedes animae, ita suspensam esse inter cavitates quae continent hos spiritus, ut possit moveri ab illis tot variis modis quot sunt diversitates sensibiles in objectis : Sed etiam posse variè moveri ab anima, quae talis est naturae, ut in se tot varias impressiones recipiat, id est tot habeat varias perceptiones, quot accidunt varii motus in hac glande : prout etiam reciprocè machina corporis ita composita est, ut haec glans ex eo solum quod variè movetur ab anima, aut qualicunque alia causa, impellat spiritus qui illam ambiunt versus poros cerebri, qui eos deducunt per nervos in musculos ; qua ratione efficit ut illi membra moveant.

ARTICVLVS XXXV.
Exemplum modi quo impressiones objectorum sese uniunt in glande
quae est in medio cerebri.

Sic, exempli gratiâ, si videamus aliquod animal ad nos venire, lumen reflexum ab ejus corpore pingit duas illas imagines, singulas in singulis nostris oculis ; et hae duae imagines efformant duas alias operâ nervorum opticorum in superficie interiori cerebri, quae Elzevier, p. 19
Image haute résolution sur Gallica
spectat ejus concavitates ; tum inde operâ spirituum quibus hae cavitates plenae sunt, hae imagines ita radios suos emittunt versus glandulam quam hi spiritus ambiunt, ut motus qui quodlibet punctum componit unius harum imaginum, tendat versus idem punctum glandis, qui repraesentat eandem partem hujus animalis ; quâ ratione ambae imagines quae sunt in cerebro, unicam duntaxat componunt super glandem, quae agens immediate in animam ostendit ipsi figuram hujus animalis.

ARTICVLVS XXXVI.
Exemplum modi quo Passiones excitantur in Anima.

Et praeterea si haec figura sit valde inusitata et horrenda, id est si multum similitudinis habeat cum rebus quae ante fuerant noxiae corpori, excitat in anima Passionem Metus, et consequenter Audaciae vel Terroris et Pavoris, secundùm varium temperamentum corporis aut robur animae, et prout quisque antea sese munierit defensione vel fuga contra res noxias, quarum praesens impressio similitudinem refert. Nam id reddit cerebrum ita dispositum in quibusdam hominibus, ut spirituus reflexi ab imagine sic formata super glandem, inde sese conferant partim in nervos illos qui inserviunt vertendo tergo et movendis cruribus ad fugam capessendam, et partim in eos qui dilatant aut contrahunt ita orificia cordis, aut qui agitant ita alias partes ex quibus sanguis ad ipsum mittitur, ut hic sanguis, rarefactus alio modo quam solet, mittat spiritus ad cerebrum qui apti sunt nutriendae et fovendae Passioni Terroris ; id est qui idonei sunt ad apertos tenendos, aut ad aperiendum rursus poros cerebri, qui illos deducunt in eosdem nervos. Nam eo ipso quod hi spiritus ingrediuntur hos poros, excitant specialem motum in hac glande, qui à natura ad id institutus est, ut anima hac Passionem sentiat. Et quia hi pori referuntur praecipuè ad nervulos qui inserviunt dilatandis vel contrahendis orificiis cordis, inde fit ut eam anima sentiat praecipuè tanquam in corde.

Elzevier, p. 20
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XXXVII.
Quomodo appareat eas omnes effici à quodam motu spirituum.

Et quia simile quippiam accidit in omnibus aliis Passionibus, nimirum quod principaliter oriantur à spiritibus contentis in cavitatibus cerebri, quatenus cursum suum dirigunt versus nervos, qui inserviunt dilatationi vel contractioni orificiorum cordis, aut impellendo variè ad ipsum sanguini qui in aliis partibus est, aut quocunque alio modo fovendae eidem Passioni ; Hinc clarè intelligi potest quare superius posuerim in illarum definitione, eas produci per motum aliquem specialem spirituum.

ARTICVLVS XXXVIII.
Exemplum motuum corporis qui comitantur Passiones, et ab
anima non pendent.

Caeterum eodem modo quo cursus quem capiunt hi spiritus versus nervos cordis, sufficit ad dandum motum glandulae, per quem Terror animae inducitur ; sic etiam per id solum, quod quidam spiritus eodem tempore tendunt versus nervos, qui inserviunt movendis cruribus ad fugiendum, efficiunt alium motum in eadem glande, cujus ope anima sentit et deprehendit hanc fugam ; quae hoc modo excitari potest in corpore, per solam dispositionem organorum ejus, absque ulla ope animae.

ARTICVLVS XXXIX.
Quomodo eadem causa possit excitare diversas Passiones in
variis hominibus.

Eadem impressio quam praesentia objecti terribilis efficit in glande, et quae inducit Terrorem in quibusdam hominibus, potest excitare in aliis Animum et Audaciam : cujus rei ratio haec est, quod omnia cerebra non sint disposita eodem modo, et quod idem motus glandis qui in quibusdam excitant terorem, efficiat in alliis ut spiritus suveant poros cerebri, qui eos deducant partim in nervos qui inserviunt manibus movendis ad sese tuendum, et partim in illos Elzevier, p. 21
Image haute résolution sur Gallica
qui agitant et impellunt sanguinem versus cor, eo modo qui requiritur ad producendos spiritus aptos continuandae huic sui defensioni, et retinendae illius voluntati.

ARTICVLVS XL.
Quis sit praecipuus affectus Passionum.

Etenim observandum praecipuum effectum in hominibus omnium Passionum esse ; quòd incitent et disponant eorum animas ad volendum ea quibus sua corpora praeparant : Ita ut sensus terroris eam ad voluntatem fugiendi incitet, audaciae verò ad voluntatem certandi, et sic de aliis.

ARTICVLVS XLI.
Quae sit potentia animae respectu corporis.

Sed voluntas adeo libera est suâ naturâ, ut numquam possit cogi ; Et ex duabus speciebus cogitationum quas in anima distinxi, quarum aliae sunt ejus actiones, nimirum ejus voluntates, aliae ejus passiones, sumendo illud vocabulum in latiori illa significatione quae complectitur omnia perceptionum genera ; Primae sunt absolute in illius potestate, nec possunt nisi indirecte mutari à corpore ; ut è contrario ultimae absolute pendent ab actionibus quae eas producunt, nec possunt aliter quam indirecte mutari ab anima, nisi cum ipsamet earum causa est : Et omnis actio animae in hoc consistit, quod eo ipso solo quod vult aliquid, efficit ut glandula cui arctissime juncta est, se moveat modo convenienti ad producendum effectum qui huic voluntati respondeat.

ARTICVLVS XLII.
Quomodo reperiamus in memoria ea quorum reminisci volumus.

Sic cum anima vult recordari alicujus rei, haec voluntas efficit ut glans sese inclinans successivè horsum et illorsum, impellat spiritus ad varias partes cerebri, usque dum invenerint eam in qua sunt vestigia quae reliquit objectum cujus volumus recordari. Nam illa vestigia nihil aliud sunt quam quod pori cerebri, per quos spiritus antea ceperunt suum cursum, propter praesentiam hujus objecti acquisiverint Elzevier, p. 22
Image haute résolution sur Gallica
eo pacto facilitatem majorem quam alii, sese rursus aperiendi eodem modo spiritibus qui ad se veniunt : Adeo ut hi spiritus reperientes illos poros, eos facilius subeant quam alios : qua ratione excitant motum specialem in glande, qui repraesentat animae idem objectum, et ipsi indicat idem illud esse cujus recordari volebat.

ARTICVLVS XLIII.
Quomodo anima possit imaginari, attendere, et movere corpus.

Sic cum cum imaginari volumus aliquid quod nunquam vidimus, haec voluntas vim habet movendi glandem, modo convenienti ad impellendos spiritus versus eos poros cerebri quorum apertione hoc potest repraesentari. Sic cum quis suam attentionem sistere vult in consideratione unius objecti per aliquod tempus, haec voluntas per illud tempus retinere glandem inclinatam in eandem partem. Sic denique cum incedere volumus, aut alio modo movere nostrum corpus, haec voluntas efficit ut glans impellat spiritus ad musculos qui huic rei inserviunt.

ARTICVLVS XLIV.
Unamquamque voluntatem naturaliter junctam esse cuidam motui
glandis, sed vel industria vel habitu eam aliis posse jungi.

Attamen non semper voluntas excitandi in nobis aliquem motuum, aut alium quendam effectum, efficere potest ut eum excitemus ; sed mutatio in eo contingit prout natura vel habitus varie unicuique cogitationi unumquemque motum glandis conjunxerint. sic exempli gratia, si quis velit disponere oculos suos ad intuendum objectum remotissimum, haec voluntas efficit ut pupilla se dilatet ; et si velis eos disponere ad intuendum objectum valde propinquum, haec voluntas facit ut se contrahat : sed si solum cogitetur de pupilla dilatanda, nihil proderit ejus rei habere voluntatem ; nec enim ideo dilatabitur, quia natura non junxit motum glandis, qui inservit impellendis spiritibus versus nervum opticum modo convenienti dilatandae vel contrahendae pupillae, cum voluntate eam dilatandi vel contrahendi ; sed demum cum voluntate intuendi objecta remota vel proxima. Et cum inter loquendum solum cogitamus de sensu illius rei quam dicere volumus, id facit ut moveamus linguam et labra longè celerius et melius quàm si cogitaremus Elzevier, p. 23
Image haute résolution sur Gallica
ea movere omnibus modis requisitis ad proferenda eadem verba. Quia habitus quem acquivimus cum diceremus loqui, effecit ut junxerimus actionem animae, quae operâ glandis potest movere linguam et labia, cum signification verborum quae ex his motibus sequuntur, potius quam cum motibus ipsis.

ARTICVLVS XLV.
Quae sit animae potestas respectu Passionum suarum.

Passiones nostrae nequeunt etiam directè excitari vel auferri per actionem nostrae voluntatis, sed demum indirecte per repraesentationem rerum quae solent jungi passionibus quas habere volumus, et quae contrariae sunt iis quas volumus rejicere. sic ad excitandam in se audaciam, et metum auferendum, non sufficit ejus rei habere voluntatem ; sed incumbendum est considerationi rationinum, objectorum, aut exemplorum, quae persuadent periculum non esse magnum ; plus semper securitatis esse in defensione quàm in fuga ; gloriam et gaudium oriri ex victoria, ex fuga vero nihil praeter aegritudinem et pudorum, ac similia.

ARTICVLVS XLVI.
Quid impediat quominus anima possit omninò de suis
Passionibus statuere.

Et sane datur ratio specialis quae impedit quominus anima possit citò mutare vel sistere suas Passiones, propter quam supra posui in earum definitione, quòd non solum producerentur, sed etiam conservarentur et confirmarentur ab aliquo motu speciali spirituum : haec vero ratio est, quod ferè semper eas comitetur aliqua commotio quae fit in corde, et per consequens etiam in toto sanguine et spiritibus ; ita ut donec cesset haec commotio, praesentes notrae cognitioni maneant, eodem modo quo objecta sensibilia illi praesentia sunt, dum agunt in organa nostrorum sensuum. Et quemadmodum anima cum valde attenta est cuidam alteri rei, potest se cohibere ab audiendo parvo strepitu, aut parvo dolore sentiendo, sed non potest pari ratione efficere quin audiat tonitru, vel sentiat ignem qui comburit manum ; sic facilè potest superare minores passiones, sed non vehementiores vel fortiores, nisi postquam commotio sanguinis et spirituum sedata fuerit. Id quod voluntas ad Elzevier, p. 24
Image haute résolution sur Gallica
summum facere potest, dum viget haec commotio, est non consentire illius effectibus, et cohibere plurimos ex motibus ad quos disponit corpus : Exempli gratia ; si ira efficiat ut manus erigatur ad percutiendum, voluntas ordinariò eam continere potest ; si metus incitet crura ad fugam capessendam, voluntas illa sistere potest ; sic de aliis.

ARTICVLVS XLVII.
In quo consistant conflictus quos vulgos imaginatur inter partem
inferiorem et superiorem animae.

Nec alio quàm in repugnantia, quae est inter motus quos corpus per suos spiritus, et anima per suam voluntatem, simul excitare annituntur in glande, consistunt omnes conflictus quos vulgo imaginantur inter partem inferiorem animae, quae sensitiva nominatur, et superiorem quae rationalis est, aut inter appetitus naturales et voluntatem. Nobis enim non nisi una inest anima, quae in se nullam varietatem partium habet : eadem quae sensitiva est, est etiam rationalis, et omnes ejus appetitus volitiones sunt. Error per quem ei imponuntur quasi in scena diversae personae, quae ferè semper sibi mutuò contrariae sint, inde solùm processit, quod non bene distinctae fuerint ejus functiones à functionibus corporis, cui soli tribuendum est id omne quod in nobis potest observari repugnare nostrae rationi : Adeò ut nulla hîc alia lucta fit, nisi quod cum glandula quae est in medio cerebri, possit impelli ex una parte ab anima, et ex alia à spiritibus animalibus, qui nil nisi corpora sunt, ut supra dixi, saepè eveniat ut hae duae impulsiones sint contrariae, et ut fortior impediat effectum alterius. Possunt autem distingui duae species motuum excitatorum à spiritibus in glande ; alii repraesentant animae objecta quae movent sensus, aut impressiones quae reperiuntur in cerebro, et nulla vi utuntur in ejus voluntatem ; alii verò utuntur, nimirum illi qui efficiunt passiones vel motus corporis qui eas comitantur. Et quoad primos, etsi saepe impediant actiones animae, aut impediantur ab illis, attamen quia non directè contrarii sunt, nulla in illis observatur lucta ; sed demum inter ultimos et voluntates quae illis repugnant : Exempli gratia, inter conatum per quem spiritus impellunt glandem ad inducendum animae cupiditatem cujusdam rei, et illum per quem anima eam repellit, voluntate quâ vult eandem rem fugere : Et id praecipuè hanc luctam demonstrat, Elzevier, p. 25
Image haute résolution sur Gallica
quòd cùm voluntas non habeat potestatem directe excitandi passiones, ut jam dictum fuit, cogatur uti arte, et sese applicare succesivè considerationi variarum rerum : unde si accidat aliquem ex illis habere vim mutandi ad momentum cursum spirituum, contingere potest ut quae sequitur eâ vi careat, et cursum suum illico resumant, quia dispositio quae praecessit in nervis, in corde, et in sanguine non est mutata ; quo fit ut anima eodem ferme tempore se impellit sentiat ad eandem rem appetendam et fugiendam. Et inde sumpta fuit occasio imaginandi in illa duas potentias quae inter se pugnent. Attamen potest adhuc quidam conflictus concipi in eo, quod saepè eadem causa, quae excitat in anima aliquam Passionem, excitet etiam quosdam motus in corpore, ad quas anima nihil confert, et quoas sistit aut sistere conatur quamprimum eos observat. Ut experientiâ constat, cùm id quod excitat metum, efficit quoque ut spiritus ingrediantur musculos qui inserviunt movendis cruribus ad fugiendum, et ut voluntas audaciae exercendae eos sistat.

ARTICVLVS XLVIII.
In quo cognoscatur robur vel imbecillitas animarum ; et quodnam
infirmiorum sit vitium.

Ex eventu autem horum conflictuum quisque potest cognoscere robur aut debilitatem suae animae : nam illi in quibus naturalliter voluntas facilius potest vincere Passiones, et sistere motus corporis qui eas comitantur, proculdubio habent animas fortiores. sed nonnulli sunt qui nunquam possunt explorare suas vires, quia nunquam pugnare faciunt suam voluntatem propriis armis, sed solum iis quae ipsi praebent aliqui affectus ad resistendum quibusdam aliis. Mihi propria ejus arma dicuntur, Iudicia firma et determinata de cognitione boni et mali, secundùm quae decrevit actiones vitae suae dirigere. Et animae omnium maximè imbecilles sunt, quarum voluntas non ita se determinat ad sequenda certa quaedam Iudicia, sed se patitur semper abduci à praesentibus affectibus, qui cum persaepè sibi mutuo contrarii sint, eam per vices in partes suas trahunt, et ipsâ utentes ad ipsammet debellandam, in deploratissimo statu animam constituunt. sic cùm Metus repraesentat mortem ut summum malum, et quod vitari non potest nisi fugâ, si ambitio ab alia parte repraesentet infamiam hujus fugae, ut malum pejus morte ; hi duo Elzevier, p. 26
Image haute résolution sur Gallica
affectus agitant voluntatem, quae obtemperans modo huic, modo illi, sibi ipsi perpetuo repugnat, et sic animam servam et miserrimam reddit.

ARTICVLVS XLIX.
Animae vim non sufficere absque cognitione veritatis.

Verum est paucos dari homines tam imbecilles et haesitabundos, ut nihil velint nisi quod sua praesens passio ipsis dictat : plurimi habent judicia determinata, secundùm quae componunt partem suarum actionum. Et quamvis saepè haec judicia sint falsa, imo innitantur quibusdam passionibus, à quibus voluntas antea passa est se vinci aut seduci, attamen quoniam ea sequi pergit, etiam cum abest Passio quae illa produxit, considerari possunt ut propria illius arma, et cogitari animas robustiores vel imbecilliores esse, prout possunt plus vel minus haec judicia sequi, et resistere passionibus praesentibus quae illis contrariae sunt. Verumtamen magna differentia est inter decreta quae procedunt ex falsa quadam opinione, et ea quae nonnisi cognitione veritatis nituntur : quia ultima haec sequentes, numquam procul dubio istius consilii poenitentia vel dolor subibit, cum è contrario semper poenitentia sequatur priora, postquam eorum error retectus est.

ARTICVLVS L.
Nullam tam imbecillem esse animam, quae non possit cum bene dirigitur
acquirere potestatem absolutam in suas passiones.

Prodest vero hîc scire, quod ut jam supra dictum fuit, etsi unusquisque motus glandulae videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris cogitationibus ab initio nostrae vitae, ailiis tamen per habitum jungi possint : Ut experientia ostendit in verbis quae excitant motus in glande, quae secundùm institutionem naturae nihil animae repraesentant praeter suum sonum cum voce proferuntur, aut figuram suarum literarum cum scribuntur, et quae tamen per habitum qui fuit acquisitus cogitando de eo quod significant, postquam auditus fuerit eorum sonus, aut eorum literae inspectae, solent efficere ut concipiatur haec significatio potius quam figura literarum Elzevier, p. 27
Image haute résolution sur Gallica
aut sonum syllabarum. Prodest etiam scire, quod etsi motus tam glandis quam spirituum et cerebri, qui repraesentant animae certa quaedam objecta, sint naturaliter juncti cum iis qui excitant in illa quasdam Passiones, possint tamen per habitum inde separari, et jungi aliis valdè differentibus ; Imò quod hic habitus possit acquiri per unicam actionem, nec longum usum postulet. Sic cum reperitur ex inopinato res quaedam valdè sordida in cibo qui magno cum appetitu comedebatur, inopinatus ille casus ita potest mutare dispositionem cerebri, ut postea nequeat videri talis cibus nisi cum horrore, cùm antea comederetur cum delectatione. Quin idem in bestiis potest observari : nam etsi ratione careant et forte omni cogitatione, omnes tamen motus spirituum et glandis qui excitant in nobis Passiones, in illis quoque sunt, et inserviunt conservandis et confirmandis, non ut in nobis Affectibus, sed motibus nervorum et musculorum qui eos comitari solent. Sic cum canis videt perdicem, naturaliter fertur ut in eam incurrat ; et cum audit sclopetum displodi, ille strepitus naturaliter eum ad fugam incitat ; attamen ordinario ita instituuntur canes venatici, ut visâ perdice subsistant, et ad displosionis strepitum quem postea audiunt, ad eam currant. Haec autem scire refert, ut quisque contendat regere suos Affectus : Nam cum haud ita magnâ industriâ mutari possint motus cerebri in animalibus ratione destitutis, evidens est id melius in hominibus posse fieri, et eos ispos qui imbecilliores animas habent posse acquirere imperium absolutissimum in omnes suas Passiones, si sat industriae adhiberetur ad eos instituendos et dirigendos.