AT VIII-1, 80

PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
PARS TERTIA,
De Mundo adspectabili.

I. Opera Dei nimis ampla cogitari non posse.Inventis jam quibusdam principiis rerum materialium, quae non à praejudiciis sensuum, sed à lumine rationis ita petita sunt, ut de ipsorum veritate dubitare nequeamus, examinandum est, an ex iis solis omnia naturae phaenomena possimus explicare ; Incipiendumque ab iis quae maximè universalia sunt, et à quibus reliqua dependent : nempe à generali totius hujus mundi adspectabilis constructione. De quâ ut rectè philosophemur, duo sunt inprimis observanda : Unum, ut attendentes ad infinitam Dei potentiam, et bonitatem, ne vereamur nimis ampla, et pulchra, et absoluta ejus opera imaginari ; sed è contra caveamus, ne si quos fortè limites, nobis non certò cognitos, in ipsis supponamus, non satis magnificè de creatoris potentiâ sentire videamur.

II. Cavendum esse, ne nimis superbè de nobis ipsis sentientes, fines quos Deus sibi proposuit in creando mundo à nobis intelligi supponamus. Alterum ; ut etiam caveamus, ne nimis superbè de nobis ipsis sentiamus. Quod fieret non modò, si quos limites, Elzevier, p. 71
Image haute résolution sur Gallica
nobis nullâ cognitos ratione nec divinâ revelatione, mundo vellemus affingere, tanquam si vis nostrae cogitationis, ultra id quod à Deo revera factum AT VIII-1, 81 est, ferri posset ; sed etiam maximè, si res omnes propter nos solos, ab illo creatas esse fingeremus ; vel tantùm, si fines quos sibi proposuit in creando universo, ingenii nostri vi comprehendi posse putaremus.

III. Quo sensu dici possit omnia propter hominem facta esse.Quamvis enim in Ethicis sit pium dicere, omnia à Deo propter nos facta esse, ut nempe tantò magis ad agendas ei gratias impellamur, ejusque amore incendamur ; ac quamvis etiam suo sensu sit verum, quatenus scilicet rebus omnibus uti possumus aliquo modo ; saltem ad ingenium nostrum in iis considerandis exercendum, Deumque ob admiranda ejus opera suspiciendum : Nequaquam tamen est verisimile, sic omnia propter nos facta esse, ut nullus alius sit eorum usus ; essetque planè ridiculum et ineptum id in Physicâ consideratione supponere ; quia non dubitamus, quin multa exsistant, vel olim extiterint, jamque esse desierint, quae nunquam ab ullo homine visa sunt aut intellecta, nunquamque ullum usum ulli praebuerunt.

IV. De phaenomenis, sive experimentis ; et quis eorum usus ad philosophandum.Principia autem quae jam invenimus, tam vasta sunt et tam foecunda, ut multò plura ex iis sequantur, quàm in hoc mundo aspectabili contineri videamus ; ac etiam multò plura, quàm mens nostra cogitando perlustrare unquam possit. Sed jam brevem historiam praecipuorum naturae phaenomenωn, (quorum causae hîc sunt investigandę,) nobis ob oculos proponemus ; non quidem ut ipsis tanquam rationibus utamur ad aliquid probandum ; cupimus enim rationes effectuum à causis, non autem è contrà causarum Elzevier, p. 72
Image haute résolution sur Gallica
ab effectibus deducere : sed tantùm ut ex innumeris effectibus, quos AT VIII-1, 82 ab iisdem causis produci posse judicamus, ad unos potiùs, quàm alios considerandos mentem nostram determinemus.

V. Quae sit ratio distantiae et magnitudinis inter Solem, Terram et Lunam.Nobis quidem primo intuitu, terra caeteris omnibus mundi corporibus multò major esse videtur, et Sol et Luna caeteris stellis : sed visus defectum indubitatis ratiociniis emendantes, inprimis advertimus Lunae à terra distantiam circiter triginta Terrae diametros aequare, Solis verò sexcentas aut septingentas : Quas distantias cum apparentibus Solis et Lunae diametris conferentes, facilè ex ipsis colligimus, Lunam quidem esse multò minorem terrâ, sed Solem esse multò majorem.

VI. Quae sit distantia reliquorum planetarum à Sole.Agnoscimus etiam, visu ratione adjuto, Mercurium plus ducentis terrae diametris à Sole distare ; Venerem plus quadringentis ; Martem nongentisnoningentis aut mille ; Jovem tribus millibus et ampliùs ; ac Saturnum quinque aut sex millibus.

VII. Fixas non posse supponi nimis remotas.Quantum autem ad fixas, non permittunt quidem phaenomena, ut ipsas à Sole aut terrâ non magis quàm Saturnum distare arbitremur, sed nulla obstant, quò minùs ad quantumlibet immensam distantiam remotas esse supponamus : colligiturque ex motibus coeli infrà explicandis, eas à nobis esse adeò distantes, ut Saturnus ad ipsas comparatus videatur admodum propinquus.

VIII. Terram è coelo conspectam, non apparituram esse nisi ut Planetam, Jove aut Saturno minorem.Ex quibus manifestum est, Lunam et terram, si ex Jove vel Saturno conspicerentur, multò minores esse AT VIII-1, 83 apparituras, quàm appareant Jupiter et Saturnus è terra conspecti ; nec fortè etiam Solem majorem visum iri, si respiceretur ex Fixis, quàm Fixae nobis è terrâ videntur : atque idcirco, Elzevier, p. 73
Image haute résolution sur Gallica
ut sine praejudicio partes mundi aspectabilis inter se comparemus, cavendum esse ne Lunam, vel Terram, vel Solem magnitudine Stellas superare arbitremur.

IX. Solem et Fixas propriâ luce fulgere.Differunt autem inter se Stellae, non modò quòd unae aliis sint majores ; sed etiam quòd quaedam propriâ luce fulgeant, aliae verò tantùm alienâ. Ut inprimis de Sole dubium esse non potest, quin lucem quâ oculos nostros perstringit in se habeat : neque enim tantam ab omnibus Fixis simul sumptis mutuari potest, cum ipsę tantam ad nos non mittant, nec tamen à nobis magis distent quàm à Sole ; ac nullum aliud corpus apparet magis radiosum, à quo illam accipiat ; si quod autem esset, procul dubio appareret. Idem de omnibus Stellis fixis facilè credetur ab iis, qui considerabunt quàm vividos radios vibrent, ac quantum à nobis et à Sole sint remotę : si enim alicujus Stellae fixę tam vicini essemus quàm Solis, credibile est eam ipso non minorem, nec minùs lucidam esse apparituram.

X. Lunam et alios Planetas lucem à Sole mutuari.Contrà verò Lunam videmus, eâ tantùm parte splendere quam Soli habet obversam ; unde cognoscimus illam esse proprio lumine destitutam, et tantum radios à Sole acceptos versus oculos nostros reflectere. Quod idem etiam de Venere perspicillorum ope observatur. Idemque de Mercurio, Marte, Jove et Saturno non difficulter persuadetur, ex eo quòd eorum lumen obtusius sive placidius sit quàm fixarum, AT VIII-1, 84 et à Sole non adeò distent, quin possint ab ipso illuminari.

XI. Terram ratione luminis à Planetis non differre.Denique idem de terra experimur ; conflata enim est ex opacis corporibus, quae Solis radios excipientia, illos non minùs validè quàm Luna reflectunt ; quin etiam nubibus est involuta, quae licèt multò minùs opacae sint, quàm pleraeque Elzevier, p. 74
Image haute résolution sur Gallica
aliae ejus partes, saepe tamen ipsas videmus, cùm à Sole illustrantur, non minùs albicantes esse quàm Lunam ; adeò ut sit satis manifestum, eam ratione luminis à Luna, Venere, Mercurio, aliisque planetis non differre.

XII. Lunam, cùm nova est, à Terrâ illuminari.Quod etiam confirmatur ex eo, quòd Lunâ existente inter Solem et Terram, ejus facies quae à Sole non illustratur, debile quoddam lumen ostendat, quod facilè conjicimus ad illam pervenire à terrâ, quae tunc radios à Sole receptos eam versus reflectit : minuitur enim paulatim, prout pars terrae à Sole illuminata, ab ea se avertit.

XIII. Solem inter Fixas et Terram inter Planetas posse numerari.Atque omnino si terram ex Jove respiceremus, minor quidem, sed fortè non minùs lucida nobis appareret, quàm hinc Jupiter appareat ; ex vicinioribus autem planetis major videretur ; sed ex Fixis propter nimiam earum distantiam, omnem conspectum effugeret. Ex quibus sequitur ipsam inter Planetas, et Solem inter Stellas fixas posse numerari.

XIV. Fixas eandem semper à se mutuò distantiam retinere, non autem Planetas.Differunt etiam inter se Stellae in eo, quòd illae quas fixas vocamus, eandem semper à se mutuò distantiam, eundemque ordinem servent ; aliae autem assiduè inter se situm mutent : unde Planetae sive errantes appellantur.

XV. Easdem Planetarum apparentias per varias hypotheses posse explicari.Equidem, ut in medio mari tempore tranquillo, AT VIII-1, 85 cùm quis ex unâ navi alias eminus respicit, inter se situm mutantes, saepe potest dubitare quibusnam ex illis, et an non etiam suae, motus (à quo procedit ista sitûs variatio) sit tribuendus : Ita errores Planetarum è terrâ conspecti, tales apparent, ut ex ipsis solis cognosci non possit, quibusnam corporibus sint propriè tribuendi ; Cumque sint valde inaequales et implicati, non facilè est illos explicare, nisi ex Elzevier, p. 75
Image haute résolution sur Gallica
variis modis quibus possunt intelligi, unum aliquem eligamus, secundùm quem ipsos fieri supponamus. In quem finem inventae sunt ab Astronomis tres diversae hypotheses, hoc est, positiones, quae non ut verae, sed tantùm ut phaenomenis explicandis idoneae considerantur.

XVI. Hypothesin Ptolemaei apparentiis non satisfacere.Harum prima est Ptolemaei, quae quoniam multis phaenomenis adversatur, (ut inprimis incremento et decremento luminis, quod in Venere sicut in Lunâ observatur) jam vulgò ab omnibus Philosophis rejici solet, ideoque hîc à me praetermittetur.

XVII. Hypotheses Copernici et Tychonis non differre in quantum hypotheses.Secunda est Copernici, et tertia Tychonis Brahe : quae duae quatenus sunt tantùm hypotheses, eodem modo phaenomenis satisfaciunt, et non magna inter ipsas differentia est, nisi quòd illa Copernici aliquantò simplicior sit et clarior ; adeò ut Tycho non habuerit occasionem illam mutandi, nisi quia non hypothesin dumtaxat, sed ipsam rei veritatem explicare conabatur.

XVIII. Tychonem verbo minùs, sed re plus motus Terrae tribuere, quàm Copernicum.Quippe cùm Copernicus non dubitâsset motum terrae tribuere, hoc Tycho tanquam in Physicâ valde absurdum, atque à communi hominum sensu alienum voluit emendare : sed, quia veram motûs naturam non satis consideravit, verbo tantùm asseruit AT VIII-1, 86 terram quiescere, ac re ipsâ plus motûs ei concessit quàm alter.

XIX. Me accuratiùs quàm Copernicum, et veriùs quàm Tychonem, Terrae motum negare.Quapropter ego, in hoc tantùm ab utroque dissentiens, quòd omnem motum veriùs quàm Tycho, et curiosiùs quàm Copernicus sim terrae detracturus ; illam hîc proponam hypothesin, quae omnium simplicissima, et tam ad phaenomena intelligenda, quàm ad eorum causas naturales investigandas accommodatissima esse videtur : ipsamq; tantùm pro hypothesi, non pro rei veritate haberi velim.

Elzevier, p. 76
Image haute résolution sur Gallica
XX. Fixas supponendas esse à Saturno quã maximè distantes.Primò, quia nondum certi sumus, quantum à nobis distent stellae fixae, nec possumus eas fingere tam remotas, ut hoc phaenomenis repugnet, ne simus contenti supponere ipsas esse supra Saturnum, ut vulgò omnes admittunt, sed libertatem sumamus quantumlibet altiores existimandi. Si enim earum altitudinem, cum distantiis hîc supra terram nobis notis vellemus comparare, illa, quae jam iis ab omnibus conceditur, non esset minùs incredibilis quàm quaevis major ; si verò ad Dei creatoris omnipotentiam respiciamus, nulla potest cogitari tam magna, ut ideò sit minùs credibilis quàm quaevis minor. Atque non tantùm ad Planetarum, sed etiam ad Cometarum phaenomena commodè explicanda, maximum spatium inter illas et sphaeram Saturni ponendum esse, infrâ ostendam.

XXI. Solem instar flammae ex materiâ quidem valde mobili constare, sed non ideò ex uno loco in alium migrare.Secundò, quia Sol in hoc convenit cum fixis, et cum flammâ, quòd lumen à se ipso emittat ; putemus eundem etiam in motu cum flamma, et in situ cum fixis convenire. Nempe nihil quidem hîc supra terram AT VIII-1, 87 videmus esse mobilius flammâ ; nam et alia corpora, juxta quae posita est, nisi sint admodum solida et dura, particulatim dissolvit, ac secum movet ; sed tamen ejus motus fit tantùm secundùm partes, et tota migrare non solet ex uno loco in alium, nisi ab aliquo alio corpore, cui adhaereat, deferatur : qua ratione possumus etiam existimare Solem constare quidem ex materia valde fluidâ et mobili, quae omnes coeli circumjacentis partes secum rapit ; sed in hoc nihilominus stellas fixas imitari, quod non ex una coeli regione in aliam migret.

XXII. Solem à flammâ differre, quòd non ita egeat alimento.Neque incongrua videri debet Solis cum flamma comparatio, Elzevier, p. 77
Image haute résolution sur Gallica
ex eo quòd nullam flammam hîc videamus quae non continuo egeat alimento, quod idem de Sole non observatur. Ex legibus enim naturae, non minùs flamma, quàm quodvis aliud corpus, ubi semel existit, semper existere perseverat, nisi ab aliquâ causâ externâ destruatur : sed, quia constat materiâ quam maximè fluidâ et mobili, assiduè hîc supra terram à materia circumjacente dissipatur ; atque ideò eget alimento, non ut eadem quae jam existit conservetur, sed tantùm ut, dum ipsa extinguitur, semper alia nova in ejus locum substituatur : Solem autem non ita destruunt partes coeli ei vicinae, ideoque non ita eget alimento quo reparetur. Sed tamen etiam infrà ostendetur, novam semper materiam in Solem ingredi, et aliam ex eo elabi.

XXIII. Fixas omnes in eadem sphaerâ non versari, sed unamquamque vastum spatium circa se habere, aliis fixis destitutum.Hicque notandum est, si Sol in situ non differat à fixis, ipsas omnes in unius alicujus sphaerae circumferentiâ non versari, quemadmodum multi supponunt, AT VIII-1, 88 quia ille in eadem ista sphaerae circumferentiâ esse non potest : Sed ut Sol vastum quoddam circa se spatium habet, in quo nulla Stella fixa continetur ; ita singulae fixae ab omnibus aliis valde remotae esse debent, et unae multò magis quàm aliae, à nobis et à Sole distare. Sic in hac figura si S sit Sol, Ff erunt stellae fixae ; AT AT VIII-1, 89 atque aliae innumerae, suprà et infrà, et ultra hujus figurae planum, per omnes spatii dimensiones sparsae intelligentur.

Elzevier, p. 78
Image haute résolution sur Gallica

Elzevier, p. 79
Image haute résolution sur Gallica
XXIV. Coelos esse fluidos.Tertiò, putandum est, non tantùm Solis et Fixarum, sed totius etiam coeli materiam fluidam esse, sive liquidam : quod jam vulgò omnes Astronomi concedunt, quia vident phaenomena Planetarum vix aliter posse explicari.

XXV. Coelos omnia corpora in se contenta secum deferre.Sed in hoc multi mihi videntur errare, quòd fluiditatem coelo tribuentes, illud tanquam spatium planè vacuum imaginentur, ita ut motibus quidem aliorum corporum non resistat, sed praeterea nullam habeat vim ad ipsa secum deferenda : neque enim in rerum naturâ ullum tale vacuum esse potest, ac fluidis omnibus hoc est commune, ut ideò tantùm non resistant aliorum corporum motibus, quòd in seipsis etiam habeant motum ; Et quia hic motus facilè in omnes partes determinatur, ejus vi, cùm in unam aliquam partem est determinatus, necessariò secum deferunt alia omnia corpora in se contenta, quae à nullâ causâ externâ retinentur, quantumvis ipsa sint solida et quiescentia et dura ; ut ex antè dictis est manifestum.

XXVI. Terram in coelo suo quiescere, sed nihilominus ab eo deferri.Quartò, cum videamus Terram nullis columnis suffultam, nullisque funibus appensam, sed circumquaque fluidissimo tantùm coelo cinctam esse, putemus quidem illam quiescere, ac nullam habere propensionem ad motum, quandoquidem nullam advertimus ; sed ne putemus hoc obstare, quò minùs ab isto coelo deferatur, et ejus motibus immota obsequatur : AT VIII-1, 90 Ut navis, nullis ventis nec remis impulsa, nullisque anchoris alligata, in medio mari quiescit, etsi fortè aquae ingens moles occulto cursu delabens, ipsam secum ferat.

XXVII. Idemque sentiendum esse de omnibus Planetis.Et quemadmodum caeteri planetae in hoc cum terra conveniunt, quòd sint opaci et radios Solis reflectant, Elzevier, p. 80
Image haute résolution sur Gallica
non immeritò arbitrabimur illos etiam in hoc ei similes esse, quòd unusquisque quiescat in ea coeli regione in qua versatur ; quodque omnis variatio situs quae in illis observatur, ex eo tantùm procedat, quòd omnis materia coeli, quae illos continet, moveatur.

XXVIII. Terram, propriè loquendo, non moveri, nec ullos Planetas, quamvis à coelo transferantur.Hîcque oportet eorum meminisse quae de natura motûs suprà dicta sunt ; nempe illum quidem, (si propriè loquamur, et secundùm rei veritatem,) esse tantùm translationem unius corporis ex vicinia eorum corporum, quae ipsaum immediatè contingunt, et tanquam quiescentia spectantur, in viciniam aliorum ; sed saepe etiam ex usu vulgi actionem omnem, quâ corpus aliquod ex uno loco in alium migrat, motum vocari ; et hoc sensu dici posse, eandem rem eodem tempore moveri ac non moveri, prout ejus locum variè determinamus. Unde sequitur nullum in terra, nec etiam in aliis planetis, motum propriè dictum reperiri ; quia non transferuntur ex vicinia partium coeli quae illos immediatè contingunt, quatenus istae partes coeli, ut immotae considerantur. aAd hoc enim deberent ab omnibus simul sejungi, quod non fit ; sed quia materia coeli fluida est, nunc unae ex ejus particulis, nunc aliae, à Planeta quem contingunt removentur, idque per motum qui illis tantùm tribui debet, non autem Planetae : AT VIII-1, 91 Quemadmodum partiales translationes aquae et aëris, quae in terrae superficie fiunt, non tribui solent ipsi terrae, sed illis aquae et aëris partibus quae transferuntur.

XXIX. Nullum etiam motum Terrae esse tribuendũ, quamvis motus impropriè juxta usum vulgi sumatur ; sed tunc rectè dici alios Planetas moveri.Motum autem sumendo juxta usum vulgi, dicendum quidem est Planetas alios omnes moveri, nec non etiam Solem et Fixas ; sed non nisi admodum incongruè idem de Terra dici potest. Vulgus enim à Terrae partibus, ut immobilibus Elzevier, p. 81
Image haute résolution sur Gallica
spectatis, stellarum loca determinat ; hasque eatenus moveri judicat, quatenus à locis ita determinatis recedunt : quod commodum est ad usum vitae, ideoque rationi consentaneum. Quin etiam omnes ab ineunte aetate putavimus, Terram non esse globosam, sed planam, et in ea esse ubique idem sursum, et idem deorsum, eosdemque mundi cardines, Orientem, Occidentem, Meridiem, et Septentrionem ; quibus idcirco usi sumus ad reliquorum omnium corporum loca designanda. Sed si quis Philosophus, animadvertens terram esse globum in coelo fluido et mobili contentum, Solem autem et Stellas fixas eundem semper inter se situm servare, his utatur ut immotis ad illius locum determinandum, et ideò affirmet ipsam moveri, absque ratione loquetur. Nam primò, juxta philosophicum sensum, locus determinari non debet per corpora valde remota, quales sunt fixae, sed per contigua ejus quod dicitur moveri. Ac deinde, juxta usum vulgi, non est cur Fixas consideret ut immotas, potiùs quàm terram, nisi quòd putet ultra ipsas non esse ulla alia corpora, à quibus separentur, et quorum respectu dici possint moveri, terra autem quiescere, illo sensu quo AT VIII-1, 92 dicit terram moveri respectu Fixarum. Atqui hoc putare à ratione est alienum ; cùm enim mens nostra sit talis naturae, ut nullos in mundo limites agnoscat, quisquis ad immensitatem Dei, et sensuum nostrorum infirmitatem attendet, aequius esse judicabit suspicari, ultra illas omnes stellas fixas quas videmus, fortè esse alia corpora, ad quae comparata terra quiescere, ipsae autem omnes simul moveri dici possint, quàm suspicari nulla posse talia esse.

XXX. Planetas omnes circa Solem à coelo deferri.Sic itaque sublato omni scrupulo de terrae motu, putemus Elzevier, p. 82
Image haute résolution sur Gallica
totam materiam coeli in qua Planetae versantur, in modum cujusdam vorticis, in cujus centro est Sol, assiduè gyrare, ac ejus partes Soli viciniores celeriùs moveri quàm remotiores, Planetasq; omnes, (è quorum numero est Terra,) inter easdem istius coelestis materię partes semper versari. Ex quo solo, sine ullis machinamentis, omnia ipsorum phaenomena facillimè intelligentur. Ut enim in iis fluminum locis, in quibus aqua in se ipsam contorta vorticem facit, si variae festucae illi aquae incumbant, videbimus ipsas simul cum eâ deferri, et nonnullas etiam circa propria centra converti, et eò celeriùs integrum gyrum absolvere, quò centro vorticis erunt viciniores ; et denique, quamvis semper motus circulares affectent, vix tamen unquam circulos omnino perfectos describere, sed nonnihil in longitudinem et latitudinem aberrare. Ita eadem omnia de Planetis absque ulla difficultate possumus imaginari, et per hoc unum cuncta eorum phaenomena explicantur.

XXXI. Quomodo singuli Planetae deferantur.Sit itaque S Sol, et omnis materia coelestis eum circumjacens ita moveatur in easdem partes, nempe ab AT VIII-1, 93 Occidente per Meridiem versus Orientem, sive ab A per B versus C ; supponendo polum Borealem supra hujus figurae planum eminere, ut ea quae est circa Saturnum, impendat ferè annos triginta ad eum per totum circulum ♄ deferendum ; ea verò quae est circa Jovem, intra annos 12 illum cum ejus asseclis deferat per circulum ♃ : Sicque Mars duobus annis, Terra cum Luna uno anno, Venus octo mensibus, et Mercurius tribus, circuitus suos in circulis ♂, T, ♀, ☿, materiâ coeli eos deferente, absolvant.

Elzevier, p. 83
Image haute résolution sur Gallica

XXXII. Quomodo etiam Solis maculae.Nec non etiam corpora quaedam opaca, perspicillorum ope nobis conspicua, quae dicuntur Solis maculae, ipsiusque superficiei contigua sunt, spatio viginti sex dierum eum circumeant.

XXXIII. Quomodo etiam Terra circa proprium centrum, et Luna circa Terram vehatur.Ac praeterea, ut saepe in aquarum vorticibus vidi contingere, in majori illo coelestis materiae vortice, sint alii minores vortices, unus in cujus centro sit Jupiter, alter in cujus centro sit Terra, qui in easdem partes ac major vortex ferantur ; et ille qui habet Jovem in centro, deferat circa ipsum quatuor ejus asseclas, tali celeritate, ut remotissimus diebus 16, sequens diebus 7, tertius horis 85, et centri proximus horis 42 unum circuitum perficiat ; sicque, dum semel in majori AT VIII-1, 94 circulo circa Solem ferentur, minores suos circulos circa Jovem aliquoties percurrant ; Elzevier, p. 84
Image haute résolution sur Gallica
Eodemque modo vortex, qui habet Terram in centro, efficiat ut Luna mensis spatio eam circumeat, ipsa autem terra singulis diebus, circa proprium axem integrum gyrum absolvat ; ita ut eodem tempore quo Terra et Luna circulum communem semel peragrabunt, terra 365 vicibus circa proprium centrum, et Luna duodecies circa terram vertatur.

XXXIV. Motus coelorum non esse perfectè circulares.Deniq; ne putemus omnia centra Planetarum accuratè in eodem plano semper consistere, nec circulos quos describunt esse omnino perfectos ; sed, ut in omnibus aliis rebus naturalibus contingere videmus, ista tantùm praeterpropter talia esse, ac etiam labentibus saeculis continuò mutari arbitremur.

XXXV. De aberratione Planetarum in latitudinem.Nempe si haec figura repraesentet planum, in quo centrum Terrae toto anno versatur, quod vocatur planum Eclipticae, atque ope Fixarum in coelo determinatur, putandum est unumquemque ex aliis Planetis, in alio quodam plano versari, ad hoc nonnihil inclinato, et ipsum intersecante in linea quae transit per centrum Solis ; ita ut Sol in omnibus istis planis reperiatur. Exempli causâ, orbita Saturni secat nunc Eclipticam in signis Cancri et Capricorni, supra ipsam autem attollitur, hoc est, versus Boream inclinatur in Libra, et infra eandem versus Austrum deprimitur in Ariete, angulusque ipsius inclinationis est circiter graduum 2½. cSicque aliorum Planetarum orbitae secant Eclipticam in aliis locis ; sed inclinatio in Jove et Marte est minor, in Venere uno circiter gradu major, et in Mercurio maxima : est enim fere 7 graduum. Ac AT VIII-1, 95 praeterea etiam Solis maculae (saltem si verae sint observationes Scheineri S. I. post cujus diligentiam, nihil circa istarum Elzevier, p. 85
Image haute résolution sur Gallica
macularum phaenomena desiderari posse videtur) in planis 7 gradibus aut ampliùs ad Eclipticam inclinatis, circa Solem volvuntur ; adeò ut earum motus, hac in re non differat à motibus Planetarum. Luna etiam circa terram fertur, in plano quod 5 gradibus ab Ecliptica deflectit ; et Terra circa proprium axem in plano Æquatoris 23½ gradibus ab Ecliptica deflectente ; quod planum Æquatoris ipsa secum defert. Atque hae Planetarum aberrationes ab Ecliptica, vocantur motus in latitudinem.

XXXVI. De motu in longitudinem.Ipsorum autem circuitiones circa Solem, vocantur motus in longitudinem : Hique etiam in eo aberrant, quòd non aequaliter ubique à Sole distent ; sed hac aetate, Saturnus ab eo remotior est in Sagittario quàm in Geminis, vicesimâ circiter distantiae suae parte ; Jupiter in Libra remotior est quàm in Ariete ; sicque alii Planetae habent Aphelia et Perihelia sua aliis in locis. Post aliquot autem saecula, haec omnia mutata esse deprehendentur ; ac singuli Planetae, nec non etiam Terra, planum in quo nunc est Ecliptica, diversis in locis secabunt, et paulò magis vel minùs ab illâ deflectent ; et illorum maximae ac minimae à Sole distantiae, in aliis signis reperientur.

XXXVII. Phaenomena omnia per hanc hypothesin facillimè intelligi.Jam verò non opus est ut ostendam, quo pacto ex hac hypothesi sequantur phaenomena diei et noctis, aestatis et hyemis, sive accessus Solis ad Tropicos, et AT AT VIII-1, 96 ejusdem recessus, phasium Lunae, eclipsium, stationum et retrogradationum quae apparent in Planetis, praecessionis aequinoctiorum, variationis in obliquitate Eclipticae, ac similia : facilè enim ab illis, qui vel prima elementa Astronomiae didicerunt, intelligentur.

XXXVIII. Juxta Tychonis hypothesin dicendum esse, Terram moveri circa proprium centrum.Sed breviter adhuc dicam, quo pacto ex hypothesi Braheana, Elzevier, p. 86
Image haute résolution sur Gallica
quam vulgò jam admittunt illi omnes, qui Copernicanam repudiant, plus motus Terrae quàm per hanc tribuatur. Primò, manente Terra juxta eorum opinionem immobili, necesse est ut totum coelum unà cum stellis, circa ipsam singulis diebus volvatur ; quod intelligi non potest, quin simul intelligatur fieri translationem omnium partium terrae, ex vicinia partium coeli quas tangunt, in viciniam aliarum ; cumque haec translatio sit reciproca, ut suprà dictum est, et eadem planè vis sive actio, ad illam requiratur in terra atque in coelo, nulla ratio est cur propter ipsam, coelo potiùs quàm terrae motum tribuamus ; quinimò, juxta superiùs dicta, terrae duntaxat est tribuendus ; quia fit secundùm totam ejus superficiem, non autem eodem modo secundùm totam superficiem coeli, sed tantùm secundùm partem concavam, terrae contiguam, quae ad convexam comparata perexigua est. Nec refert si dicant, se non tantùm putare concavam coeli stellati superficiem à terra separari, sed simul etiam convexam ab alio coelo illud ambiente, nempe à coelo crystallino vel Empyreo ; atque hanc esse rationem cur illum motum coelo potiùs tribuant quàm terrae. Nullum enim haberi potest argumentum, quo AT VIII-1, 97 probetur fieri talem separationem, totius superficiei convexae coeli stellati, ab alio coelo ipsum ambiente ; sed planè ex arbitrio illam fingunt. Atque ita juxta ipsorum hypothesin, ratio cur motus sit terrae tribuendus, est certa et evidens ; ratio verò cur illum coelo tribuant, et terrae quietem, est incerta, et à solâ illorum imaginatione efficta.

XXXIX. Ac etiam illam moveri Elzevier, p. 87
Image haute résolution sur Gallica
circa Solem motu annuo.
Ex eadem Tychonis hypothesi, Sol motu annuo circa Terram gyrans, non modò Mercurium et Venerem, sed etiam Martem, Jovem et Saturnum qui ab eo remotiores sunt quàm terra, secum ducit : quod intelligi non potest, praesertim in coelo fluido, quale illud supponunt, quin tota coeli materia interjacens simul feratur, et interim Terra vi aliquâ separetur, à partibus istius materiae sibi contiguis, atque in ea circulum describat. qQuapropter haec rursus separatio, quae est totius Terrae, ac peculiarem in eâ actionem requirit, ejus motus erit dicendus.

XL. Terrae trãslationem nullam efficere aspectûs diversitatem in Fixis, propter maximam ipsarum distantiam.Unus autem adhuc in mea hypothesi scrupulus manet, ex eo, quòd si Sol eundem semper situm inter Fixas servet, necesse sit Terram quae circa illum fertur, ad ipsas accedere ac recedere toto suae orbitae intervallo, quod tamen ex phaenomenis non potuit hactenus deprehendi. Sed hoc excusatur per immensam distantiam, quam inter nos et fixas esse supponimus ; talem scilicet, ut totus ille circulus qui à Terrâ describitur circa Solem, si ad eam comparetur, instar puncti sit habendus. Quod fateor incredibile videri posse, magnalia Dei considerare non assuetis, et terram ut praecipuam partem universi, ac domicilium hominis, propter quem caetera omnia facta sint, spectantibus : AT VIII-1, 98 sed Astronomis, qui jam omnes sciunt, illam ad coelum comparatam instar puncti esse, non ita mirum videri debet.

XLI. Hanc etiam fixarum distantiam requiri ad motus Cometarum, quos jam constat esse in coelo.Ac praeterea Cometae, quos jam satis constat in nostro aëre non versari, ut nimis rudis antiquitas opinabatur, vastissimum istud spatium inter sphaeram Saturni et Fixas requirunt, ad omnes suas excursiones absolvendas : adeò enim variae sunt, adeò immanes, et à Fixarum stabilitate, atque à regulari Planetarum circa Solem circuitione adeò discrepantes, ut absque eo ad nullas Naturae leges revocari Elzevier, p. 88
Image haute résolution sur Gallica
posse videantur. Neque nos movere debet quòd Tycho et alii Astronomi, qui diligenter eorum parallaxes investigârunt, dixerint tantùm illos esse supra Lunam, versus sphaeram Veneris aut Mercurii, non autem supra ipsum Saturnum : hoc enim non minùs rectè ex suis calculis concludere potuissent, quàm illud ; sed cùm disputarent contra veteres, qui Cometas inter meteora sublunaria numerabant, contenti fuerunt ostendere illos in coelo esse ; nec ausi sunt, omnem altitudinem quam calculo deprehendebant iis tribuere, ne minùs facilè crederetur.

XLII. Omnia quae hîc in Terra videmus, ad phaenomena etiam pertinere, sed non opus esse initio ad cuncta respicere.Praeter haec autem generaliora, possent adhuc particularia multa, non modò circa Solem, Planetas, Cometas et fixas, sed praecipuè etiam circa terram (nempe illa omnia quae in ejus superficie videmus) inter phaenomena hîc recenseri. Ut enim veram hujus mundi aspectabilis naturam agnoscamus, non satis est aliquas causas invenire, per quas ea quae in coelo eminus aspicimus explicentur ; sed ex iisdem etiam, illa omnia quae in terra cominus intuemur, deduci debent. Atqui AT VIII-1, 99 non opus est, ut illa omnia consideremus ad rerum generaliorum causas determinandas ; sed tum demum ipsas postea, rectè à nobis determinatas fuisse cognoscemus, cùm ex iisdem non ea dumtaxat ad quae respeximus, sed alia etiam omnia, de quibus antea non cogitavimus, explicari advertemus.

XLIII. Vix fieri posse quin causae, ex quibus omnia phaenomena clarè deducuntur, sint verae.Et certè, si nullis principiis utamur nisi evidentissimè perspectis, si nihil nisi per Mathematicas consequentias ex iis deducamus, et interim illa quae sic ex ipsis deducemus, cum omnibus naturae phaenomenis accuratè consentiant, injuriam Deo facere videremur, si causas rerum hoc pacto à nobis inventas falsas esse suspicaremur, tanquam si nos Elzevier, p. 89
Image haute résolution sur Gallica
tam imperfectos genuisset, ut ratione nostrâ rectè utendo fallamur.

XLIV. Me tamen eas, quas hîc exponam, pro hypothesibus tantùm haberi velle.Verumtamen ne etiam nimis arrogantes esse videamur, si de tantis rebus philosophando, genuinam earum veritatem à nobis inventam esse affirmemus, malim hoc in medio relinquere, atque omnia quae deinceps sum scripturus tanquam hypothesin proponere ; quae quamvis falsa esse existimetur, satis magnum operae pretium me fecisse arbitrabor, si omnia quae ex ipsa deducentur cum experimentis consentiant. Ita enim ex ea tantundem utilitatis ad vitam, atque ex ipsius veritatis cognitione percipiemus.

XLV. Meque etiam hîc nonnullas assumpturum, quas constat falsas esse.Quinimò etiam, ad res naturales meliùs explicandas, earum causas altiùs hîc repetam, quàm ipsas unquam extitisse existimem. Non enim dubium est, quin mundus ab initio fuerit creatus cum omni suâ perfectione, ita ut in eo et Sol et terra et Luna, et stellae extiterint ; ac etiam in terra non tantùm fuerint AT VIII-1, 100 semina plantarum, sed ipsae plantae ; nec Adam et Eva nati sint infantes, sed facti sint homines adulti. Hoc fides Christiana nos docet ; hocque etiam ratio naturalis planè persuadet. Attendendo enim ad immensam Dei potentiam, non possumus existimare illum unquam quidquam fecisse, quod non omnibus suis numeris fuerit absolutum. Sed nihilominus, ut ad plantarum vel hominum naturas intelligendas, longè melius est considerare, quo pacto paulatim ex seminibus nasci possint, quàm quo pacto à Deo in prima mundi origine creati sint : ita si quae principia possimus excogitare, valde simplicia et cognitu facilia, ex quibus tanquam ex seminibus quibusdam, et sidera et terram, et denique omnia quae in Elzevier, p. 90
Image haute résolution sur Gallica
hoc mundo aspectabili deprehendimus oriri potuisse demonstremus, quamvis ipsa nunquam sic orta esse probè sciamus ; hoc pacto tamen eorum naturam longè meliùs exponemus, quàm si tantùm, qualia jam sint, describeremus. Et quia talia principia mihi videor invenisse, ipsa breviter hîc exponam.

XLVI. Quaenam sint ea, quae hîc assumo ad phaenomena omnia explicanda.Ex antedictis jam constat, omnium mundi corporum unam et eandem esse materiam, in quaslibet partes divisibilem, ac jam reipsa in multas divisam, quae diversimodè moventur, motusque habent aliquo modo circulares, et semper eandem motuum quantitatem in universo conservant. At quàm magnae sint istae partes materiae, quàm celeriter moveantur, et quales circulos describant, non possumus solâ ratione AT VIII-1, 101 determinare ; quia potuerunt ista innumeris modis diversis à Deo temperari, et quemnam prae caeteris elegerit, sola experientia docere debet : Jamque idcirco nobis liberum est, quidlibet de illis assumere, modò omnia, quae ex ipso consequentur, cum experientiâ consentiant. Itaque si placet, supponemus omnem illam materiam, ex qua hic mundus adspectabilis est compositus, fuisse initio à Deo divisam in particulas quam-proximè inter se aequales, et magnitudine mediocres, sive medias inter illas omnes, ex quibus jam coeli atque astra componuntur, easque omnes tantundem motus in se habuisse, quantum jam in mundo reperitur ; et aequaliter fuisse motas, tum singulas circa propria sua centra, et separatim à se mutuò, ita ut corpus fluidum componerent, quale coelum esse putamus ; tum etiam plures simul, circa alia quaedam puncta aequè à se mutuò remota, et eodem modo disposita, ac jam sunt, centra fixarum ; nec non etiam circa Elzevier, p. 91
Image haute résolution sur Gallica
alia aliquantò plura, quae aequent numerum planetarum. Ita scilicet ut illae omnes, quae continebantur in spatio AEINB. Vide fig. pag. seq., verterentur circa punctum S, et quae continebantur in spatio AEV, circa F, et ita de caeteris : sicque tot varios vortices componerent, quot jam astra sunt in mundo.

XLVII. Harum suppositionum falsitatem non impedire, quò minùs ea quae ex ipsis deducentur, vera et certa esse possint.Quae pauca sufficere mihi videntur, ut ex iis tanquam causis, omnes qui in hoc mundo apparent effectus, secundùm leges naturae suprà expositas oriantur. AT VIII-1, 102 Et non puto alia simpliciora, vel intellectu faciliora, vel etiam probabiliora rerum principia posse excogitari. Etsi enim fortè etiam ex Chao per leges Naturae, idem ille ordo qui jam est in rebus deduci posset, idque olim susceperim explicandum ; quia tamen AT VIII-1, 103 confusio, minùs videtur convenire cum summâ Dei rerum creatoris perfectione, quàm proportio vel ordo, et minùs distinctè etiam à nobis percipi potest ; nullaque proportio, nullusve ordo simplicior est, et cognitu facilior, quàm ille qui constat omnimodâ aequalitate : idcirco hîc suppono omnes materiae particulas, initio fuisse tam in magnitudine, quàm in motu inter se aequales, et nullam in universo inaequalitatem relinquo, praeter illam quae est in situ Fixarum, et quae unicuique coelum noctu intuenti, tam clarè apparet, ut negari planè non possit. Atque omnino parum refert, quid hoc pacto supponatur, quia postea juxta leges naturae est mutandum. Et vix aliquid supponi potest, ex quo non idem effectus (quanquam fortasse operosiùs) per easdem naturae leges deduci possit : Cùm enim illarum ope, materia formas omnes quarum est capax, successivè assumat, si formas istas ordine consideremus, tandem ad illam quae est hujus mundi poterimus Elzevier, p. 92
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 93
Image haute résolution sur Gallica
devenire : adeò ut hîc nihil erroris ex falsa suppositione sit timendum.

XLVIII. Quomodo omnes coelestis materiae particulae factae sint sphaericae.Itaque, ut naturae legum efficacitatem in propositâ hypothesi ostendere incipiamus, considerandum est illas particulas, in quas totam hujus mundi materiam initio divisam fuisse supponimus, non potuisse quidem initio esse sphaericas, quia plures globuli simul juncti, spatium continuum non replent ; sed cujuscunque figurae tunc fuerint, eas non potuisse successu temporis non fieri rotundas, quandoquidem varios habuerunt motus circulares. Cùm enim in principio satis magnâ vi motae fuerint, ut unae ab aliis sejungerentur, eadem illa vis perseverans, haud dubiè satis magna AT VIII-1, 104 etiam fuit, ad earum omnes angulos, dum sibi mutuò postea occurrerunt, atterendos : ad hoc enim non tanta, quàm ad illud, requirebatur. Et ex hoc solo, quòd alicujus corporis anguli sic atterantur, facilè intelligimus illud tandem fieri rotundum : quia hoc in loco nomen anguli, ad omne id, quod in tali corpore ultra figuram sphaericam prominet, est extendendum.

XLIX. Circa istas particulas sphaericas aliam esse debere materiam subtiliorem.Cùm autem nullibi spatia omni corpore vacua esse possint, cumque rotundae illae materiae particulae simul junctę, perexigua quaedam intervalla circa se relinquant, necesse est ista intervalla quibusdam aliis materiae ramentis minutissimis, figuras ad ipsa implenda aptas habentibus, easque pro ratione loci occupandi perpetuò mutantibus, impleri. Nempe dum earum materiae particularum, quae fiunt rotundę, anguli paulatim atteruntur, id quod ex ipsis eraditur adeò est minutum, et tantam celeritatem acquirit, ut solâ vi sui motûs in ramenta innumerabilia dividatur ; Elzevier, p. 94
Image haute résolution sur Gallica
sicque impleat omnes angulos, quos aliae materiae particulae subingredi non possunt.

L. Hujus subtilioris materiae particulas facillimè dividi.Notandum enim est, quò minora sunt ista particularum aliarum ramenta, eò faciliùs moveri, atque in alia adhuc minutiora comminui posse : Quia quò minora, eò plus habent superficiei, pro ratione suae molis : et occurrunt aliis corporibus secundùm superficiem ; dividuntur verò secundùm molem.

LI. Easdem celerrimè moveri.Notandum etiam est ipsa multò celeriùs agitari, quàm alias materiae particulas, à quibus tamen suam AT VIII-1, 105 agitationem acquirunt : quia dum hae per rectas et patentes vias feruntur, expellunt ista per obliquas et angustas. Eadem ratione, quâ videmus ex folle, quamvis lentè claudatur, aërem tamen valde celeriter egredi, propter angustiam viae per quam transit. Jamque suprà demonstratum est, aliquam materiae portionem celerrimè moveri, ac in partes reipsa indefinitas dividi debere, ut varii motus circulares et inaequales, sine rarefactione vel vacuo fieri possint, nec ulla alia praeter hanc ad id apta reperitur.

LII. Tria esse hujus mundi aspectabilis elementa.Jam itaque duo habemus genera materiae valde diversa, quae duo prima elementa hujus mundi aspectabilis dici possunt. Primum est illius, quae tantam vim habet agitationis, ut aliis corporibus occurrendo, in minutias indefinitae parvitatis dividatur, et figuras suas ad omnes angulorum ab iis relictorum angustias implendas accommodet. Alterum est ejus, quae divisa est in particulas sphaericas, valde quidem minutas, si cum iis corporibus, quae oculis cernere possumus, comparentur ; sed tamen certae ac determinatae quantitatis, et divisibiles in alias multò minores. Tertiumque paulò post inveniemus, constans partibus Elzevier, p. 95
Image haute résolution sur Gallica
vel magis crassis, vel figuras minùs ad motum aptas habentibus. Et ex his tribus omnia hujus mundi aspectabilis corpora componi ostendemus : Nempe Solem et Stellas fixas ex primo, coelos ex secundo, et Terram cum Planetis et Cometis ex tertio. Cùm enim Sol et Fixae lumen ex se emittant ; coeli illud transmittant ; Terra, Planetae, ac Cometae remittant : triplicem hanc differentiam in aspectum incurrentem, non malè ad tria elementa referemus.

AT VIII-1, 106 LIII. Tres etiam in illo coelos distingui posse.Non malè etiam omnem materiam, in spatio AEI comprehensam, quae gyrat circa centrum S, pro primo coelo sumemus ; et omnem illam quae circa centra F, f, innumerabiles alios vortices componit, pro secundo ; AT VIII-1, 107 Et denique quidquid ultra illos duos coelos reperitur, pro tertio.NB. Vide fig. pag. seq. Existimamusque hoc tertium, respectu secundi esse immensum, et secundum respectu primi permagnum. Sed tertii coeli consideratio non est hujus loci ; quia nullo modo à nobis spectari potest in hac vitâ, et de mundo tantùm aspectabili tractamus. Vortices autem quorum centra F, f, omnes simul pro uno tantùm coelo numeramus, quia sub unâ et eadem ratione à nobis considerantur ; Sed vorticem S, licèt hîc non appareat ab aliis diversus, pro peculiari tamen coelo, et quidem omnium primo sumimus : quia Terram habitationem nostram paulò pòst in illo inveniemus, ideoque multò plura in ipso habebimus spectanda quàm in reliquis, et nomina rebus non propter ipsas, sed tantùm ad nostras de iis cogitationes explicandas imponere solemus.

LIV. Quomodo Sol et fixae formatae sint.Crevit autem initio paulatim materia primi elementi, ex eo quòd particulae secundi, assiduo motu se invicem Elzevier, p. 96
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 97
Image haute résolution sur Gallica
magis ac magis attererent ; cumque major ejus quantitas fuit in universo, quàm necesse erat ad implenda exigua illa spatia, quae inter particulas sphaericas secundi elementi, sibi mutuò incumbentes reperiuntur, quidquid ex ea residui fuit, postquam spatia ista impleta sunt, ad centra S, F, f, confluxit : ibique corpora quaedam sphaerica fluidissima composuit ; nempe Solem in centro S, ac Stellas fixas in aliis centris. Postquam enim particulae secundi elementi fuerunt magis attritae, minùs spatii occupârunt AT VIII-1, 108 quàm priùs, nec ideò ad centra usque se extenderunt, sed ab iis aequaliter omni ex parte recedentes, loca ibi sphaerica reliquerunt, à materia primi elementi, ex omnibus circumjacentibus locis eò affluente, replenda.

LV. Quid sit lux.Ea enim est lex Naturae, ut corpora omnia quae in orbem aguntur, quantum in se est, à centris sui motûs recedant. Atque hîc illam vim, quâ sic globuli secundi elementi, nec non etiam materia primi circa centra SF congregata, recedere conantur ab istis centris, quàm potero accuratissimè explicabo : In ea enim solâ lucem consistere infrà ostendetur ; et ab ipsius cognitione multa alia dependent.

LVI. Quis conatus ad motum in rebus inanimatis sit intelligendus.Cùm dico globulos secundi elementi recedere conari à centris circa quae vertuntur, non putandum est idcirco me illis aliquam cogitationem affingere, ex qua procedat iste conatus ; sed tantùm ipsos ita esse sitos, et ad motum incitatos, ut revera sint eò versus ituri, si à nullâ aliâ causâ impediantur.

LVII. Quomodo in eodem corpore conatus ad diversos motus simul esse possint.Quia verò frequenter, multae causae diversae agunt simul in idem corpus, atque unae aliarum effectus impediunt, prout ad has vel illas respicimus, dicere possumus Elzevier, p. 98
Image haute résolution sur Gallica
ipsum eodem tempore tendere, sive ire conari, versus diversas partes. Ut exempli causâ, lapis A, in funda EA, circa centrum E rotatus, tendit quidem ab A versus B, si omnes causae quae concurrunt ad ejus motum determinandum, simul spectentur, quia revera eo-versus fertur ; Sed si respiciamus ad solam vim motûs quae in ipso est, dicemus illum cùm est in AT VIII-1, 109 puncto A, tendere versus C, juxta legem motûs suprà expositam : ponentes scilicet lineam AC esse rectam, quae tangit circulum in puncto A. Si enim lapis è funda egrederetur, eo temporis momento, quo veniendo ex L pervenit ad punctum A, revera pergeret ab A versus C, non versus B ; ac quamvis funda hunc effectum impediat, non tamen impedit conatum. Si denique non respiciamus ad totam istam vim motûs, sed tantùm ad illam Elzevier, p. 99
Image haute résolution sur Gallica
ejus partem quae à funda impeditur, eam scilicet distinguentes ab aliâ ejus parte quae sortitur suum effectum, dicemus hunc lapidem, dum est in puncto A, tendere tantùm versus D, sive recedere conari à centro E, secundùm lineam rectam EAD.

LVIII. Quomodo ea quae circulariter moventur, conentur recedere à centro sui motûs.Quod ut clarè intelligatur, conferamus motum quo lapis in puncto A existens, ferretur versus C, si à nulla alia vi impediretur, cum motu quo formica in eodem AT VIII-1, 110 puncto A existens, moveretur etiam versus C, si linea EY esset baculus, supra quem recta incederet ab A versus Y, dum interim ipse baculus verteretur circa centrum E, ac ejusdem baculi punctum A, describeret circulum ABF, essentque hi duo motus ita inter se contemperati, ut formica perveniret ad X cùm baculus AT VIII-1, 111 esset in C, et ad Y cùm baculus esset in G, atque ita ipsa semper existeret in lineâ rectâ ACG. Ac deinde conferamus etiam eam vim, quâ Elzevier, p. 100
Image haute résolution sur Gallica
idem lapis, actus in funda secundùm lineam circularem ABF, recedere conatur à centro E, secundùm lineas rectas AD, BC, FG, cum conatu qui remaneret in formica, si vinculo vel glutino aliquo detineretur in puncto A, supra baculum EY, dum interim iste baculus eam deferret circa centrum E, per lineam circularem ABF, ac ipsa totis viribus conaretur ire versus Y, atque ita recedere à centro E, secundùm lineas rectas EAY, EBY, et similes.

LIX. Quanta sit vis istius conatus.Scio quidem motum istius formicae fore initio tardissimum, atque ideò ejus conatum, si tantùm ad principium Elzevier, p. 101
Image haute résolution sur Gallica
motûs referatur, non videri magnum esse posse : atqui profectò non planè nullus est, et dum sortitur effectum augetur, adeò ut motus ex eo proveniens satis celer esse possit. Nam ut adhuc alio utamur exemplo, si EY sit canalis, in quo globulus A contineatur, primo quidem temporis momento, quo iste canalis agetur in gyrum, circa centrum E, globulus A motu tantùm tardissimo progredietur versus Y ; sed secundo momento paulò celeriùs incedet : priorem enim vim retinebit, ac praeterea novam acquiret à novo conatu recedendi à centro E : quia quandiu durat motus circularis, tamdiu ille conatus durat, et quasi renovatur singulis momentis. Atque hoc experientia confirmat ; si enim AT AT VIII-1, 112 canalis EY, valde celeriter agatur circa centrum E, brevi globulus in eo existens, ab A ad Y perveniet. Idemque etiam experimur in fundâ ; quò celeriùs enim lapis in ea rotatur, eò magis funis intenditur ; atque ista tensio, à sola vi qua lapis recedere conatur à centro sui motus exorta, exhibet nobis istius vis quantitatem.

LX. Hunc conatum reperiri in materiâ coelorum.Quod vero hîc de lapide in fundâ, vel de globulo in canali circa centrum E rotato, dictum est, facilè intelligitur eodem modo, de omnibus globulis secundi elementi, quòd nempe unusquisque satis magnâ vi recedere conetur, à centro vorticis in quo gyratur : retinetur enim hinc inde ab aliis globulis circumpositis, non aliter quàm lapis à fundâ. Sed praeterea ista vis in illis multùm augetur, ex Elzevier, p. 102
Image haute résolution sur Gallica
eo quòd superiores ab inferioribus, et omnes simul à materia primi elementi, in centro cujusque vorticis congregatâ, premantur. Ac primò quidem, ut accuratè omnia distinguantur, de solis istis globulis hîc agemus ; nec ad materiam primi elementi magis attendemus, quàm si spatia omnia, quae ab illa occupantur, vacua essent, hoc est, quàm si plena essent materiâ, quae aliorum corporum motus nullo modo juvaret, nec impediret. Nullam enim aliam esse posse spatii vacui veram ideam, ex antedictis est manifestum.

LXI. Ipsum efficere, ut corpora Solis et Fixarum sint rotunda.Cum globuli omnes qui volvuntur circa S, in vortice AEI, conentur recedere ab S, ut jam demonstratum est, satis patet illos qui sunt in lineâ rectâ SA, premere se mutuò omnes versus A : et illos qui sunt AT VIII-1, 113 in lineâ rectâ SE, premere se versus E, atque ita de caeteris : Adeò ut, si non sint satis multi ad occupandum omne spatium inter S, et circumferentiam AEI, totum id quod non occupant relinquatur versus S. Et quoniam ii qui sibi mutuò incumbunt, (exempli causâ, ii qui sunt in lineâ rectâ SE,) non omnes instar baculi simul vertuntur, sed uni citiùs, alii tardiùs circuitum suum absolvunt, ut infrà fusiùs exponetur, spatium quod relinquunt versus S, non potest non esse rotundum. Etsi enim fingeremus plures globulos initio fuisse in lineâ rectâ SE, Elzevier, p. 103
Image haute résolution sur Gallica
quàm in SA vel SI, adeò ut infimi lineae SE, viciniores essent centro S, quàm infimi lineae SI ; quia tamen infimi illi, citiùs circuitum suum absolvissent quàm superiores, nonnulli ex ipsis adjunxissent se statim extremitati lineae SI, ut sic tantò magis recederent ab S ; ideoque nunc omnes infimi istarum linearum, aequaliter remoti sunt à puncto S, et ita spatium BCD, quod circa illud relinquunt, est rotundum.

LXII. Eundem efficere, ut materia coelestis ab omnibus punctis circumferentiae cujusq; stellae vel Solis, recedere conetur.Praeterea notandum est, non modò globulos omnes qui sunt in linea recta SE, se invicem premere versus E ; sed etiam unumquemque ex ipsis, premi ab omnibus aliis, qui continentur inter lineas rectas ab illo ad circumferentiam BCD ductas, et ipsam tangentes. Ita exempli causâ globulus F, premitur ab omnibus aliis, qui sunt intra lineas BF et DF, sive in spatio AT VIII-1, 114 triangulari BFD ; non autem sic à reliquis, adeò ut si locus F esset vacuus, uno et eodem temporis momento, globuli omnes in spatio BFD contenti, accederent quantum possent ad illum replendum, non autem ulli alii. Nam quemadmodum videmus eandem vim gravitatis, quę lapidem in libero aëre cadentem rectà ducit ad centrum terrae, illum etiam obliquè eò deferre, cùm impeditur ejus motus rectus à plani alicujus declivitate ; ita non dubium est quin eadem vis, quâ globuli omnes in spatio BFD contenti, recedere conantur à centro S, secundùm lineas rectas ab illo centro eductas, sufficiat ad ipsos etiam inde removendos, per lineas à centro isto declinantes.

Elzevier, p. 104
Image haute résolution sur Gallica
LXIII. Globulos materiae coelestis, se mutuò non impedire in isto conatu.Hocque exemplum gravitatis, rem apertè declarabit, si consideremus globos plumbeos in vase BFD contentos, et sibi mutuò sic incumbentes, ut foramine facto in fundo vasis F, globus 1 vi gravitatis suae descendat, simul enim alii duo 2, 2, illum sequentur, et hos subsequentur alii tres 3, 30, 3, et sic de caeteris ; ita ut eodem temporis momento, quo infimus 1 incipiet moveri, alii omnes, in spatio triangulari BFD AT VIII-1, 115 contenti, simul descendant, reliquis immotis. Ubi quidem notare licet duos globos 2, 2, postquam aliquantulum sequuti sunt globum 1 descendentem, se mutuò impedire ne ulteriùs pergant. Sed idem in globulis secundi elementi locum non habet, cùm enim in perpetuo sint motu, quamvis aliquando possit contingere, ut eodem planè modo sint dispositi, ac globi plumbei in hac figurâ depicti, hoc non nisi per minimum temporis punctum, quod instans vocant, durare potest, et ideò continuitatem earum motus non interrumpit. Ac praeterea notandum est vim luminis, non in aliquâ motûs duratione consistere, sed tantummodo in pressione sive in primâ praeparatione ad motum, etsi fortè ex ea motus ipse non sequatur.

LXIV. Omnes lucis proprietates in isto conatu inveniri : adeò ut lux ejus ope cerni posset tanquam ex stellis manans, etsi nulla vis esset in ipsis stellis.Ex quibus clarè percipitur, quo pacto actio illa, quam pro luce accipio, à Solis vel cujuslibet Stellae fixae corpore in omnes partes aequaliter se diffundat ; et in minimo temporis Elzevier, p. 105
Image haute résolution sur Gallica
momento ad quamlibet distantiam extendatur ; et id quidem secundùm lineas rectas, non à solo corporis lucidi centro, sed etiam à quibuslibet aliis ejus superficiei punctis, eductas. Unde reliquae omnes lucis proprietates deduci possunt. Quodque fortè multis paradoxum videbitur, haec omnia ita se haberent in materiâ coelesti, etiamsi nulla planè esset vis in Sole, aliove astro circa quod gyratur : adeò ut, si corpus Solis nihil aliud esset quàm spatium vacuum, nihilominus ejus lumen, non quidem tam forte, sed quantum ad reliqua non aliter quàm nunc cerneremus, saltem in circulo secundùm quem materia coeli movetur ; nondum enim hîc omnes sphaerae AT VIII-1, 116 dimensiones consideramus. Ut autem etiam possimus explicare, quidnam sit in ipso Sole ac Stellis, quo ista vis luminis augeatur, et secundùm omnes sphaerae dimensiones diffundatur, nonnulla de coelorum motu sunt praemittenda.

LXV. Cujusque vorticis coelorum polos, tangere partes aliorum vorticum ab eorum polis remotas.Quacunque ratione moti fuerint ab initio singuli AT VIII-1, 117 eorum vortices, jam debent esse ita inter se compositi, ut unusquisque in eam partem feratur, secundùm quam reliquorum omnium circumstantium motus minùs illi adversantur : quia tales sunt leges naturae, ut motus cujusque corporis alterius occursu facilè possit inflecti. Quam-ob-rem si ponamus primum vorticem, cujus centrum S, ferri ab A per E versus I, alius vortex ei vicinus, cujus centrum F, ferri debet ab A per E versus V, si nulli alii circumjacentes impediant ; sic enim eorum motus optimè inter se consentient. Eodemque modo tertius vortex, cujus centrum non sit in plano SAFE, sed supra illud extans, cum centris S et F triangulum constituat, et qui duobus aliis vorticibus AEI et AEV in lineâ AE jungatur, Elzevier, p. 106
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 107
Image haute résolution sur Gallica
ferri debet ab A per E sursum versus. Quo posito quartus vortex cujus centrum f, ferri non potest ab E versus I, ut ejus motus conveniat cum motu primi, quia sic adversaretur motibus secundi et tertii ; nec ab E versus V, quemadmodum secundus, quia repugnarent primus et tertius ; nec denique ab E sursum versus, ut tertius, quia repugnarent primus et secundus : Atque ideò superest, ut unum ex polis suis habeat versus E, aliumque in parte oppositâ versus B, vertaturque circa axem EB, ab I ad V.

LXVI. Motus istorum vorticum aliquo modo inflecti, ut inter se consentiant.Atque hîc etiam notari debet, nonnihil adhuc contrarietatis in istis motibus fore, si trium priorum vorticum eclipticae, hoc est, circuli à polis remotissimi, sibi mutuò directè occurrant in puncto E, in quo sit polus quarti vorticis. Nam si, exempli causâ, AT VIII-1, 118 IVX sit illa ejus pars, quae est circa polum E, vertiturque in orbem secundùm ordinem notarum IVX, primus vortex radet illam secundùm lineam rectam EI, aliasque ipsi parallelas, et secundus vortex eandem radet secundùm lineam EV, et tertius secundùm lineam EX, quâ ratione motui ejus circulari nonnihil repugnabunt. Sed hoc facilè natura per leges motus emendat, trium priorum vorticum eclipticas, nonnihil inflectendo in eam partem, secundùm quam vertitur quartus IVX ; quo fit ut illi postea ipsum radant, non secundùm lineas rectas Elzevier, p. 108
Image haute résolution sur Gallica
EI, EV, EX sed secundùm obliquas 1I, 2V, 3X, et ita cum ipsius motu planè consentiant.

LXVII. Duorum vorticum polos se mutuò tangere non posse.Nec sanè ullus mihi videtur excogitari posse alius modus, secundùm quem variorum istorum vorticum motus sibi mutuò minùs adversentur. Si enim duorum polos se mutuò tangere supponamus, vel ambo in easdem partes ferentur, et ita in unum vorticem coalescent ; vel in contrarias, et ita sibi mutuò quam-maximè repugnabunt. Atque ideò quamvis non tantum mihi assumam, ut omnium coeli vorticum situs et motus ausim determinare, puto tamen generaliter posse affirmari, atque hîc satis esse demonstratum, polos cujusque vorticis non tam vicinos esse polis aliorum vorticum AT VIII-1, 119 contiguorum, quàm partibus ab ipsorum polis valde remotis.

LXVIII. Vortices istos esse magnitudine inaequales.Praeterea, inexplicabilis illa varietas quae apparet in situ fixarum, planè ostendere videtur, illos vortices qui circa ipsas volvuntur, non esse inter se aequales. Quod autem nulla stella fixa esse possit, nisi in centro alicujus talis vorticis, ex ipsarum luce judico esse manifestum : lucem enim accuratissimè per tales vortices, ac sine illis nullâ alia ratione posse explicari, partim ex jam dictis, partim ex infrà dicendis patebit. Et cùm nihil planè aliud in Fixis sensu percipiamus, praeter ipsarum lucem et apparentem situm, nullam habemus rationem aliud iis tribuendi, quàm quod ad haec duo explicanda requiri judicamus. At non magis requiritur ad lucem explicandam, ut vortices materiae coelestis circa ipsas volvantur, quàm ad apparentem earum situm, ut isti vortices sint magnitudine inaequales. Sed sanè si sint inaequales, necesse est, ut quorundam partes à polis remotae, tangant aliorum partes polis vicinas : Elzevier, p. 109
Image haute résolution sur Gallica
quia majorum et minorum similes partes ad invicem applicari non possunt.

LXIX. Materiam primi elementi, ex polis cujusque vorticis fluere versus centrum, et ex centro versus alias partes.Ex his autem cognosci potest materiam primi elementi, fluere continuò versus centrum cujusque vorticis, ex aliis circumjacentibus vorticibus, per partes ejus polis vicinas ; ac vice versâ, ex ipso in alios circumjacentes vortices effluere, per partes ab ejusdem polis remotas. Nam si ponamus, exempli causâNB. Vide fig. pag. seq., AT VIII-1, 120 AYBM esse vorticem primi coeli, in cujus centro est Sol, ejusque polos esse A australem, et B borealem, circa quos totus gyrat ; quatuorque circumjacentes vortices KOLC gyrare circa axes TT, YY, ZZ, et AT VIII-1, 121 MM, ita ut ille tangat duos O et C in ipsorum polis, et alios duos K et L, in partibus ab eorum polis valde remotis : patet ex ante-dictis, omnem ejus materiam recedere conari ab axe AB, atque ideò majori vi tendere versus partes Y et M, quàm versus A et B ; Cumque in Y et M occurrat polis vorticum O et C, in quibus non magna est vis ad ei resistendum ; et in A et B occurrat partibus vorticum K et L, quae ab eorum polis sunt remotissimae, ac proinde majorem habent vim ad eundeum ab L et K versus S, quàm partes circumpolares vorticis S, ad eudeum versus L et K, non dubium est, quin materia quae est in K et L, progredi debeat versus S, atque illa quae est in S, versus O et C.

LXX. Idem de materiâ secundi elementi non posse intelligi.Atque id quidem non tantùm de materiâ primi elementi, sed etiam de globulis secundi esset intelligendum, si nullae causae peculiares, horum motum eo-versus impedirent. Verùm, quia multò celerior est agitatio primi elementi quàm secundi, semperque ipsi liber est transitus per illos exiguos angulos, qui à globulis secundi occupari Elzevier, p. 110
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 111
Image haute résolution sur Gallica
non possunt, etsi fingeremus omnem materiam, tam primi quàm secundi elementi, contentam in vortice L, uno et eodem tempore à loco medio inter centra S et L, progredi coepisse versus S, intelligeremus tamen illam primi elementi, citiùs ad centrum S pervenire debuisse, quàm illam secundi. Atqui materia primi elementi, sic in spatium S ingressa, tantâ vi protrudit globulos secundi, non modò versus eclipticam eg vel MY, sed maximè etiam versus polos fd vel AB, quemadmodum mox explicabo, ut AT VIII-1, 122 hac ratione impediat, ne illi qui veniunt ex vortice L, propiùs accedant versus S, quàm usque ad certum aliquem terminum, qui hîc literâ B notatus est. Idemque de vortice K, et aliis omnibus est judicandum.

AT VIII-1, 123 LXXI. Quae sit ratio hujus diversitatis.Praeterea etiam considerare oportet, particulas secundi elementi quae volvuntur circa centrum L, non solùm habere vim recedendi ab isto centro, sed etiam perseverandi in suâ celeritate ; quae duo sibi quodammodo adversantur : quia dum gyrant in vortice L, à vicinis aliis vorticibus, qui supra et infra planum hujus figurae intelligendi sunt, intra certos terminos cohibitae, non possunt evagari versus B, quin tardiùs moveantur inter L et B, quàm inter L et alios vicinos vortices, extra planum hujus figurae intelligendos ; et quidem tantò tardiùs, quantò spatium LB erit majus : Nam cum circulariter moveantur, non possunt plus temporis impendere, in transeundo inter L et istos alios vortices, quàm inter L et B. Atque idcirco, vis quam habent ad recedendum à centro L, efficit quidem ut nonnihil evagentur versus B, quia ibi occurrunt partibus circumpolaribus vorticis S, quae non difficulter ipsis cedunt ; sed ex adverso vis quam habent, ad retinendam celeritatem Elzevier, p. 112
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 113
Image haute résolution sur Gallica
sui motus, impedit ne usque adeò evagentur, ut ad S perveniant. Quod idem non habet locum in materia primi elementi : etsi enim in hoc consentiat cum particulis secundi, quòd simul cum ipsis gyrando, recedere conetur à centris vorticum in quibus continetur ; in eo tamen maximè dissentit, quòd non opus sit ut quidquam de sua celeritate remittat, cùm ab istis centris recedit, quia ubique ferè aequales invenit vias, ad motus suos continuandos ; nempe in angustiis angulorum, qui à globulis secundi elementi non implentur. Quamobrem non dubium est, quin materia ista primi elementi, continuò fluat versus S, per partes polis A et B vicinas, non modò ex vorticibus K AT VIII-1, 124 et L, sed etiam ex pluribus aliis, qui non exhibentur in hac figura ; quia non omnes in eodem plano sunt intelligendi, nec verum eorum situm, nec magnitudinem, nec numerum possum determinare. Non etiam AT VIII-1, 125 dubium est, quin eadem materia effluat ex S, versus vortices O et C, ac etiam versus plures, sed quorum nec situm, nec magnitudinem, nec numerum definio ; Ut neque definio, an eadem illa materia, ex O et C statim revertatur ad K et L, an potiùs digrediatur ad multos alios vortices, à primo coelo remotiores, antequam circulum sui motûs absolvat.

LXXII. Quomodo moveatur materia, quae Solem componit.Sed paulò diligentiùs est considerandum, quomodo ipsa moveatur in spatio defg. Nempe illa ejus pars quae venit ab A, rectà pergit usque ad d, ubi globulis secundi elementi occurrens, illos versus B propellit ; eodemque modo alia pars quae venit à B, rectà pergit usque ad f, ubi occurrit globulis secundi elementi, quos repellit versus A : Et statim tam quae est versus d, quàm quae versus f, reflectitur Elzevier, p. 114
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 115
Image haute résolution sur Gallica
in omnes partes versus eclipticam eg, omnesque globulos secundi elementi circumjacentes, aequaliter pellit ; ac denique per meatus, qui sunt inter istos globulos circa eclipticam eg, versus M et Y elabitur. Praeterea dum ista materia primi elementi, proprio motu sic rectà fertur, ab A et B versus d et f, fertur etiam circulariter motu totius vorticis, circa axem AB ; adeò ut singula ejus ramenta lineas spirales, sive in modum cochleae contortas, describant ; quae spirales postea, cùm ad d et f pervenerunt, inde utrimque reflectuntur versus eclipticam eg : Et quia spatium defg, majus est quàm meatus, per quos materia primi elementi in illud ingreditur, vel ex ipso egreditur, idcirco semper ibi aliqua ejus materię pars manet, corpusque fluidissimum componit, quod perpetuò circa axem fd se ipsum rotat.

LXXIII. Varias esse inaequalitates in situ corporis Solis.Notandumque est in primis, hoc corpus sphaericum AT VIII-1, 126 esse debere. Quamvis enim ob inaequalitatem vorticum, non putandum sit, omnino aequalem copiam materiae primi elementi, summitti versus S, à vorticibus vicinis unius poli, atque à vicinis alterius ; nec etiam AT VIII-1, 127 istos vortices ita esse sitos, ut materiam illam in partes directè oppositas mittant ; nec alios vortices, primum coelum versus ejus eclipticam tangentes, certum aliquem ipsius circulum, qui pro eclipticâ sumi possit, eodem modo respicere, materiamque ex S, per omnes partes istius circuli, aliasque ipsi vicinas egredientem, pari facilitate in se admittere : Non tamen inde ullae inaequalitates in figura Solis argui possunt, sed tantùm in ejus situ, motu et quantitate. Nempe si vis materiae primi elementi, venientis à polo A versus S, major sit quàm venientis à polo B, illa quidem materia priusquam Elzevier, p. 116
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 117
Image haute résolution sur Gallica
alterius occursu repelli possit, longiùs progredietur versus B, quàm haec altera versus A ; sed ita longiùs progrediendo ejus vis minuetur ; ac juxta leges naturae, se mutuò tandem ambae repellent illo in loco, in quo earum vires erunt inter se planè aequales, atque ibi corpus Solis constituent : quod proinde remotius erit à polo A, quàm à polo B. Sed non majori vi pellentur globuli secundi elementi, in ejus circumferentiae parte d, quàm in parte f, nec ideò circumferentia ista minùs erit rotunda. Item si materia primi elementi, faciliùs egrediatur ex S versus O, quàm versus C, (illic scilicet liberius spatium inveniendo) hoc ipso corpus S nonnihil accedet versus O, et isto accessu spatium interjectum minuendo, ibi tandem sistetur, ubi vis erit utrimque aequalis. Atque ita, quamvis ad solos quatuor vortices LCKO respiceremus, modò tantùm eos supponamus esse inter se inaequales, inde sequitur, Solem S, nec in spatio medio inter O et C, nec etiam in medio inter L et K esse debere. Majorque adhuc in ejus situ inaequalitas, potest intelligi AT VIII-1, 128 ex eo, quòd alii plures vortices ipsum circumstent.

LXXIV. Varias etiam esse in ejus materiae motu.Praeterea si materia primi elementi, veniens ex vorticibus K et L, non secundùm lineas tam rectas feratur versus S, quàm versus alias aliquas partes ; exempli AT VIII-1, 129 causâ, quae venit ex K versus e, quae autem ex L versus g, hinc fiet ut poli fd, circa quos tota Solis materia vertetur, non sint in lineis rectis à K et L ad S ductis, sed Australis f aliquantò magis versus e accedat, et Borealis d versus g. Item, si linea recta SM, per quam materia primi elementi, facillimè egreditur ab S versus C, transeat per punctum circumferentiae fed, vicinius puncto d quàm puncto f ; ac Elzevier, p. 118
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 119
Image haute résolution sur Gallica
linea SY, per quam ista materia praecipuè tendit ab S versus O, transeat per punctum circumferentiae fgd, vicinius puncto f quàm puncto d ; hinc fiet ut eg Solis ecliptica, sive planum in quo movetur illa ejus materia, quae maximum circulum describit, paulò magis inclinetur à parte e, versus polum d quàm versus polum f, sed tamen non tantum quàm linea recta SM ; atque ex parte g, magis inclinetur versus f quàm versus d, sed etiam non tantum quàm recta SY. Unde sequetur axem, circa quem tota Solis materia vertitur, et cujus extremitates sunt poli fd, non esse lineam accuratè rectam, sed nonnihil curvam sive inflexam ; materiamque istam aliquantò celeriùs gyrare inter e et d, vel inter f et g, quàm inter e et f, vel d et g ; ac fortè etiam, non omnino aequali celeritate gyrare inter e et d, atque inter f et g.

LXXV. Eas tamen non impedire ne ejus figura sit rotunda.Quod tamen non potest impedire, ne ipsius corpus sit quam-proximè rotundum ; quia interim alius ejus motus, à polis versus eclipticam, inaequalitates istas compensat. Eademque ratione, quâ videmus ampullam vitream, ex eo solo fieri rotundam, quòd aër in ejus materiam igne liquefactam, per tubum ferreum immittatur : quia nempe iste aër, non majori vi ab AT VIII-1, 130 ampullae orificio in ejus fundum tendit, quàm inde in omnes alias partes reflectitur, et aequè facilè illasomnes pellit : Ita materia primi elementi, corpus Solis per ejus polos ingressa, debet omnes globulos secundi AT VIII-1, 131 elementi circumjacentes, aequaliter undequaque repellere ; non minùs illos in quos obliquè tantùm reflectitur, quàm illos in quos directè impingit.

LXXVI. De motu primi elementi dum versatur inter globulos secundi.Notandum deinde materiam istam primi elementi, quamdiu versatur inter globulos secundi, habere quidem Elzevier, p. 120
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 121
Image haute résolution sur Gallica
motum rectum, à polis AB ad Solem, et à Sole ad eclipticam YM, ac circularem circa polos toti coelo AMBY communem ; sed praeterea etiam, maximam et praecipuam partem suae agitationis impendere, in minutiarum suarum figuris assiduè mutandis, ut omnes exiguos angulos per quos transit, accuratè possit implere : Unde fit, ut ejus vis valde divisa, debilior sit ; ac singulae ejus minutiae, motibus globulorum secundi elementi sibi vicinorum obsequantur, semperque paratae sint ad exeundum ex illis angustiis, in quibus ad tam obliquos motus coguntur, atque ad recta pergendum versus quascunque partes. Eam autem materiam, quae est in corpore Solis coacervata, valde multum virium ibi habere, propter consensum suarum omnium partium in eosdem celerrimos motus, omnesque illas suas vires impendere, in globulis secundi elementi circumjacentibus hinc inde propellendis.

LXXVII. Quomodo Solis lumen non modò versus Eclipticam, sed etiam versus polos se diffundat.Atque ex his potest intelligi, quantum materia primi elementi conferat ad illam actionem, in qua lucem consistere antè monuimus, et quomodo illa actio non modò versus eclipticam, sed etiam versus polos in omnes partes se diffundat. Nam primò, si putemus esse aliquod spatium in H, solâ materiâ primi elementi repletum, et tamen satis magnum ad unum aut plures ex globulis secundi recipiendos, non AT VIII-1, 132 dubium est quin uno et eodem temporis momento, globuli omnes contenti in cono dHf, cujus basis est concavum hemisphaerium def, versùs illud accedant. AT VIII-1, 133

LXXVIII. Quomodo versus Eclipticam se diffundat.Jamque id suprà ostensum est, de globulis contentis in triangulo, cujus basis erat semicirculus eclipticae solaris, quamvis nondum ulla actio primi elementi spectaretur ; Elzevier, p. 122
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 123
Image haute résolution sur Gallica
sed nunc hoc ipsum de iisdem, simulque etiam de reliquis in toto cono contentis, hujus primi elementi ope clariùs patebit. Ea enim ejus pars quae corpus Solis componit, tam globulos secundi elementi qui sunt versus eclipticam e, quàm etiam eos qui sunt versus polos d, f, ac denique omnes qui sunt in cono, dHf, versus H propellit ; neque enim ipsa majori vi movetur versus e, quàm versus d et f, aliasq; partes intermedias : illa verò quae jam supponitur esse in H, tendit versus C, unde per K et L, versus S tanquam in circulum regrediatur. Ideoque non impedit ne globuli isti ad H accedant, et eorum accessu spatium quod priùs ibi erat, corpori Solis accrescat, impleaturque materiâ primi elementi, à centris KL et similibus eò confluente.

LXXIX. Quàm facilè ad motum unius exigui corporis, alia quam maximè ab eo remota moveantur.Quin ipsa potiùs ad hoc juvat ; cùm enim omnis motus tendat in lineam rectam, materia maximè agitata in H existens, magis propendet ad inde egrediendum quàm ad remanendum ; quò enim spatium in quo versatur est angustius, eò magis inflectere cogitur suos motus. Et idcirco minimè mirum esse debet, quòd saepe ad motum alicujus minutissimi corporis, alia corpora per quantumvis magna spatia diffusa, simul moveantur : nec proinde etiam, cur non tantùm Solis, sed et stellarum quam-maximè remotarum, actio ad terram usque, in minimo temporis momento perveniat.

AT VIII-1, 134 LXXX. Quomodo lumen Solis tendat versus polos.Si deinde putemus spatium N, solâ materiâ primi elementi plenum esse, facilè intelligemus omnes globulos secundi, qui continentur in cono gNe, à materiâ primi, quae in Sole existens, à d versus f, simulque AT VIII-1, 135 versus totum hemisphaerium efg magnâ vi movetur, eò versùs pelli debere, Elzevier, p. 124
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 125
Image haute résolution sur Gallica
quamvis ex se ipsis nullam fortè habeant propensionem ad istum motum ; neque enim etiam ei repugnant ; ut neque materia primi elementi, quae est in N ; ipsa enim paratissima est ad eundum versus S, ibique spatium implendum, quod, ex eo quòd globuli hemisphaerii concavi efg, versus N ferentur, corpori Solis accrescet. Nec ulla est difficultas, quòd uno et eodem tempore, globuli secundi elementi ab S versus N, et materia primi ab N versus S, tanquam motibus contrariis debeant ferri : cùm enim haec materia primi, non transeat nisi per illa angustissima intervalla, quae globuli secundi non replent, ejus motus ab ipsis non impeditur ; ut neque videmus in illis horologiis, quibus clepsydrarum loco nunc utimur, arenam ex vase superiori descendentem, impedire quò minùs aër ex inferiori, per interstitia ejus granulorum adscendat.

LXXXI. An aequalis sit ejus vis in polis et in eclipticâ.Quaeri tantùm potest, an tantâ vi pellantur globuli contenti in cono efg, versus N, à sola materià Solis, quàm globuli fgd versus H, ab eadem materiâ Solis, ac simul à proprio motu ; quod non videtur, si H et N ab S aequidistent. Sed quemadmodum, ut jam notatum est, minor est distantia versus polos, inter Solem et circumferentiam coeli quod illum ambit, quàm versus eclipticam : ita tunc ad summum illa vis esse potest aequalis, cùm eadem est proportio inter lineas HS et NS, quae est inter MS et AS. Unumque tantùm habemus in natura phaenomenum, ex quo ejus rei AT AT VIII-1, 136 experimentum capi possit : nempe cùm fortè aliquis Cometa tantam coeli partem pererrat, ut primò visus in Ecliptica, videatur deinde versus unum ex polis, ac postea rursus in ecliptica, tunc enim habitâ ratione AT VIII-1, 137 ejus distantiae, potest aestimari, an ejus lumen, (quod à Sole Elzevier, p. 126
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 127
Image haute résolution sur Gallica
esse infrà ostendam) caeteris paribus majus appareat versus eclipticam, quàm versus polum.

LXXXII. Globulos secundi elementi Soli vicinos minores esse, ac celeriùs moveri quàm remotiores, usque ad certam distantiam, ultra quam sunt omnes magnitudine aequales, et eò celerius moventur, quò sunt à Sole remotiores.Superest adhuc notandum circa globulos secundi elementi, eos qui proximi sunt centro cujusque vorticis, minores esse ac celeriùs moveri, quàm illos qui paulò magis ab eo distant, idque usque ad certum terminum, ultra quem superiores inferioribus celeriùs moventur, et quantum ad magnitudinem sunt aequales. Ut hîc exempli causâ, in primo coelo putandum est, omnium minutissimos globulos secundi elementi, esse juxta superficiem Solis defg, et paulò remotiores gradatim esse majores, usque ad superficiem sphaeroidis HNQR, ultra quam omnes sunt aequales ; atque illos qui sunt in hac superficie HNQR omnium tardissimè moveri ; adeò ut fortè globuli HQ, triginta annos vel etiam plures impendant, in absolvendo uno circuitu circa polos AB, superiores autem versus M et Y, itemque inferiores versus e et g, celeriùs moveantur, et tam supremi quàm infimi, circuitus suos intra paucas hebdomadas absolvant.

LXXXIII. Cur remotissimi celeriùs moveantur quàm aliquantò minùs remoti.Et primò quidem, quòd superiores versùs M et Y celeriùs ferri debeant, quàm inferiores versùs H et Q, facilè demonstratur. Ex eo enim quòd supposuerimus, omnes in principio fuisse magnitudine aequales, (ut par fuit, quia nullum habuimus ipsarum inaequalitatis argumentum) et quòd spatium in quo tanquam in vortice circulariter aguntur, non sit accuratè rotundum ; tum AT VIII-1, 138 quia alii vortices circumjacentes non sunt aequales, tum etiam quia illud debet esse angustius, è regione centri cujusq; ex istis vorticibus vicinis, quàm è regione aliarum ejus partium ; necesse est ut aliquando quaedam ex ipsis celeriùs, quàm aliae moveantur, Elzevier, p. 128
Image haute résolution sur Gallica
cùm nempe ordinem debent mutare, ut ex via latiori transeant in angustiorem. Sic exempli causâ, duo globi qui sunt inter puncta A et B, non possunt transire inter duo viciniora C et D, nisi unus alium praecedat, et manifestum est eum qui praecedit, altero celeriùs moveri. Deinde quia omnes globuli primi coeli, totâ suâ vi recedere conantur à centro S, statim atque aliquis ex ipsis celeriùs quàm vicini movetur, ille, hoc ipso majorem habens vim, magis à centro illo recedit ; et ita semper superiores illi sunt qui celeriùs moventur. Quanta autem sit ista eorum celeritas, sola experientia docere potest ; nullamque habemus ejus experientiam, nisi in Cometis, quos ex uno coelo in alium migrare infrà ostendam : ut neque possumus determinare tarditatem circuli HQ, nisi ex motu Saturni, quem in illo vel infra illum esse demonstrabo.

LXXXIV. Cur Solis proximi celeriùs etiam ferantur, quàm paulò remotiores.Quod verò infra terminum HQ, globuli propiores centro S, celeriùs circulum suum absolvant quàm remotiores, AT AT VIII-1, 139 probatur ex circumvolutione materiae solaris, omnem illam coeli partem sibi vicinam secum rapientis : neque enim potest dubitari, cùm ipsa sit celerrimè agitata, et semper aliquid sui per angustos meatus AT AT VIII-1, 140 qui sunt inter globulos secundi elementi, versùs eclipticam emittat, et versùs polos recipiat, quin habeat vim secum rapiendi globulos istos usque ad certam distantiam. Hujusque Elzevier, p. 129
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 130
Image haute résolution sur Gallica
distantiae terminum designamus ellipsi HNQR, non circulo : quamvis enim Sol sit sphaericus, ac non minori vi pellat materiam coeli circumjacentem versus polos quàm versus eclipticam, illâ actione in qua ejus lucem consistere diximus, non potest tamen idem intelligi de hac altera actione, quâ istam coeli materiam secum in orbem rapit, quia pendet à solo ejus motu circulari, circa suum axem ; qui motus procul dubio potentior est in eclipticâ, quàm versus polos ; et ideò hîc H et Q magis distare debent ab S, quàm N et R. Atque hinc infrà ratio reddetur, cur Cometarum caudae aliquando rectae, aliquando curvae appareant.

LXXXV. Cur iidem Solis proximi, sint remotioribus minores.Cùm autem hîc intra terminum HQ, inferiores globuli materiae coelestis, celeriùs moveantur quàm superiores, debent etiam esse minores ; si enim essent majores vel aequales, hoc ipso haberent plus virium, ideoque superiores evaderent. Sed ubi semel contingit, aliquem tantò esse minorem iis qui supra ipsum sunt, ut magis ab iis magnitudine superetur, quàm illos celeritate superet, semper postea illis inferior manere debet. Etsi verò globulos istos, in principio quàm accuratissimè aequales à Deo factos fuisse supponamus, fieri tamen non potuit lapsu temporis, ob inaequalitatem spatiorum quae percurrunt, et inaequalitatem eorum AT AT VIII-1, 141 motûs inde ortam, ut paulò antè demonstratum est, quin aliqui aliis minores evaderent, iique essent satis multi, ad spatium HNQR implendum. Neque enim AT AT VIII-1, 142 consideramus hoc spatium, cum magnitudine totius vorticis AYBM comparatum, nisi tanquam admodum parvum ; ut etiam magnitudo Solis ad ipsum comparata, perexigua est intelligenda ; quamvis ista eorum proportio, Elzevier, p. 131
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 132
Image haute résolution sur Gallica
non potuerit hîc in figurâ exhiberi, quia nimis vasta esse debuisset. Notandum etiam est varias esse alias inaequalitates, in motibus partium coeli, pręsertim earum quae sunt inter S et H vel Q ; de quibus paulò pòst commodiùs agetur.

LXXXVI. Globulos secundi elementi variis modis simul moveri, quo fit ut planè sphaerici reddantur.Denique non est omittendum, materiam primi elementi venientem ex vorticibus KL et similibus, praecipuè quidem ferri versus Solem, sed plurimas tamen etiam ejus partes, per totum vorticem AYBM dispergi, atque inde ad alios CO, et similes transire, ac fluendo circa globulos secundi elementi, efficere ut ipsi tum circa propria centra, tum fortè etiam aliis modis moveantur. Cumque sic isti globuli non unâ tantùm ratione, sed multis diversis eodem tempore agitentur, hinc clarè percipitur ipsos, cujuscunque figurae fuerint in principio, nunc debere esse planè sphaericos, non instar cylindri aut cujusvis sphaeroidis, unâ tantùm ex parte rotundos.

LXXXVII. Varios esse gradus celeritatis in minutiis primi elementi.Postquam autem naturam primi et secundi elementi sic utcunque explicuimus, ut tandem de tertio agere possimus, considerandum est, materiam primi non esse aequaliter agitatam secundùm omnes suas minutias, sed saepe in perexigua ejus quantitate, innumeros reperiri diversos gradus celeritatis. Quod perfacilè demonstratur, tum ex modo quo ejus generationem suprà descripsimus, tum etiam ex continuo ejus usu : AT AT VIII-1, 143 finximus enim eam genitam esse ex eo, quod particulae secundi elementi nondum sphaericae, sed angulosae, ac totum spatium in quo erant implentes, moveri non potuerint, quin earum anguli attererentur, ac minutiae, ab iis attritu isto separatae, figuras suas diversimodè mutarent, pro ratione diversi loci occupandi, sicque primi elementi formam assumerent ; nuncque Elzevier, p. 133
Image haute résolution sur Gallica
adhuc eodem modo putamus, illud primum elementum inservire implendis omnibus spatiorum angustiis, quae circa alia corpora reperiuntur. Unde manifestum est unasquasque ex ejus minutiis, majores initio non fuisse quàm anguli particularum ex quibus exscindebantur ; sive quàm spatium, quod tres globuli se mutuò contingentes, in medio sui relinquunt ; atque ideò quasdam ex ipsis planè indivisas manere potuisse, dum aliae interim egredientes ex angustis spatiis, quorum figura mutabatur magis et magis, indefinitè dividi debuerunt. Sint exempli causâ, tres globuli ABC, quorum duo primi A et B, se mutuò tangentes in G, circa propria centra tantùm vertantur, dum interim tertius C, tangens primum in E, volvetur supra ipsum ab E versus I, donec puncto D tangat secundum in puncto F, manifestum est materiam primi elementi, quae continetur in spatio triangulari FGI, sive ex pluribus ramentis constet, sive tantùm ex uno, posse interim manere immotam ; sed illam quae est in spatio FIED necessariò moveri, et nullum tam exiguum ejus ramentum, inter puncta D et F posse designari, quod non sit majus eo AT VIII-1, 144 quod inde aufertur singulis momentis. qQuia globulus C accedendo ad B, efficit ut linea DF transeat per innumeros diversos gradus brevitatis.

LXXXVIII. Eas ejus minutias quae minimùm habent celeritatis, facilè id ipsum quod habent aliis transferre, ac sibi mutuò adhaerere.Sic igitur in materia primi elementi, quaedam sunt ramenta reliquis minùs divisa, et minùs celeriter agitata ; quae cùm supponantur excisa fuisse ex angulis particularum secundi, cùm nondum in globulos tornatae erant, et omnia spatia sola implebant, non possunt non habere figuras Elzevier, p. 134
Image haute résolution sur Gallica
valde angulosas, et ad motum ineptas ; Unde fit ut facilè sibi mutuò adhaereant, magnamque partem suae agitationis transferant in illa alia ramenta, quae minutissima sunt, et celerrimè agitantur : Quia juxta leges naturae majora corpora, caeteris paribus, faciliùs id quod habent agitationis in minora transferunt, quàm novam ullam agitationem ab istis aliis recipiant.

LXXXIX. Tales minutias sibi mutuò adhaerentes, praecipuè inveniri in eâ materiâ primi elementi, quae à polis ad centra vorticum fertur.Et quidem talia ramenta praecipuè reperiuntur, in ea materiâ primi elementi, quae à polis versus medium coeli, secundùm lineas rectas movetur : ejus enim partes quamminimùm agitatae sufficiunt ad istum motum rectum, non autem ad alios magis obliquos et varios, qui fiunt in aliis locis ; ex quibus idcirco expelli solent, in viam istius motûs recti ; et ibi congregantur in exiguas massas, quarum figuram hîc velim diligenter considerari.

XC. Qualis sit figura istarum minutiarum, quae particulae striatae deinceps vocabuntur.Nempe cùm saepe transeant, per angusta illa spatia triangularia, quę in medio trium globulorum secundi elementi, se mutuò tangentium, reperiuntur ; debent induere figurã, in suâ latitudine et profunditate triangularem. Quantum autem ad longitudinem non facilè AT VIII-1, 145 est ipsam determinare, quia non videtur ab aliâ causâ pendere, quàm à copia materiae ex quâ istae massulae conflantur ; sed sufficit illas concipere tanquam exiguas columnas, tribus striis in modum cochlearum intortis excavatas, ita ut gyrando transire possint per illos angustos meatus, figuram habentes trianguli curvilinei FGI, qui semper inter tres globulos secundi elementi, se mutuò tangentes reperiuntur. Quippe ex eo quòd sint oblongae, ac motu celerrimo transeant inter istos globulos secundi elementi, dum interim ipsi alio motu circa polos coeli rotantur, clarè intelligitur illarum Elzevier, p. 135
Image haute résolution sur Gallica
strias, in modum cochlearum debere esse intortas ; et quidem magis vel minùs intortas, prout transeunt per partes axi vorticis remotiores aut viciniores ; quia globuli secundi elementi, celeriùs in illis quàm in istis rotantur, ut antè dictum est.

XCI. Istas particulas ab oppositis polis venientes, contrario modo esse intortas.Ac etiam ex eo quòd ipsae veniant versus medium coeli, ex partibus contrariis ; unae scilicet ab Australi, aliae à Boreali, dum interim totus vortex circa suum axem, in unas et easdem partes movetur, manifestum est illas quae veniunt à polo Australi, non in easdem partes debere intortas esse, ac illas quae veniunt à polo Boreali, sed planè in contrarias. qQuod animadversione valde dignum puto ; quia hinc vires magnetis infrà explicandae, praecipuè dependent.

XCII. Tres tantùm strias in ipsis esse.Sed ne quis fortè existimet, me sine ratione affirmare, tres tantùm strias in istis primi elementi particulis esse posse, cùm tamen globuli secundi, non ita AT VIII-1, 146 semper omnes se mutuò possint contingere, ut tantùm triangularia spatia circa se relinquant, velim hîc notari, alia quaevis loca ampliora, quae inter globulos istos saepe reperiuntur, habere semper suos angulos, planè aequales iis trianguli FGI, ac quantum ad caetera esse in perpetuâ mutatione ; adeò ut particulae striatae primi elementi, per illa transeuntes, eam etiam figuram quam descripsimus, debeant induere. Nam exempli causâ, quatuor globuli ABCH, se tangentes in punctis KLGE, relinquunt in medio sui spatium quadrangulare, cujus quisque angulus, est omnino aequalis Elzevier, p. 136
Image haute résolution sur Gallica
unicuique ex angulis trianguli FGI ; cumque quatuor isti globuli moventur, spatium istud assiduè figuram mutat, fitque nunc quadratum, nunc oblongum, ac etiam interdum in duo alia spatia triangularia dividitur ; unde fit ut materia primi elementi minùs agitata, quae in eo exsistit, ad unum vel duos ex ejus angulis debeat confluere, ac residuum spatii relinquere materiae mobiliori, et figuras suas faciliùs mutanti, ut eas ad omnes istorum globulorum motus accommodet. Atque si fortè unum ex ejus ramentis, in uno ex istis angulis existens, extendat se ibi versus partem illi angulo oppositam, ultra spatium aequale triangulo FGI, debebit inde expelli, ac proinde imminui, cùm accidet ut tertius globulus tangat duos illos, qui angulum in quo versatur conficiunt. Nempe si materia minùs agitata, occupans angulum G, extendat se versus D ultra lineam FI, inde extrudetur à globulo C, atque eatenus minuetur, cùm hic globulus C accedet ad B, AT VIII-1, 147 ut claudat triangulum GFI. Et quia particulae primi elementi, quae in eo maximae sunt, et reliquis minùs agitatae, per longos coeli tractus transeundo, non possunt non saepe ita versari inter tres globulos ad se invicem accedentes, non videntur posse induere ullam figuram determinatam, et aliquandiu in ipsis permanentem, praeter illam quam descripsimus.

XCIII. Inter particulas striatas, et omnium minutissimas, varias esse aliarum magnitudines in primo elemento.Etsi autem hae particulae oblongae ac striatae, valde differant à reliquâ materiâ primi elementi, non tamen illas ab hac distinguimus, quandiu tantùm inter globulos secundi versantur ; tum quia nullum peculiarem earum effectum ibi advertimus ; tum etiam, quia multas alias, non multò minores, nec celeriùs agitatas, in ea contineri arbitramur, Elzevier, p. 137
Image haute résolution sur Gallica
ita ut inter omnium minutissimas et istas striatas, innumeri sint aliarum gradus, ut facilè ex inaequalitate viarum quas perlabuntur, agnosci potest.

XCIV. Quomodo ex iis maculae in Solis vel stellarum superficie generentur.Sed quando materia ista primi elementi, ad corpus Solis alteriusve sideris pervenit, ibi omnes ejus minutiae maximè agitatae, cùm nullis globulorum secundi elementi obicibus impediantur, in similes motus consentire laborant : Unde fit ut illae striatae, nec non etiam aliae multae paulò minores, quę ob figuras nimis angulosas, molemve nimis magnam, tantam agitationem refugiunt, ab aliis minutissimis separentur, ac sibi mutuò facilè adhaerentes, propter inaequalitatem suarum figurarum, moles aliquando permagnas componant, quae intimae coeli superficiei contiguae, sideri ex quo emerserunt adjunguntur, et ibi resistentes illi actioni, in qua vim luminis consistere suprà diximus, AT VIII-1, 148 similes sunt illis maculis quae in Solis superficie conspici solent. Eadem enim ratione, quâ videmus aquam liquoresque alios quoscunque, cùm igni admoti effervescunt, atque aliquas particulas diversae à reliquis naturae, ac minus ad motum aptas in se continent, densam spumam ex particulis istis conflatam emittere, quae supra ipsorum superficiem natare, figurasque admodum irregulares et mutabiles habere solet : ita perspicuum est materiam Solis, utrimque ex ejus polis versus eclipticam ebullientem, debere particulas suas striatas, aliasque omnes quae facilè sibi mutuò adhaerent, ac difficulter communi ipsius motui obsequuntur, ex se tanquam spumam expellere.

XCV. Hinc cognosci praecipuas harum macularum proprietates.Atque hinc facile est cognoscere, cur Solis maculae non soleant apparere circa ejus polos, sed potiùs in partibus Elzevier, p. 138
Image haute résolution sur Gallica
eclipticae vicinis ; et cur figuras habeant valde varias et incertas ; et denique cur in orbem circa Solis polos, si non tam celeriter quàm ejus substantia, saltem simul cum eâ parte coeli quae illi proxima est, moveantur.

XCVI. Quomodo istae maculae dissolvantur, ac novae generentur.At verò, quemadmodum plerique liquores eandem spumam, quam initio effervescendo emittunt, rursus postea diutius ebulliendo resorbent et absumunt ; ita putandum est, eadem facilitate quâ materia macularum è corpore Solis emergit, atque in ejus superficie cumulatur, paulò pòst etiam imminui, et partim in ejus substantiam refundi, partimque per coelum vicinum dispergi. (Non enim ex toto Solis corpore, sed tantùm ex materia quae recens in illum ingressa est, maculae istae formantur.) Ac reliqua materia quae diutius AT VIII-1, 149 in eo permansit, jamque ut ita loquar, excocta est et defaecata, summâ vi semper gyrans, partim eas quae jam factae sunt abradit, dum interim aliâ in parte novae generantur, ex novâ materiâ Solem ingrediente : unde fit ut non omnes in iisdem locis appareant. Et sanè tota Solis superficies, partibus circumpolaribus exceptis, materiâ ex qua componuntur tegi solet ; Atqui maculae tantùm esse dicuntur, ubi materia illa est tam densa et stipata, ut vim luminis à Sole venientis notabiliter obtundat.

XCVII. Cur in quarundam extremitate colores iridis appareant.Praeterea potest contingere, ut maculae istae cùm sunt paulò crassiores et densiores, priùs in sua circumferentiâ quàm in medio atterantur, à puriore materiâ Solis eas circumfluente ; sicque ut extremitates earum circumferentiae, in acutum desinentes, ejus lumini perviae sint : unde sequitur ipsas ibi Iridis coloribus pingi debere, ut ante-hac de prismate vitreo in Meteoris cap. 8. explicui. Elzevier, p. 139
Image haute résolution sur Gallica
Et tales aliquando colores in illis observantur.

XCVIII. Quomodo maculae in faculas vertantur, vel contrà.Saepe etiam contingit, ut materia Solis circa maculas istas fluendo, supra ipsarum extremitates assurgat ; tuncque, inter illas et coeli vicini superficiem intercepta, cogitur ad motum solito celeriorem : Eodem modo quo fluminum rapiditas semper est major in locis vadosis et angustis, quàm in latis et profundis. Unde sequitur Solis lumen ibi aliquantò fortius esse debere. Atque ita maculae in faculas converti solent, hoc est, quaedam solaris superficiei partes, quae priùs aliis erant obscuriores, postea fiunt lucidiores ; Ac vice versâ, faculae in maculas mutari videntur, cùm, his AT VIII-1, 150 unâ ex parte in subtiliorem Solis materiam demersis, magna copia novae materiae aliâ ex parte ipsis accedit, et adhaeret.

XCIX. In quales particulas maculae dissolvantur.Cùm autem istae maculae dissolvuntur, non abeunt in minutias planè similes iis ex quibus fuerant conflatae : sed partim in tenuiores, ac simul solidiores, sive figuras minùs angulosas habentes ; quo nomine ad motum sunt aptiores, et ideò facilè per meatus, qui sunt inter globulos coeli circumjacentis, versùs alios vortices tendunt ; partim in tenuissimas, quae ex aliarum angulis erasae, vel in purissimam Solis substantiam convertuntur, vel abeunt etiam versùs coelum ; partim denique in crassiores, quae ex pluribus striatis, aliisve simul junctis compositae, versùs coelum expelluntur, ubi cùm sint nimis magnae ad transeundum per illos angustos meatus, quos globuli secundi elementi circa se relinquunt, ipsa etiam globulorum istorum loca subingrediuntur, et quia figuras habent valde irregulares et ramosas, non tam facilè ac illi globuli moveri possunt.

Elzevier, p. 140
Image haute résolution sur Gallica
C. Quomodo ex ipsis aether circa Solem et stellas generetur. Hũcque aetherem et istas maculas ad tertium elementum referri.Sed sibi mutuò nonnihil adhaerentes, componunt ibi magnam quandam molem, rarissimam, et aëri (sive potiùs aetheri) terrae circumfuso non absimilem, quae à Sole circumquaque, fortè usque ad sphaeram Mercurii, vel etiam ultra illam, se extendit. Nec tamen aether iste in immensum crescere potest, etiamsi novae semper particulae ex macularum dissolutione ipsi accedant, quia globulorum secundi elementi, per illud et circa illud continua agitatio, facilè potest totidem alias dissolvere, ac rursus in materiam primi elementi convertere. Quippe omnes Solis aliorumque siderum AT VIII-1, 151 maculas, ut et totum aetherem ipsis circumfusum, quoniam ejus partes ad motum minùs aptae sunt, quàm globuli secundi elementi, ad tertium elementum referimus.

CI. Macularum productionem et dissolutionem à causis valde incertis pendere.Sed verò macularum productio vel dissolutio, à tam minutis et tam incertis causis dependet, ut minimè sit mirandum, si quando nullae prorsus in Sole appareant, vel si è contra nonnunquam sint tam multae, ut totum ejus lumen obscurent. Ex hoc enim quòd pauca aliqua, ex ramentis primi elementi, sibi invicem adhaerescant, fit unius maculae rudimentum, cui facilè postea plura alia junguntur, quae, nisi in priora illa impingendo, partem suae agitationis amitterent, sibi mutuò non possent adhaerere.

CII. Quomodo eadem macula totum aliquod sidus tegere possit.Notandumque est maculas istas cùm primùm generantur, esse corpora mollissima et rarissima, ideoque facilè frangere impetum ramentorum primi elementi, quae in ipsas impingunt, et illa sibi adjungere ; Paulatim autem postea interiorem earum superficiem, continuo motu substantiae solaris cui contigua est, non tantùm abradi et Elzevier, p. 141
Image haute résolution sur Gallica
perpoliri, sed etiam condensari et indurari, aliâ interim earum superficie quae coelo obversa est, molli et rarâ remanente ; Ideoque ipsas non facilè dissolvi, ex eo quòd materia Solis interiorem earum superficiem lambat, nisi simul etiam earum oras circumfluat, et transcendat, sed contrà potiùs semper augeri, quamdiu istae earum orae, supra Solis superficiem eminentes, ejus materiae occursu non densantur. Hincque potest contingere, ut aliquando una et eadem macula, supra totam superficiem alicujus sideris se extendat, AT VIII-1, 152 ibique diu permaneat, priusquam dissolvi possit.

CIII. Cur Sol aliquando visus sit obscurior ; et cur quarundam stellarum magnitudines apparentes mutentur.Sic referunt quidam historici, Solem aliquando per plures dies continuos, aliquando etiam per integrum annum, solito pallidiorem, Lunae instar, sine radiis lucem tristem praebuisse. Notarique potest multas stellas nunc minores majoresve apparere, quàm olim ab Astronomis descriptae sunt ; cujus non alia ratio esse videtur, quàm quòd pluribus paucioribusve maculis earum lux obtundatur.

CIV. Cur aliquae fixae dispareant, vel ex improviso appareant.Quin-etiam fieri potest, ut aliquod sidus tot et tam densis maculis involvatur, ut visum nostrum prorsus effugiat : Sicq; olim Plejades numeratae sunt septem, quae jam sex tantùm conspiciuntur. Itemque fieri potest, ut aliquod sidus nobis antea non visum, brevissimo tempore atq; ex improviso, magnâ luce affulgeat. Nempe si totum ejus corpus ingenti et crassâ maculâ fuerit hactenus contectum, jamque accidat ut materia primi elementi, solito copiosiùs ad illud affluens, supra exteriorem istius maculę superficiem se diffundat, brevissimo tempore totam conteget ; atque tunc istud sidus non minorem lucem ex se emittet, Elzevier, p. 142
Image haute résolution sur Gallica
quàm si nullâ planè maculâ involveretur ; Potestq; postea, vel diu aequè fulgidum remanere, vel paulatim rursus obscurari. Sicque contigit in fine anni 1572, quandam stellam, priùs non visam, in signo Cassiopejae apparuisse, quae maximam initio habuit lucem, et sensim postea obscurata, initio anni 1574 disparuit. Ac etiam aliae nonnullae in coelo jam lucent, quae olim non apparebant : quarum rerum causa hîc fusiùs est explicanda.

AT VIII-1, 153 CV. Multos esse meatus in maculis, per quos liberè transeunt particulae striatae.Sit exempli causâ, sidus I circumquaque tectum maculâ defg, quae non potest esse tam densa, quin poros sive meatus habeat permultos, per quos omnis materia primi elementi, etiam illa quae constat particulis striatis supra Elzevier, p. 143
Image haute résolution sur Gallica
descriptis, transire possit. Cùm enim in principio suae generationis fuerit mollissima et rarissima, tales pori facilè in ipsa formati sunt ; cumque postea densabatur, particulae istae striatae, aliaeque primi elementi, continuò per illos transeundo, non permiserunt ut planè clauderentur ; sed tantùm eo usque angustati sunt, ut nullae materiae particulae, striatis primi elementi crassiores, viam per ipsos habere possint : ac etiam ut ii meatus, qui particulas striatas ab uno polo venientes admittunt, non aptae sint ad easdem si regrederentur, nec etiam ad illas AT VIII-1, 154 quae veniunt ab alio polo, et contrario modo sunt intortae, recipiendas.

CVI. Quae sit dispositio istorum meatuum : et cur particulae striatae per illos retrogredi non possint.Nempe particulae striatae primi elementi, venientes non ab uno aliquo puncto duntaxat, sed à tota coeli regione quae est versus polum A, et tendentes non versus unicum punctum I, sed versus totum medium coeli HIQ, formant sibi meatus in maculâ defg, secundùm lineas rectas axi fd parallelas, vel nonnihil utrimque versus d convergentes ; horumque meatuum aditus, in tota ejus superficiei medietate efg sparsi sunt, et exitus in aliâ medietate edg ; ita scilicet ut particulae striatae venientes à parte A, facilè quidem ipsos ingredi possint per partem efg, et egredi per adversam edg, non autem unquam regredi per hanc edg, nec egredi per efg : Quia cùm tota ista macula, non constet nisi ex ramentis primi elementi minutissimis, quae sibi mutuò adhaerentia, quosdam quasi ramulos componunt, particulae striatae venientes à parte f, istorum ramulorum extremitates, sibi in meatibus istis occurrentes, inflectere debuerunt versus d ; ideoque si per eosdem meatus eis esset regrediendum, à d versus f, istae ramulorum extremitates nonnihil assurgentes ipsarum transitum impedirent. Elzevier, p. 144
Image haute résolution sur Gallica
Eodemque modo particulae striatae venientes à parte B, meatus alios sibi excavarunt, quorum ingressus in totâ superficie edg sparsi sunt, et egressus in adversa efg.

CVII. Cur etiam quae veniunt ab uno polo, non transeant per eosdem meatus, quàm quae veniunt ab alio.Notandumque est istos etiam meatus, cochlearum instar esse excavatos, ad formam particularum striatarum quas admittunt, ideoque illos qui unis patent, non patere aliis à polo opposito venientibus, et contrario modo intortis.

AT VIII-1, 155 CVIII. Quomodo materia primi elementi, per istos meatus fluat.Ita igitur materia primi elementi, utrimque ex polis per istos meatus, ad sidus I potest pervenire ; ac quia ejus particulae striatae, caeteris sunt crassiores, ideoque majorem habent vim, ad pergendum secundùm lineas rectas, Elzevier, p. 145
Image haute résolution sur Gallica
non solent in eo manere, sed ingressae per f, protinus egrediuntur per d, atque ibi occurrentes globulis secundi elementi, vel materiae primi à B venienti, non possunt ulteriùs pergere secundùm lineas rectas, sed, in omnes partes reflexae, per aetherem circumfusum xx, versus hemisphaerium efg revertuntur ; et quotquot ingredi possunt meatus maculae, vel macularum, quae ibi sidus istud tegunt, per illos rursus progrediuntur ab f ad d ; sicque assiduè per medium sidus transeundo, et per aetherem circumfusum AT VIII-1, 156 redeundo, quendam ibi quasi vorticem componunt. Quae verò ab istis meatibus capi non possunt, vel occursu particularum hujus aetheris dissolvuntur, vel per partes vicinas Eclipticae QH, in coelum abire coguntur. Quippe notandum est particulas striatas, quae singulis momentis ad superficiem sideris I appellunt, non esse tam multas, ut repleant omnes meatus, ad mensuram suam excavatos in maculis efg ; quia etiam in coelo non replent omnia intervalla, quae sunt inter globulos secundi elementi, sed magna copia subtilioris materiae, illis admixta esse debet, propter varios istorum globulorum motus ; quae materia subtilior cum ipsis ingrederetur istos meatus, nisi particulae striatae, ab alio sideris hemisphaerio reflexae, majorem haberent vim ad illos occupandos. Quae verò hîc de particulis striatis, per hemisphaerium efg ingredientibus sunt dicta, de iis etiam quae ingrediuntur per hemisphaerium edg sunt intelligenda : quòd nempe sibi alios meatus, à prioribus planè diversos excavârint, per quos semper plurimae fluunt à d versùs f, in sidere I ac maculis ipsum circumdantibus ; et deinde in omnes partes reflexę per aetherem xx revertuntur ad d, cùm interim tot dissolvuntur, Elzevier, p. 146
Image haute résolution sur Gallica
vel exeunt versus eclipticam, quot novae à polo B accedunt.

CIX. Quod alii etiam meatus illos decussatim intersecent.Residuum autem materiae primi elementi, quod in spatio I continetur, circa axem fd gyrando, semper inde recedere conatur ; ideoque quosdam exiguos meatus sibi ab initio formavit, semperque postea conservat in macula defg, qui priores decussatim intersecant, et per quos aliquid istius materiae solet effluere, AT VIII-1, 157 quia semper aliquid per priores, simul cum particulis striatis ingreditur. Cùm enim omnes maculae partes sibi invicem adhaereant, non potest circumferentia defg, nunc major fieri, nunc minor : ideoque semper aequalis quantitas materiae primi elementi, debet in sidere I contineri.

CX. Quod lumen stellae per maculam vix possit transire.Et ideò etiam illa vis, in qua lumen consistere suprà diximus, vel nulla prorsus in ipso, vel non nisi admodum debilis esse potest. Nam, quatenus ejus materia circa axem fd rotatur, vis omnis qua recedere conatur ab isto axe, in maculâ frangitur, et ad globulos secundi elementi non pertingit ; nec etiam illa, qua ejus particulae striatae, ab uno polo venientes, rectà versus alium tendunt, quicquam potest praestare ; non modò AT VIII-1, 158 quia istae particulae valde exiguae sunt, respectu globulorum coelestium in quos impingunt, ac etiam aliquantò tardiùs, quàm reliqua materia primi elementi, moventur ; sed praecipuè quia illae quae ab uno polo veniunt, non magis istos globulos in unam partem propellunt, quàm aliae ex alio polo venientes, in adversam.

CXI. Descriptio Stellae ex improviso apparentis.Materia autem coelestis in toto vortice, hoc sidus I circumjacente, comprehensa, suas interim vires potest retinere, quamvis fortè illae non sufficiant, ad sensum luminis Elzevier, p. 147
Image haute résolution sur Gallica
in oculis nostris excitandum : fierique potest ut interim iste vortex, praevaleat aliis vorticibus sibi vicinis, et fortiùs illos premat quàm ab ipsis prematur. Unde sequeretur sidus I augeri debere ; nisi macula defg illud circumscribens, id impediret. Nam si jam circumferentia vorticis I sit AYBM, putandum est ejus globulos, circumferentiae isti proximos, eandem habere vim ad progrediendum ultra ipsam, versùs alios vortices circumpositos, ac globulos horum vorticum ad progrediendum versùs I, non majorem nec minorem : haec enim unica ratio est, cur ejus circumferentia ibi potiùs quàm alibi terminetur. Si autem caeteris immutatis, contingat ut minuatur illa vis qua, Elzevier, p. 148
Image haute résolution sur Gallica
exempli causâ, materia vorticis O, tendit versus I (hocque variis ex causis potest contingere, ut si ejus materia in alios vortices transeat, vel multae maculae circa sidus in O existens generentur, etc.) necesse est ex legibus naturae, ut globuli vorticis I qui sunt in circumferentia Y, ultra ipsam pergant versus P ; et, quia reliqui omnes qui sunt inter I et Y, eò versùs etiam tendunt, inde augeretur spatium in quo est sidus I, nisi macula AT VIII-1, 159 defg ipsum terminaret ; sed quia haec macula non permittit illud augeri, globuli coelestes ei proximi, paulò majora solito intervalla circa se relinquent, et plus materiae primi elementi in iis intervallis continebitur, quae quandiu in ipsis erit dispersa, Elzevier, p. 149
Image haute résolution sur Gallica
non magnas vires habere potest. Si autem contingat particulas primi elementi, per poros maculae exeuntes, et in globulos illos impingentes, vel aliam quamvis causam, aliquos ex istis globulis à maculae superficie sejungere, materia primi elementi spatium intermedium statim replens, satis virium habebit, ad alios globulos istis vicinos, ab eadem maculae superficie sejungendos ; et quò plures ab illâ ita sejunget, eò plus virium acquiret : ideoque brevissimo tempore, ac tanquam in momento, supra totam istam superficiem se diffundet ; AT VIII-1, 160 ibique non aliter gyrans, quàm ea quae intra maculam continetur, non minori vi pellet globulos coeli circumpositos, quàm eosdem pelleret ipsum sidus I, si nulla macula eum involvens ejus actionem impediret : Atque ita magnâ luce ex improviso fulgebit.

CXII. Descriptio Stellae paulatim disparentis.Jam verò, si fortè contingat, istam maculam esse tam tenuem et raram, ut à materiâ primi elementi, supra ejus exteriorem superficiem sic effusâ, dissolvatur, non facilè postea sidus I rursus disparebit : ad hoc enim opus esset, ut nova macula ipsum totum rursus involveret. Sed si crassior sit quàm ut ita queat dissolvi, densabitur exterior ejus superficies, ob impulsum AT AT VIII-1, 161 materiae ipsam circumfluentis : atque interim si mutentur causae, ob quas priùs minuta fuerat illa vis, quâ materia vorticis O tendit versùs I, jamque è contra augeatur, repelletur rursus materia vorticis I, à P versùs Y, et hoc ipso materia primi elementi, supra maculam defg diffusa minuetur, et simul novae maculae in ejus superficie generabuntur, quae paulatim ipsius lumen obtundent ; et denique si causa perseveret planè tollent, atque omnem locum istius materiae primi elementi Elzevier, p. 158[150]
Image haute résolution sur Gallica
occupabunt. Cùm enim globuli vorticis I, qui sunt in exteriori ejus circumferentia APBM, magis solito prementur, magis etiam prement illos, qui sunt in interiori circumferentia xx, quique ita pressi, et ramosis particulis aetheris illius, quem circa sidera generari diximus, intertexti, non facilem transitum praebebunt particulis striatis, aliisve non minutissimis materiae primi elementi, supra maculam defg diffusae : unde fiet, ut ipsae ibi perfacilè in maculas congregentur.

CXIII. In omnibus maculis multos meatus à particulis striatis excavari.Obiterque hîc est notandum, particulas striatas in omnibus istis macularum corticibus continuos sibi meatus excavare, ac per omnes simul, tanquam per unam solam Elzevier, p. 151
Image haute résolution sur Gallica
maculam, transire. Formantur enim istae maculae ex ipsâ materiâ primi elementi, et ideò initio sunt mollissimae, istisque striatis particulis facilem viam praebent. Quod idem de aethere circumfuso dici non potest : quamvis enim crassiores ejus particulae, nonnulla etiam istorum meatuum vestigia retineant, quoniam ex macularum dissolutione genitae sunt ; quia tamen motui globulorum secundi elementi obsequuntur, AT VIII-1, 162 non semper eundem situm servant, nec ideò particulas striatas rectà pergentes, nisi admodùm difficulter, admittunt.

CXIV. Eandem stellam posse per vices apparere ac disparere.Sed facilè fieri potest, ut eadem stella fixa per vices appareat et dispareat, singulisque vicibus quibus apparebit, novo vortice macularum involvatur. Talis enim alternatio est naturae valde familiaris, in corporibus quae moventur ; ita scilicet ut cùm ab aliqua causâ, versus certum terminum impulsa sunt, non in eo subsistant, sed ulteriùs pergant ; donec rursus ab aliâ causâ versus ipsum repellantur. Ita dum pondus funi appensum, vi gravitatis ab uno latere ad perpendiculum suum descendit, impetum acquirit, à quo ultra istud perpendiculum in oppositum latus fertur, donec rursus gravitas isto impetu superato, illud versus perpendiculum moveat, et inde novus in eo impetus oriatur. Ita vase semel moto, liquor in eo contentus multoties it et redit, antequam ad quietem reducatur ; Et ita cùm omnes coelorum vortices in quodam aequilibrio consistant, ubi unius materia semel ab isto aequilibrio recessit, potest multoties nunc in unam, nunc in adversam partem excurrere, antequam ab isto motu quiescat.

CXV. Totum aliquando vorticem, in cujus centro est stella, destrui posse.Fieri etiam potest ut totus vortex, in quo talis aliqua stella fixa continetur, ab aliis circumjacentibus vorticibus Elzevier, p. 152
Image haute résolution sur Gallica
absorbeatur, et ejus stella in aliquem ex istis vorticibus abrepta, mutetur in Planetam vel Cometam. Nempe duas tantùm causas suprà invenimus, AT VIII-1, 163 quae impediant ne uni vortices ab aliis destruantur ; harumque una, quae consistit in eo, quòd materia unius vorticis objectu vicinorum impediatur, ne versùs alium quem possit evagari, non potest in omnibus locum habere. Nam si exempli causâ, materia vorticis S à vorticibus L et N ita utrimque prematur, ut hoc impediat AT VIII-1, 164 ne versus D ulterius progrediatur, non potest eâdem ratione impediri à vortice D, ne se diffundat versus L et N, nec etiam ab ullis aliis, nisi qui sint ei viciniores, pro ratione suae magnitudinis ; atque adeò in omnium maximè vicinis non habet locum. Altera autem causa, quòd nempe materia primi elementi, in centro cujusque vorticis sidus componens, globulos secundi circa illud existentes, à se repellat versùs alios vortices vicinos, locum quidem habet in omnibus iis vorticibus, quorum sidera nullis maculis involvuntur ; sed non dubium est, quin densiorum macularum interventus eam tollat ; praesertim earum, quae plurium corticum instar sibi mutuò incumbunt.

CXVI. Quomodo destrui possit, antequam multae maculae circa ejus stellam sint congregatae.Atque hinc patet non esse quidem periculum, ne ullus vortex ab aliis vicinis destruatur, quamdiu sidus quod in centro suo habet, nullis maculis est involutum ; sed, cùm illis tegitur et obruitur, pendere tantùm à situ, quem iste vortex inter alios obtinet, ut vel citiùs vel tardiùs ab ipsis absorbeatur. Nempe si talis sit ejus situs, ut vicinorum aliorum vorticum cursui valde resistat, citiùs ab illis destruetur, quàm ut multi macularum cortices, circa ejus sidus densari possint ; sed si minori sit ipsis impedimento, Elzevier, p. 153
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 154
Image haute résolution sur Gallica
lentè tantùm minuetur ; interimque maculae, sidus in ejus medio positum obsidentes, densiores fient, pluresque ac plures, tam supra quàm etiam intra illud congregabuntur. Sic exempli causâ, vortex N ita situs est, ut apertè cursum vorticis S magis impediat, quàm ulli alii vicini : quapropter facilè ab hoc vortice S abripietur, statim atque aliquot maculis illius sidus erit involutum : ita AT VIII-1, 165 scilicet, ut circumferentia vorticis S, quae jam terminatur lineâ OPQ, terminetur postea lineâ ORQ ; totaque materia, quae continetur intra lineas OPQ et ORQ, ei accedat, ejusque cursum sequatur ; reliquâ materiâ quae est inter lineas ORQ et OMQ, in alios vicinos vortices abeunte. Nihil enim aliud vorticem N AT VIII-1, 166 in eo situ, in quo nunc esse supponitur, potest conservare, quàm magna vis materiae primi elementi, in ejus centro existentis, quae globulos secundi circumquaque ita propellit, ut ejus impulsui potiùs quàm motibus vicinorum vorticum obsequantur : quae vis interventu macularum debilitatur, et frangitur.

CXVII. Quomodo permultae maculae circa aliquam stellam esse possint, antequam ejus vortex destruatur.Vortex autem C inter quatuor SFGH, duosque alios M et N, qui supra istos quatuor intelligendi sunt, ita est constitutus, ut quamvis densae maculae circa ejus sidus congregentur, nunquam tamen totus possit everti, quandiu isti sex sunt viribus inter se aequales. Quippe suppono vortices S, F, et tertium M ipsis incumbentem supra punctum D, circa propria centra gyrare, à D versus C : itemque tres alios GH et sextum N, supra ipsos positum, verti ab E Elzevier, p. 155
Image haute résolution sur Gallica
versus C ; vorticem autem C, ita inter hos sex esse constitutum, ut ipsos solos tangat, et ejus centrum ab eorum sex centris aequidistet, axisque circa quem gyratur, sit in lineâ DE. Qua ratione istorum septem vorticum motus inter se optimè conveniunt ; et quantumvis multis maculis sidus vorticis C obruatur, adeò ut perexiguas, vel etiam planè nullas habeat vires, ad globulos coeli circa se positos secum in orbem rapiendos ; non tamen ulla est ratio, cur alii sex illud è loco suo expellant, quamdiu inter se sunt aequales.

CXVIII. Quomodo istae multae maculae generentur.Sed ut sciamus, quo pacto tam multae maculae circa illud generari potuerint, putemus ipsum initio non AT AT VIII-1, 167 minorem fuisse, quàm unum ex aliis sex ei circumjacentibus, ita ut circumferentiam suam usque ad puncta 1234 extenderet ; sidusque permagnum in centro suo habuisse, utpote quod componebatur ex materiâ primi elementi, quae per D ex tribus vorticibus S, F, M, et per E ex tribusNB. Vide fig. pag. praec. aliis G, H, N, versus C rectà tendebat, et inde non regrediebatur, nisi in eosdem illos vortices versus K et L ; adeò ut istud sidus satis virium habere potuerit, ad totam materiam coeli 1234, secum in gyrum agendam. Sed quia, propter inaequalitatem, et incommensurabilitatem quantitatum et motuum, quae in aliis partibus universi reperitur, nihil in perpetuo aequilibrio stare potest, ubi fortè vortex C minus virium habere coepit, quàm alii circumjacentes, pars ejus materiae in ipsos migravit, et quidem cum impetu ; ita ut ea pars quae sic migravit, fuerit major quàm ista inaequalitas exigebat, ideoque rursus postea nonnihil materiae, in ipsum ex aliis remigravit, atque ita per vices. Cumque interim multi macularum cortices, circa Elzevier, p. 156
Image haute résolution sur Gallica
ejus sidus generarentur, magis ac magis illius vires minuebantur, et idcirco singulis vicibus, minus materiae in illum regrediebatur quàm ab ipso exiisset, donec tandem perexiguus evaserit, vel etiam totus fuerit absorptus, solo ejus sidere excepto, quod multis maculis circumvallatum, in materiam aliorum vorticum abire non potest, nec etiam ab istis aliis vorticibus è loco, in quo est, extrudi, quamdiu isti vortices sunt inter se aequales. Sed interim ejus maculae magis ac magis densari debent, ac tandem ubi unus aliquis ex vicinis vorticibus, aliis AT VIII-1, 168 major et potentior evadet, ut si vortex H extendat suam superficiem usque ad lineam 567, tunc facilè hic vortex H totum sidus C, non ampliùs fluidum et lucidum, sed, Cometae vel Planetae instar, durum et opacum, secum abducet.

CXIX. Quomodo Stella fixa, mutetur in Cometam vel in Planetam.Jam verò considerandum est, qua ratione debeat moveri talis globus opacus et durus, ex multarum macularum congerie compositus, cùm primùm ab aliquo vortice sibi vicino abreptus est. Nempe ita gyrat cum materiâ a qua abripitur ; ut quandiu minus habet agitationis quàm ipsa, versùs centrum circa quod gyrat detrudatur. Et quia omnes partes ejusdem vorticis non eadem celeritate moventur, nec sunt ejusdem magnitudinis ; sed à circumferentiâ usque ad certum terminum earum motus gradatim fit tardior, ac deinde ab isto termino usque ad centrum gradatim fit celerior, Elzevier, p. 157
Image haute résolution sur Gallica
et ipsae sunt minutiores, ut suprà dictum est : Si globus in illo vortice descendens adeò sit solidus, ut, priusquam pervenerit ad terminum in quo partes vorticis omnium tardissimè moventur, acquirat agitationem aequalem agitationi earum partium, inter quas versatur, non ulteriùs descendit, sed ex illo vortice in alios transit, et est Cometa ; Si verò minus habeat soliditatis, atque idcirco infra terminum illum descendat, ibi postea ad certam distantiam à sidere, quod illius vorticis centrum occupat, semper manens, circa ipsum rotatur, et est Planeta.

AT VIII-1, 169 CXX. Quò feratur talis Stella, cùm primùm desinit fixa esse.Putemus, exempli causâNB. Vide fig. pag. seq., materiam vorticis AEIO, nunc primùm secum abripere Sidus N, et consideremus versus quam partem illud feret. Nempe cùm omnis ista materia gyret circa centrum S, ideoque inde recedere conetur, ut suprà explicui, non dubium est AT VIII-1, 170 quin ea quae jam versatur in O, pergendo per R ad Q, detrudat hoc sidus secundùm lineam rectam versus S : Atque ex naturâ gravitatis infrà explicandâ, intelligetur istum motum sideris N, alteriusve cujusvis corporis, versùs centrum vorticis in quo versatur, dici posse ejus descensum. Sic, inquam, ipsum detrudit initio, cùm nondum intelligimus in eo esse alium motum ; sed statim etiam illud circumquaque ambiendo, secum defert motu circulari ab N versus A ; cumque hic motus circularis ei det vim recedendi à centro S, pendet tantùm ab ejus soliditate, ut vel multùm descendat versus S, nempe si perexigua sit ejus soliditas ; vel contrà, si magna sit, ab S recedat.

Elzevier, p. 158
Image haute résolution sur Gallica

Elzevier, p. 159
Image haute résolution sur Gallica
CXXI. Quid per corporum soliditatem, et quid per eorum agitationem intelligamus.Per soliditatem hîc intelligo, quantitatem materiae tertii elementi, ex qua maculae hoc sidus involventes componuntur, cum ejus mole et superficie comparatam. Quippe vis, quâ materia vorticis AEIO, id defert circulariter circa centrum S, aestimanda est à magnitudine superficiei, secundùm quam ipsi occurrit ; quia quò major est ista superficies, eò plus materiae in hoc agit. Vis autem, quâ ista materia versus idem centrum S ipsum pellit, aestimanda est à magnitudine spatii quod ab eo occupatur. Quamvis enim omnis illa materia, quae est in vortice AEIO, conetur recedere ab S, non tamen omnis agit in sidus N, sed tantùm ea ejus pars, quae reipsâ inde recedit, cùm hoc accedit ; haecque est aequalis spatio quod ab eo fuit occupatum. Denique vis quam idem sidus N, à proprio suo motu acquirit, ad perseverandum in eodem illo motu, quam ipsius agitationem voco, non aestimanda est ab ejus superficie, AT VIII-1, 171 nec à totâ ejus mole, sed tantùm ab eâ ejus molis parte, quae constat materiâ tertii elementi, hoc est, particulis materiae sibi mutuò adhaerentibus, ex quibus maculae ipsum involventes componuntur. Quantum enim ad materiam primi, vel etiam secundi elementi, quae in eo est, cùm assiduè ex ipso egrediatur, AT VIII-1, 172 et nova redeat in locum exeuntis ; non potest nova ista materia accedens vim retinere, quae priori jam egressae fuit impressa, et praeterea vix ulla ei fuit impressa, sed tantùm motus, qui aliunde in eâ erat, determinatus est versus certam partem ; atque haec determinatio à variis causis assiduè potest mutari.

CXXII. Soliditatem non à solâ materiâ, sed etiam à magnitudine ac figurâ pendere.Sic videmus hîc supra terram aurum, plumbum et alia metalla, cùm semel mota sunt, majorem agitationem, sive majorem vim ad perseverandum in suo motu retinere, Elzevier, p. 160
Image haute résolution sur Gallica
quàm ligna et lapides ejusdem magnitudinis et figurae ; ac etiam idcirco magis solida esse putantur, sive plus habere in se materiae tertii elementi, ac pauciores poros qui materiâ primi et secundi replentur. Sed auri globulus esse potest tam minutus, ut non tantam vim habiturus sit, ad motum sibi impressum retinendum, quàm globus lapideus vel ligneus multò major. Potestque etiam massa auri tales figuras induere, ut globus ligneus ipsâ minor, majoris agitationis sit capax ; nempe si extendatur in fila aut bracteas, aut spongiae instar multis minutis foraminibus excavetur, aut quocunque alio modo plus superficiei acquirat, pro ratione suae materiae et molis, quàm ille ligneus globus.

CXXIII. Quomodo globuli coelestes, integro aliquo sidere solidiores esse possint.Atque ita fieri potest ut Sidus N, quamvis mole permagnum, et satis multis macularum corticibus involutum, minus tamen habeat soliditatis, sive minus aptitudinis ad motus suos retinendos, quàm globuli materiae secundi elementi ipsum circumjacentes. Hi enim globuli pro ratione suae magnitudinis, sunt omnium solidissimi qui esse possint ; quia nullos in ipsis AT VIII-1, 173 meatus, aliâ materiâ solidiori repletos intelligimus ; et figuram obtinent sphaericam, quae omnium minimùm habet superficiei, pro ratione molis sub se contentae, ut Geometris est satis notum. Et praeterea, quamvis sit permagna disparitas inter ipsorum exiguitatem, et magnitudinem alicujus sideris, haec tamen ex parte compensatur, eò quòd non vires singulorum ex istis globulis, sed plurium simul, istius sideris viribus opponantur. Cùm enim illi cum aliquo sidere, circa centrum Elzevier, p. 161
Image haute résolution sur Gallica
S rotantur, tenduntque omnes, nec non etiam istud sidus, ut ab S recedant, si vis inde recedendi quae est in sidere, superet vires simul junctas, quae sunt in tot ex istis globulis, quot requiruntur ad spatium quod sidus occupat, replendum ; tunc ipsum recedet ab S, efficietque, ut isti globuli in locum suum descendant ; et contrà, si illi plus habeant virium, ipsum versùs S expellent.

CXXIV. Quomodo etiam esse possint minùs solidi.Fieri enim etiam facilè potest, ut sidus N multò plus habeat virium, ad perseverandum in suo motu secundum lineas rectas, quàm globuli materiae coelestis ipsum circumjacentes, etiamsi minùs materiae tertii elementi in eo contineatur, quàm secundi, in tot ex istis globulis, quot requiruntur ad spatium ipsi aequale occupandum. Quia cùm sint à se mutuò disjuncti, et varios habeant motus ; quamvis junctis viribus in illud agant, non possunt tamen omnes suas vires, ita simul jungere, ut nulla earum pars inutilis fiat : contrà autem omnis materia tertii elementi, ex qua maculae hoc sidus involventes, aërque ipsum ambiens componuntur, unam tantùm massam facit ; quae cùm tota simul moveatur, tota etiam vis, quam habet ad perseverandum AT VIII-1, 174 in suo motu, versùs easdem partes tendit. Similemque ob causam, videre licet in fluminibus, fragmenta glaciei vel ligna quae aquae innatant, majori vi persequi cursum suum, secundùm lineas rectas, quàm ipsam aquam, et ideò solere multò fortiùs in riparum sinus impingere : quamvis minus materiae tertii elementi in iis contineatur, quàm in mole aquae ipsis aequali.

Elzevier, p. 162
Image haute résolution sur Gallica
CXXV. Quomodo quidam sint aliquo sidere magis solidi, alii minùs.Denique fieri potest, ut idem sidus minus habeat soliditatis, quàm quidam globuli coelestes, et magis quàm alii paulò minores ; tum propter jam dictam rationem, tum etiam quia, licèt non magis nec minùs sit materiae secundi elementi, in istis globulis minoribus simul sumptis, quàm in majoribus, cùm aequale spatium occupant, est tamen in ipsis multò plus superficiei ; et propter hoc à materiâ primi elementi, quae angulos iis interjectos replet, nec non etiam à quibuslibet aliis corporibus, faciliùs à cursu suo revocantur, atque versus alias partes deflectuntur, quàm alii majores.

CXXVI. De principio motûs Cometae.Jam itaque si ponamus sidus N, plus habere soliditatis quàm globulos secundi elementi, satis remotos à centro vorticis S ; quos supponimus omnes esse inter se aequales, poterit quidem initio in varias partes ferri, et magis vel minùs accedere versus S, pro variâ dispositione aliorum vorticum, à quorum viciniâ discedet ; potest enim diversimodè ab ipsis retineri vel impelli ; ac etiam pro ratione suae soliditatis, quae quò major est, eò magis impedit ne aliae causae, postea ipsum deflectant de eâ parte, in quam primùm directum est. Veruntamen non valde magnâ vi potest impelli à AT VIII-1, 175 vicinis vorticibus, quia supponitur juxta illos priùs quievisse ; nec ideò etiam ferri contra motum vorticis AEIO, versus eas partes quae sunt inter I et S, sed tantùm versus illas quae sunt inter A et S ; ubi tandem debet pervenire ad aliquod punctum, in quo linea quam motu suo describit, tangat unum ex iis circulis, AT VIII-1, 176 secundùm quos materia coelestis circa centrum S gyrat ; et postquam eò pervenit, ita cursum suum ulteriùs persequitur, ut semper magis et magis recedat à centro S, donec ex vortice Elzevier, p. 163
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 164
Image haute résolution sur Gallica
AEIO in alium migret. Ut si moveatur initio secundùm lineam NC, postquam pervenit ad C, ubi haec linea curva NC tangit circulum, qui ibi describitur à globulis secundi elementi circa centrum S ; non potest non statim recedere ab S per lineam curvam C2 ; sitam inter hunc circulum, et rectam eum in puncto C tangentem. Cùm enim delatum sit ad C, à materiâ secundi elementi magis remota ab S, quàm ea quae est in C, ac proinde celeriùs acta, sitque ipsâ solidius, ut supponimus ; non potest non habere majorem vim, ad perseverandum in suo motu, secundùm lineam rectam tangentem istum circulum ; sed statim atque recessit à puncto C, occurrit materiae secundi elementi celeriùs motae, quae illum nonnihil avertit à lineâ rectâ, simulque augendo ejus celeritatem efficit ut ulteriùs ascendat secundùm lineam curvam C2, quae eò minùs distat à rectâ tangente, quò hoc sidus solidius est, et quò majori cum celeritate delatum est ab N ad C.

CXXVII. De continuatione motûs Cometae per diversos vortices.Cùm autem per hunc vorticem AEIO hac ratione progreditur, tantam vim agitationis acquirit, ut facilè inde in alios vortices migret, atque ex his in alios. Notandumque est, cùm pervenit ad 2, egrediturque limites vorticis in quo est, ipsum adhuc aliquandiu retinere ejus materiam circa se fluentem, nec planè ab eâ liberari, donec satis altè in alium vorticem AEV penetrârit ; nempe donec pervenerit ad 3. Eodemque modo ducit secum materiam hujus secundi vorticis, AT VIII-1, 177 versùs 4 in fines tertii, et hujus tertii versùs 8 in fines quarti ; sicque semper idem facit, quoties ex Elzevier, p. 165
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 166
Image haute résolution sur Gallica
uno vortice in alium migrat. Et linea quam motu suo describit, diversimodè incurvatur, pro diverso motu materiae vorticum, per quos transit. Ita ejus pars 234, planè alio modo inflexa est quàm praecedens NC2 ; AT AT VIII-1, 178 quia materia vorticis F, vertitur ab A per E versus V, et materia vorticis S, ab A per E versus I ; istius autem lineae pars 5678 est ferè recta, quia materia vorticis in quo est, supponitur gyrare circa axem XX. Et sidera ex unis vorticibus, in alios hoc pacto migrantia, sunt Cometae : Ipsorumque omnia phaenomena hîc explicare conabor.

CXXVIII. Phaenomena Cometarum.In primis observatur illos sine ullâ regulâ nobis notâ, unum per hanc, alium per illam coeli regionem transmeare ; ac intra paucos menses aut dies, à conspectu nostro abire ; nec unquam plus, aut certè non multò plus, sed saepe multò minùs quàm mediam coeli partem percurrere. Ac quidem cùm primùm apparere incipiunt, solere satis magnos videri, nec postea valde augeri, nisi cùm valde magnam coeli partem percurrunt ; cùm autem desinunt, gradatim semper imminui ; atque initio, vel saltem circa initia sui motûs, videri celerrimè moveri, sub finem autem lentissimè. Ac de uno duntaxat memini me legisse,**Apud Lotharium Sarsium, sive Horatium Grassium in librâ Astronomicâ, ubi tanquam de duobus Cometis loquitur ; sed judico unicum fuisse, cujus historiam à duobus auctoribus habet, Regiomontano et Pontano. quòd circiter mediam coeli partem peragrârit : de illo scilicet qui dicitur anno 1475, primò tenui capite ac tardi motûs, inter stellas Virginis apparuisse, ac paulò pòst mirae magnitudinis factus, per polum borealem tam celeriter incessisse, ut portionem circuli magni triginta vel quadraginta graduum, unâ die, descripserit ; ac AT AT VIII-1, 179 tandem prope stellas Piscis Septentrionalis, sive in signo Arietis paulatim videri desiisse.

CXXIX. Horum Phaenomenωn explicatio.Quae omnia hîc facilè intelliguntur. Videmus enim Elzevier, p. 167
Image haute résolution sur Gallica
eundem Cometam, aliam coeli partem in vortice F, aliamque in vortice Y permeare, ac nullam esse per quam non possit hoc pacto aliquando transire. Putandumque est ipsum, ferè eandem celeritatem semper retinere ; illam scilicet quam acquirit, transeundo per vorticum extremitates, ubi materia coelestis tam citò movetur, ut intra paucos menses integrum gyrum absolvat, quemadmodum suprà dictum est. Et quia hic Cometa in vortice Y, mediam tantùm partem istius gyri, et multò minùs in vortice F, nunquamque in ullo multò plus percurrit ; idcirco tantùm per paucos menses, in eodem vortice manere potest. Atq; si consideremus, illum à nobis videri non posse, nisi quamdiu est in illo vortice, prope cujus centrum versamur ; atq; etiam non priùs ibi apparere, quàm materia alterius vorticis ex quo venit, ipsum sequi et circumfluere planè desierit ; cognoscemus quo pacto, quamvis idem Cometa maneat, semper ejusdem magnitudinis, et ferè semper aequè celeriter moveatur, debeat tamen videri major et celerior, initio sui cursûs apparentis, quàm in fine ; ac interdum in medio maximus et celerrimus putari. Nam si putemus oculum spectatoris, esse prope centrum F, Cometa illi multò major et celerior apparebit in 3, ubi primùm videri incipiet, quàm in 4 ubi desinet ; quia linea F3, multò Vide fig. pag. 169.brevior AT VIII-1, 180 est quàm F4, et angulus F43, acutior quàm angulus F34. Si autem spectator sit versus Y, Cometa quidem illi aliquantò major et celerior apparebit in 5, ubi videri incipiet, quàm in 8, ubi desinet ; sed maximus et celerrimus apparebit, dum erit inter 6 et 7, ubi erit spectatori proximus. aAdeò ut dum erit in 5, apparere possit inter stellas Virginis, dum inter 6 et 7, prope polum Borealem, Elzevier, p. 168
Image haute résolution sur Gallica
et ibi unâ die triginta vel quadraginta gradus percurrere, ac tandem occultari in 8, prope stellas piscis septentrionalis : eodem modo atque ille mirabilis Cometa anni 1475, qui dicitur à Regiomontano observatus.

CXXX. Quomodo fixarum lumen ad Terram usque perveniat.Quaeri quidem potest cur Cometae non appareant, nisi cùm in nostro coelo versantur ; cùm tamen fixae conspicuae sint, licèt ab ipso longissimè distent. Sed in eo differentia est, quòd fixae lumen à se ipsis emittentes, multò fortiùs illud vibrent, quàm Cometae, qui tantùm illud quod à Sole mutuantur, ad nos reflectunt. Et quidem advertendo lumen cujusque stellae, esse actionem illam, quâ tota materia vorticis in quo versatur, ab ea recedere conatur, secundùm lineas rectas, ab omnibus ejus superficiei punctis eductas, sicque omnem materiam vorticum circumjacentium premit, secundùm easdem lineas rectas, vel alias aequipollentes ; (cùm nempe istae lineae, per alia corpora obliquè transeuntes in ipsis refringuntur, ut in Dioptrica explicui :) facilè credi potest non modò lumen proximarum stellarum, ut F et f, sed etiam remotiorum, ut Y, vim habere movendi oculos incolarum terrae, qui putandi sunt non longè abesse à centro S. Cùm enim illarum, simulque vorticum ipsas circumjacentium AT VIII-1, 181 vires, in perpetuo aequilibrio versentur, vis radiorum, ab F venientium versus S, minuitur quidem à materiâ vorticis AEIO ipsis renitente, sed tamen non tota deletur, nisi in centro S ; ideoque nonnulla pervenire potest usque ad terram, quae aliquantulum AT VIII-1, 182 distat ab isto centro. Itemque radii ab Y ad terram venientes, transeundo per vorticem AEV, nihil in eo suarum virium amittunt, nisi ratione distantiae ; non enim eorum vim magis minuit materia hujus Elzevier, p. 169
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. 170
Image haute résolution sur Gallica
vorticis, ex eo quòd ab F recedere conetur, versus partem suae circumferentiae VX, quàm auget ex eo quòd etiam tendat, ab F versus aliam partem circumferentiae AE : atque ita de caeteris.

CXXXI. An Fixae in veris locis videantur : et quid sit Firmamentum.Hîcque obiter est advertendum, radios ab Y ad terram venientes, obliquè incidere in lineas AE et VX, quae designant superficies, in quibus vortices isti terminantur, et ideò in ipsis refringi. Unde sequitur, stellas fixas non videri omnes ex terra, tanquam in locis in quibus revera exsistunt, sed tanquam si essent in locis superficiei vorticis AEIO, per quae transeunt illi earum radii, qui perveniunt ad terram, sive ad viciniam Solis ; ac fortè etiam unam et eandem stellam, in duobus aut pluribus ejusmodi locis apparere. Quae loca, cùm non deprehendantur fuisse mutata, ex quo ab Astronomis notata sunt, non puto aliud quàm istas superficies, per nomen Firmamenti esse intelligendum.

CXXXII. Cur Cometae à nobis non videantur, cùm sunt extra nostrum coelum ; et obiter, cur carbones sint nigri, et cineres albi.Cometarum autem lumen, cùm sit multò debilius quàm Fixarum, non satis habet virium ad oculos nostros movendos, nisi sub angulo satis magno videantur, et ideò ratione distantiae non apparent, cùm à coelo nostro sunt nimis remoti : notum enim est, quò magis aliquod corpus à nobis remotum est, eò sub minori angulo videri. Cùm autem ad ipsum propiùs accedunt, variae esse possunt rationes, ob quas priusquam in illud ingrediantur, conspicui non sint : quarum AT VIII-1, 183 quaenam sit praecipua, non facilè est definire. Nam exempli caussâ, si oculus spectatoris sit versus F, nondum videbit Cometam in 2, quia ibi cingetur adhuc materia vorticis ex quo egreditur ; et tamen videbit illum in 4, ubi erit remotior. Cujus rei ratio esse potest, quòd radii Elzevier, p. 172
Image haute résolution sur Gallica
sideris F tendentes versus 2, ibi refringantur AT VIII-1, 184 in superficie convexa materiae vorticis AEIO, quae Cometam adhuc involvit, et refractio illa ipsos removeat à perpendiculari, juxta ea quae in Dioptrica explicui ; quia nempe radii isti multò difficiliùs transeunt per hanc materiam vorticis AEIO, quàm per illam vorticis AEVX : unde fit, ut longè pauciores perveniant ad Cometam, quàm si refractio ista non fieret ; hique pauciores inde ad oculum reflexi, possunt esse nimis debiles ad eum movendum. Alia verò ratio est, quòd valde sit credibile, quemadmodum eadem semper Lunae facies terram respicit, ita semper eandem cujusque Cometae partem, versus centrum vorticis in quo versatur, converti, eamque solam radiis reflectendis aptam esse. Sic nempe, cùm Cometa est in 2, illaNB. Vide fig. pag. praec. ejus pars quae radios potest remittere, opposita est centro S, nec ideò videri potest ab iis qui sunt juxta F ; sed progrediendo à 2 ad 3, invertit se brevi tempore versus F, atque ideò ibi tunc incipit videri. Nam rationi valde consentaneum est, primò ut putemus, dum Cometa transit ab N per C versus 2, illam ejus partem quae sideri S obversa est, magis agitari et rarefieri propter actionem istius sideris, quàm aliam partem ab eo aversam ; secundò, ut putemus agitatione istâ, tenuiores et (ut ita loquar) molliores particulas tertii elementi, quae sunt in ejus superficie, ab ea separari ; unde fit ut radiis reflectendis aptior evadat, quàm superficies alterius partis. Quemadmodum ex iis quae de igne infrà dicuntur, poterit intelligi, AT VIII-1, 185 rationem ob quam carbones extincti videntur nigri, non aliam esse quàm quòd omnis eorum superficies, tam interna quàm externa, particulis istis tertii elementi mollioribus contecta sit ; Elzevier, p. 173
Image haute résolution sur Gallica
quae particulae molliores cùm ignis vi à reliquis separantur, carbones, qui nigri erant, in cineres non nisi ex duris et solidis particulis conflatos, atque ideò albos mutantur : et nulla sunt corpora reflectendis radiis magis apta quàm alba, nulla minùs quàm nigra : tertiò, ut putemus partem illam rariorem Cometae, aliâ minùs aptam esse ad motum, et ideò juxta leges Mechanicae, debere semper esse in concavâ parte lineae curvae, quam Cometa motu suo describit ; quia sic aliâ paulò tardiùs incedit, et cùm lineae istius cavitas semper respiciat centrum vorticis in quo est Cometa, (ut hîc cavitas ejus partis NC2 respicit centrum S, cavitas partis 234 respicit F etc.) ideò illum ex uno vortice in alium transeundo converti : ut videmus in sagittisNB. Vide fig. pag. 171. per aërem volantibus, pennatam earum partem esse semper aliâ inferiorem cùm ascendunt, et superiorem cùm descendunt. Denique plures aliae rationes dari possent, cur Cometae à nobis non videantur, nisi quamdiu transeunt per nostrum coelum : ex minimis enim momentis pendet, ut idem corpus radiis reflectendis aptum sit vel ineptum : et de ejusmodi particularibus effectis, de quibus satis multa experimenta non habemus, sufficere debent verisimiles causae, licèt eae fortè non sint verae.

CXXXIII. De Cometarum comâ, et variis ejus phaenomenis.Praeter haec autem, observatur etiam circa Cometas, longam radiorum veluti comam fulgere, à qua nomen suum acceperunt ; atque istam comam semper AT VIII-1, 186 in parte à Sole praeter propter aversâ videri : adeò ut, si terra stet in lineâ rectâ inter Cometam et Solem, crines in omnes partes dispersi circa illum appareant. Et Cometa anni 1475, cùm primum visus est, comam praeferebat ; in fine autem suae apparitionis, quia in oppositâ coeli regione Elzevier, p. 174
Image haute résolution sur Gallica
versabatur, comam post se trahebat. Haec etiam coma longior est vel brevior ; tum ratione magnitudinis Cometae, in minoribus enim nulla apparet, nec etiam in magnis, cùm à nostro aspectu recedentes perexigui esse videntur ; tum etiam ratione loci, caeteris enim paribus, quò terra remotior est à lineâ rectâ, quae duci potest à Cometâ ad Solem, eò ipsius coma longior est ; et interdum latente Cometâ sub radiis Solis, ejus comae extremitas instar trabis igneae sola conspicitur ; Ac denique coma ista interdum paullò latior est, interdum angustior ; interdum recta, interdum curva ; et interdum à Sole directè aversa, interdum non ita praecisè.

CXXXIV. De quadam refractione, à quâ ista coma dependet.Quorum omnium rationes ut intelligantur, novum quoddam genus refractionis, de quo in Dioptrica non actum est, quia in corporibus terrestribus non notatur, hîc est considerandum. Nempe ex eo quòd globuli coelestes, non sint omnes inter se aequales, sed paullatim minuantur à certo termino, intra quem continetur sphaera Saturni, usque ad Solem, sequitur radios luminis, qui per majores ex istis globulis communicantur, cùm ad minores deveniunt, non modò secundùm lineas rectas progredi debere, sed etiam ex parte ad latera refringi et dispergi.

CXXXV. Explicatio istius refractionis.Consideremus exempli causâ hanc figuram, in qua multis globulis perexiguis incumbunt alii multò ma AT VIII-1, 187 jores, putemusque ipsos esse omnes in continuo motu, quemadmodum globulos secundi elementi suprà descripsimus ; adeò ut si unus ex ipsis versus aliquam partem pellatur, exempli causâ, A versus B, ejus actio aliis omnibus qui reperientur in lineâ rectâ, ab ipso versus illam partem protensâ, sine morâ communicetur. Ubi notandum est, actionem Elzevier, p. 175
Image haute résolution sur Gallica
quidem istam, ab A usque ad C integram pervenire, sed aliquam tamen ejus partem à C ad B transire posse, ac residuum versus D et E dispergi. Globus enim C non potest pellere globulum 2 versus B, quin simul etiam pellat globulos 1 et 3 versus D et E. Neque est par ratio, cùm globus A pellit duos globos 4 et 5 versus C ; quamvis enim haec ejus actio, à duobus illis globis 4 et 5 ita excipiatur, ut videatur etiam deflecti versus D et E, rectà tamen tendit ad C ; tum quia globi isti 4 et 5, aequaliter utrimque ab aliis sibi vicinis suffulti, totam illam restituunt globo 6 ; tum etiam quia continuus eorum motus efficit, ut nunquam per ullam temporis moram, haec actio à duobus simul excipiatur, sed tantùm, ut successive nunc ab uno et mox ab altero transmittatur. Cùm autem globus C, pellit tres simul 1, 2, 3, versus B, non ita potest ejus actio, ab illis ad Elzevier, p. 176
Image haute résolution sur Gallica
unum aliquem remitti ; et, quantumvis moveantur, semper aliqui ex AT AT VIII-1, 188 ipsis actionem illam obliquè excipiunt ; ideoque quamvis praecipuum ejus radium rectà versus B deducant, innumeros tamen alios debiliores, utrimque versus D et E dispergunt. Eodemque modo, si pellatur globus F versus G, cùm ejus actio pervenit ad H, ibi communicatur globulis 789, qui praecipuum quidem ejus radium mittunt ad G, sed alios etiam versùs D et B dispergunt. Hîcque notanda est differentia, quae oritur ex obliquitate incidentiae istarum actionum in circulum CH : actio enim ab A ad C, cùm perpendiculariter incidat in illum circulum, radios suos aequaliter utrimque dispergit versus D et E ; actio autem ab F ad H, quae in eundem obliquè incidit, non dispergit suos nisi versùs ipsius centrum ; saltem si obliquitas incidentiae supponatur esse graduum 90 ; si verò supponatur minor, nonnulli quidem ejus actionis radii, etiam in aliam partem mittentur, sed aliis multò debiliores, et ideò vix sensibiles, nisi cùm ista obliquitas est valde parva ; contrà autem radii, qui versus centrum circuli obliquè sparguntur, eò sunt fortiores, quò ista obliquitas est major.

CXXXVI. Explicatio apparitionis comae.Quorum omnium demonstratione perceptâ, facile est illam transferre ad globulos coelestes ; quamvis enim nullus sit locus, in quo sic majusculi ex istis globulis, alios multò minores tangant, quia tamen ipsi gradatim sunt minores et minores, à certo termino usq; ad Solem, ut dictum est, facilè credi potest non minorem esse differentiam, inter illos qui sunt supra orbitam Saturni, et illos qui sunt juxta orbitam terrae, quàm inter majores et minores mox descriptos : atque AT VIII-1, 189 inde intelligi effectum istius inaequalitatis, Elzevier, p. 177
Image haute résolution sur Gallica
non alium esse debere in hac terrae orbitâ, quàm si minimi majusculis immediatè succederent ; nec alium etiam in locis intermediis, nisi quòd lineae secundùm quas isti radii disperguntur, non sint rectae, sed paulatim inflexę. Nempe si S sit Sol, 2345 orbita per quàm Terra anni spatio defertur, secundùm ordinem notarum 234, DEFG terminus ille à quo globuli coelestes, incipiunt gradatim esse minores et minores usque ad Solem : (quem terminum suprà diximus, non habere figuram sphaerae perfectae, sed sphaeroidis irregularis, versus polos multò depressioris, quàm versus eclipticam) et C sit Cometa in nostro coelo exsistens. Putandum est radios Solis in hunc Cometam impingentes, ita inde reflecti Elzevier, p. 178
Image haute résolution sur Gallica
versus omnes partes sphaeroidis DEFGH, ut ii qui perpendiculariter incidunt in F, maximâ quidem AT VIII-1, 190 ex parte rectà pergant usque ad 3, sed tamen etiam nonnulli ex ipsis hinc inde spargantur ; et qui obliquè incidunt in G, non tantùm rectà pergant versus 4, sed etiam ex parte refrangantur versus 3 ; et denique qui incidunt in H, rectâ non perveniant ad orbitam terrae, sed tantùm reflexi versus 4 et 5, sicque de caeteris. Unde patet, si terra sit in orbitę suae parte 3, hunc Cometam ex eâ visum iri, cum comâ in omnes partes dispersa ; quod genus Cometae Rosam vocant : radii enim directi à C ad 3, ejus caput ; alii autem debiliores, qui ex E et G versus 3 reflectuntur, ejus crines exhibebunt. Si verò terra sit in 4, idem Cometa ex eâ videbitur per radios rectos CG4, et ejus coma, sive potiùs cauda, versus unam tantùm partem protensa, per radios ex H et aliis locis, quae sunt inter G et H versus 4 reflexos. Eodemque modo, si terra sit in 2, Cometa ex ea videbitur ope radiorum rectorum CE2, et ejus coma ope obliquorum, qui sunt inter CE2 et CD2 ; Nec alia erit differentia, nisi quòd oculo exsistente in 2, Cometa mane videbitur, et coma ipsum praecedet ; oculo autem exsistente in 4, Cometa videbitur vesperi, et caudam suam post se trahet.

CXXXVII. Quomodo etiam trabes appareant.Denique si oculus sit versus punctum S, impedietur à radiis Solis ne Cometam ipsum videre possit, sed videbit tantùm ejus comae partem, instar igneae trabis, quae apparebit vel vesperi vel mane, prout oculus propior erit puncto 4 vel puncto 2 ; atque fortè una mane et alia vesperi poterit apparere, si oculus in ipso puncto medio 5 exsistat.

CXXXVIII. Cur Cometarum cauda, non semper in AT VIII-1, 191 parte à Sole directè aversa, nec semper recta videatur.Et quidem haec coma vel cauda interdum recta, interdum Elzevier, p. 179
Image haute résolution sur Gallica
nonnihil incurva esse debet ; interdumque in AT VIII-1, 191 rectâ lineâ, quae transit per centra Cometae et Solis, interdum nonnihil ab ea deflectens ; ac denique interdum latior, interdum angustior, vel etiam lucidior, cùm nempe radii laterales versus oculum convergunt. Haec enim omnia sequuntur ab irregularitate sphaeroidis DEFGH : quippe versus polos, ubi ejus figura depressior est, caudas Cometarum exhibere debet magis rectas et latas ; in flexu qui est inter polos et eclipticam, magis curvas, et à Solis opposito deflectentes ; et secundùm istius flexûs longitudinem magis lucidas, et angustas. Nec puto quicquam hactenus circa Cometas fuisse observatum, saltem quod nec pro fabulâ, nec pro miraculo sit habendum, cujus caussa hîc non habeatur.

CXXXIX. Cur tales comae circa Fixas aut Planetas non appareant.Quaeri tantùm potest, cur non etiam comae circa stellas fixas, ac circa altiores planetas Jovem et Saturnum appareant. Sed facilis responsio est, primò ex eo, quòd non soleant videri in Cometis, cùm eorum diameter apparens non est major quàm fixarum, quia tunc isti radii secundarii, non habent satis virium ad oculos movendos : Ac deinde, quantum ad fixas, quia cùm lumen à Sole non mutuentur, sed illud ex se ipsis emittant, ista earum coma, si quae sit, hinc inde in omnes partes spargi debet, atque esse perbrevis ; jamque revera circa ipsas talis coma esse videtur : neque enim uniformi lineâ circumscriptae, sed vagis radiis undique cinctae apparent ; et non malè forsan earum etiam scintillationem (cujus tamen plures aliae causae esse possunt) huc referemus. Quantum autem ad Jovem et Saturnum, non dubito quin, ubi aër est admodùm purus, breves etiam interdum comae, in partem à Sole AT VIII-1, 192 aversam Elzevier, p. 180
Image haute résolution sur Gallica
protensae, circa ipsos videantur ; et scio me tale quid alicubi olim legisse, quamvis auctoris non recorder ; quodque ait Aristoteles lib. 1 meteorologic. cap 6. de fixis, eas etiam ab Ægyptiis comatas nonnunquam visas fuisse, puto de his planetis potiùs esse intelligendum ; quod autem refert de comâ, cujusdam ex stellis quae sunt in femore canis, à se conspectâ, vel ab aliquâ in aëre valde obliquâ refractione, vel potiùs ab illius oculorum vitio processit ; addit enim minùs fuisse conspicuam, cùm oculorum aciem in ipsam intendebat, quàm cùm remittebat.

CXL. De principio motûs Planetae.Nunc verò expositis iis omnibus quae ad Cometas spectant, revertamur ad Planetas : putemusque sidus N minoris agitationis esse capax, sive minus habere soliditatis,NB. Vide fig. pag. 171. quàm globulos secundi elementi, qui sunt versus circumferentiam nostri coeli, sed tamen aliquantò plus habere, quàm aliquos ex iis qui sunt versus Solem : Unde intelligemus, illud statim atque à vortice Solis abreptum est, continuò versus ejus centrum descendere debere, donec devenerit ad eos globulos coelestes, quibus in soliditate, sive in aptitudine ad perseverandum in suo motu per lineas rectas, est aequale : Cumque tandem ibi erit, non ampliùs ad Solem magis accedet, nec etiam ab eo recedet, nisi quatenus ab aliquibus aliis causis nonnihil hinc inde propelletur, sed inter istos globulos coelestes libratum, circa Solem assiduè gyrabit, et erit Planeta. Quippe si propiùs accederet versus Solem, ibi versaretur inter globulos AT VIII-1, 193 coelestes paullò minores, ac proinde quos superaret vi ad recedendum à centro circa quod gyrat ; et celeriùs motos, ac proinde à quibus ista ejus vis simul cum agitatione augeretur, sicque inde rursus regredi deberet. Si Elzevier, p. 181
Image haute résolution sur Gallica
verò à Sole magis recederet, ei occurrerent globuli coelestes aliquantò minùs celeriter moti, ac proinde qui ejus agitationem minuerent ; et paullò minores, ac proinde qui vim haberent, ipsum versus Solem repellendi.

CXLI. Caussae, à quibus ejus errores pendent. Prima.Aliae autem causae, quae Planetam circa Solem ita libratum nonnihil hinc inde propellunt, sunt Primò, quòd spatium, in quo simul cum totâ materiâ coeli rotatur, non sit perfectè sphaericum ; necesse est enim, ubi hoc spatium latius est, ut ista materia coeli lentiùs fluat, quàm ubi angustius.

CXLII. Secunda.Secundò, quòd materia primi elementi, ex quibusdam vicinis vorticibus versus centrum primi coeli fluendo, et inde ad quosdam alios refluendo, tum globulos secundi elementi, tum etiam Planetam inter ipsos libratum, diversimodè possit commovere.

CXLIII. Tertia.Tertiò, quòd meatus qui sunt in corpore istius Planetae, aptiores esse possint ad particulas striatas, aliasve primi elementi, quae ex certis coeli partibus veniunt, quàm ad reliquas recipiendas : unde fit, ut istorum meatuum orificia, quae circa polos macularum sidera involventium formari suprà diximus, versus istas coeli partes potiùs, quàm versus alias obvertantur.

AT VIII-1, 194 CXLIV. Quarta.Quartò, quòd jam antè aliqui motus in isto Planetâ esse potuerint, qui diutissimè in eo perseverant, licèt aliae causae repugnent. Ut enim videmus turbinem, ab hoc solo quòd semel à puero intorqueatur, satis virium acquirere, ad perseverandum in suo motu per aliquot horae minuta, interimque aliquot millia gyrorum absolvere, quamvis mole sit exiguus, et tum aër circumjacens, tum etiam terra cui insistit, ejus motui adversentur : ita facilè credi potest, Elzevier, p. 182
Image haute résolution sur Gallica
ex hoc solo quòd aliquis Planeta cùm primùm factus est fuerit motus, eum à primâ mundi origine ad hoc usque tempus, absque ullâ notabili imminutione celeritatis, circuitus suos continuare potuisse : quia multò brevius est tempus quinque vel sex millium annorum, à quibus mundus stetit, si cum magnitudine alicujus Planetae comparetur, quàm tempus unius horae minuti, cum exigui turbinis mole collatum.

CXLV. Quinta.Quintò denique, quòd vis ita perseverandi in suo motu, sit multò firmior et constantior in Planetâ, quàm in materiâ coelesti eum circumjacente ; ac etiam firmior in magno Planetâ quàm in minore. Quippe ista vis in materia coelesti pendet ex eo, quòd ejus globuli simul conspirent in eundem motum : cumque sint à se mutuò disjuncti, parvis ex momentis fieri potest, ut modò plures, modò pauciores ita simul conspirent. Unde sequitur Planetam nunquam tam celeriter moveri, quàm globulos coelestes eum circumjacentes ; etsi enim aequet illum eorum motum, quo simul cum ipsis fertur, illi interim habent alios plures, quatenus à se mutuò disjuncti sunt. Inde etiam sequitur, cùm AT VIII-1, 195 horum globulorum coelestium motus acceleratur, vel tardatur, vel inflectitur, non tantopere, nec tam citò accelerari, vel tardari, vel inflecti motum Planetae inter ipsos versantis.

CXLVI. De prima productione omnium Planetarum.Quae omnia si considerentur, nihil occurret circa phaenomena Planetarum, quod non planè conveniat cum legibus naturae à nobis expositis, cujusque ratio ex jam dictis non facilè reddatur. Nihil enim vetat quò minùs arbitremur, vastissimum illud spatium in quo jam unicus vortex primi coeli continetur, initio in quatuordecim pluresve Elzevier, p. 183
Image haute résolution sur Gallica
vortices fuisse divisum, eosque ita fuisse dispositos, ut sidera quae in centris suis habebant, multis paulatim maculis tegerentur, et deinde isti vortices uni ab aliis destruerentur, modo jam à nobis descripto ; unus citiùs, alius tardiùs, pro diverso eorum situ. Adeò ut cùm illi tres, in quorum centris erant Sol, Jupiter et Saturnus, caeteris essent majores ; sidera, quae in centris quatuor minorum Jovem circumstantium versabantur, versus Jovem delapsa sint ; et quae in centris duorum aliorum Saturno vicinorum, versus Saturnum, (saltem si verum est duos jam Planetas circa ipsum versari,) Et Mercurius, Venus, Terra, Luna et Mars (quae sidera etiam singula suum vorticem priùs habuerunt) versus Solem ; Ac tandem etiam Jupiter et Saturnus, unà cum minoribus sideribus iis adjunctis, confluxerint versus eundem Solem, ipsis multò majorem, postquam eorum vortices fuerunt absumti : Sidera autem reliquorum AT VIII-1, 196 vorticum, si unquam plura fuerint quàm quatuordecim in hoc spatio, in Cometas abierint.

CXLVII. Cur quidam Planetae sint aliis à Sole remotiores : idque ab eorum magnitudine solâ non pendere.Sicque jam videntes primarios Planetas, Mercurium, Venerem, Terram, Martem, Jovem et Saturnum, ad diversas distantias circa Solem deferri, judicabimus id ex eo contingere, quòd eorum qui Soli viciniores sunt, soliditas sit minor quàm remotiorum ; Nec mirabimur Martem terrâ minorem, ipsâ tamen magis à Sole distare, quia solidior nihilominus esse potest ; cùm soliditas à sola magnitudine non pendeat.

CXLVIII. Cur Soli viciniores celeriùs aliis moveantur, et tamen ejus maculae sint tardissimae.Et videntes inferiores ex istis Planetis, altioribus celeriùs in orbem ferri, putabimus id ex eo fieri, quòd materia primi elementi, quae Solem componit, celerrimè gyrando, viciniores coeli partes magis secum abripiat quàm remotiores. Elzevier, p. 184
Image haute résolution sur Gallica
Nec interim mirabimur, quòd maculae quae in ejus superficie apparent, multò tardiùs ferantur, quàm ullus Planeta : (quippe in brevissimo suo circuitu viginti sex dies impendunt, Mercurius autem in suo plusquàm sexagies majori, vix tres menses, et Saturnus in suo fortè bis millies majori annos tantùm triginta, qui nisi celeriùs ipsis moveretur, plus centum deberet impendere.) Hoc enim putabimus accidere ex eo, quòd particulae tertii elementi, ortae à continuâ macularum dissolutione, congregatae sint circa Solem, atque ibi magnam quandam molem aëris sive aetheris componant, fortè usque ad sphaeram Mercurii, vel etiam ulteriùs extensam ; cujus aetheris particulae, cùm sint valde irregulares et ramosae, sibi invicem sic adhaerent, ut non disjunctim concitentur, quemadmodum globuli materiae coelestis, sed omnes AT VIII-1, 197 simul à Sole rapiantur, et cum ipsis tum maculae solares, tum etiam pars coeli Mercurio vicina ; unde fit, ut non multò plures circuitus quàm Mercurius, eodem tempore absolvant, nec proinde tam citò moveantur.

CXLIX. Cur Luna circa Terram gyret.Deinde videntes Lunam non modò circa Solem, sed simul etiam circa Terram gyrare, judicabimus id vel ex eo contingere, quòd, ut Jovis Planetae versus Jovem, sic ipsa versus Terram confluxerit, priusquam haec circa Solem ferretur ; vel potiùs quòd, cùm non minorem habeat vim agitationis quàm Terra, in eâdem sphaera circa Solem debeat versari ; et, cùm mole sit minor, aequalem habens vim agitationis, celeriùs debeat ferri. Nam Terrâ exsistente circa Solem S, in circulo NTZ, cum quo defertur ab N, per T versus Z, si Luna celeriùs acta eodem deveniat, in quacunque parte circuli NZ, eam initio esse Elzevier, p. 185
Image haute résolution sur Gallica
contingat, brevi accedet ad A, ubi à viciniâ Terrae impedita ne rectà AT VIII-1, 198 ulteriùs pergat, deflectet cursum suum versus B. dico versus B, potiùs quàm versus D, quia sic à lineâ rectâ minùs deflectet. Dum autem ita perget ab A versus B, omnis materia coelestis contenta in spatio ABCD, quae ipsam defert, contorquebitur in modum vorticis circa centrum T ; sicque etiam efficiet, ut Terra circa suum axem gyret, dum interim haec omnia simul, per circulum NTZ circa centrum S ferentur.

CL. Cur Terra circa suum axem vertatur.Quanquam aliae praeterea sint caussae, cur Terra circa proprium axem vertatur ; si enim antea fuerit sidus lucidum, in alicujus vorticis centro consistens, ibi procul dubio sic gyrabat ; et nunc, materia primi elementi in ejus centro congregata, similes adhuc motus habet, ipsamque impellit.

Elzevier, p. 186
Image haute résolution sur Gallica
CLI. Cur Luna celeriùs feratur quàm Terra.Nec mirabimur, hanc Terram ferè tricies circa suum axem convolvi, dum Luna tantùm semel circumferentiam circuli ABCD percurrit. Cùm enim haec circumferentia ABCD, sit circiter sexagies major Terrae ambitu, sic Luna duplò celeriùs adhuc fertur quàm Terra ; et cùm ambae agantur ab eadem materiâ coelesti, quam credibile est non minùs celeriter moveri, prope Terram quàm prope Lunam, non videtur alia causa esse majoris in Luna celeritatis, quàm quòd minor sit quàm Terra.

CLII. Cur semper Lunae facies, quam-proximè eadem sit Terrae obversa.Non etiam mirabimur, quòd semper eadem pars Lunae sit Terrae obversa, vel certè non multùm ab eâ deflectat ; facilè enim judicabimus id ex eo contingere, quòd alia ejus pars aliquantò sit solidior, et ideò terram circumeundo majorem ambitum debeat percurrere ; AT VIII-1, 199 ad exemplum ejus quod paulò antè notatum est de Cometis. Et certè innumerae illae inaequalitates instar montium et vallium, quae in ejus facie obversâ, perspicillorum ope deprehenduntur, minorem ipsius soliditatem videntur arguere ; hujusque minoris soliditatis causa esse potest, quòd alia ejus facies, quae nunquam in conspectum nostrum venit, solum lumen directè à Sole missum excipiat ; haec autem etiam illud quod ex terrâ reflectitur.

CLIII. Cur Luna celeriùs incedat, et à suo motu medio minùs aberret in conjunctionibus, quàm in quadris : et cur ejus coelum non sit rotundum.Neque magis mirabimur, quòd Luna videatur aliquantò celeriùs moveri, et in omnes partes à cursu suo minùs aberrare, cùm plena est vel nova, quàm cùm dimidia tantùm apparet, sive cùm est versus partes coeli B vel D, quàm cùm est versus A vel C : Quia cùm globuli coelestes, qui continentur in spatio ABCD, ratione magnitudinis et motus diversi sint, tam ab iis AT VIII-1, 200 qui sunt infra D versus K, quàm ab iis qui sunt supra B versus L, iis autem qui Elzevier, p. 187
Image haute résolution sur Gallica
sunt versus N et Z sint similes, liberiùs se diffundunt versus A et C, quàm versus B et D. Unde sequitur ambitum ABCD, non esse circulum perfectum, sed magis ad Ellipsis figuram accedere ; ac materiam coeli lentiùs ferri inter C et A, quàm inter B et D ; Ideoque Lunam, quae ab ista materia coeli defertur, et propiùs accedere debere versus Terram, si sit in motu ad accedendum, et magis removeri, si sit in motu ad recedendum, cùm ipsam contingit esse versus A vel C, quàm cùm est versus B vel D.

CLIV. Cur secundarii Planetae qui sunt circa Iovem, tam celeriter ; qui verò sunt circa Saturnum, tam tardè vel nullo modo moveantur.Neque mirabimur quòd Planetae, qui juxta Saturnum esse dicuntur, lentissimo vel nullo motu circa ipsum ferantur, contrà autem qui sunt juxta Jovem, circa AT VIII-1, 201 illum gyrent, et quisque tantò celeriùs, quantò Jovi est vicinior. Hujus enim diversitatis causa esse potest, quòd Jupiter, ut Sol et Terra, circa proprium axem agatur ; Saturnus Elzevier, p. 188
Image haute résolution sur Gallica
autem, ut Luna et Cometae, semper eandem sui partem convertat, versus centrum vorticis in quo continetur.

CLV. Cur poli Æquatoris et Eclipticae multùm distent ab invicem.Praeterea non mirabimur, quòd axis, circa quem Terra diei spatio convolvitur, non sit perpendiculariter erectus supra planum Eclipticae, in quo anni spatio circa Solem rotatur, sed plusquam viginti tribus gradibus à perpendiculo declinet ; unde oritur diversitas aestatis et hyemis in terrâ. Nam motus annuus Terrae in Ecliptica, praecipuè determinatur à consensu totius materiae coelestis, circa Solem gyrantis, ut patet ex eo, quòd omnes Planetae in eo quam proximè consentiant : directio autem ejus axis, circa quem fit motus diurnus, magis pendet à partibus coeli, à quibus materia primi elementi versus ipsam fluit. Quippe cùm imaginemur omne spatium, quod jam à primo coelo occupatur, fuisse olim divisum in quatuordecim pluresve vortices, in quorum centris erant illa sidera, quae nunc conversa sunt in Planetas, fingere non possumus illorum omnium siderum axes versus easdem partes fuisse conversos ; hoc enim cum legibus naturae non conveniret. Sed valde credibile est materiam primi elementi, quae in Terrae Sidus confluebat, ex iisdem ferè partibus firmamenti venisse, quas nunc adhuc ejus poli respiciunt ; atque dum multi macularum cortices, supra hoc sidus paulatim generabantur, particulas striatas istius materiae primi elementi, multos sibi meatus in his corticibus efformâsse, ipsosque ad magnitudinem et figuram AT VIII-1, 202 suam sic aptâsse, ut vel nullum vel non nisi difficilem transitum praebere possint, particulis striatis quae ex aliis firmamenti partibus accedunt : Sicque illas, quae sibi aptos meatus per globum Terrae, secundùm ejus axem efformârunt, cùm nunc adhuc Elzevier, p. 189
Image haute résolution sur Gallica
per ipsum perpetuò fluant, efficere, ut ejus poli versus easdem partes coeli à quibus veniunt, dirigantur.

CLVI. Cur paullatim ad invicem accedant.Interim tamen, quia duae conversiones Terrae, annua scilicet et diurna, commodiùs peragerentur, si fierent circa axes parallelos, caussę hoc impedientes paulatim utrimque immutantur ; unde fit, ut successu temporis declinatio Eclipticae ab Æquatore minuatur.

CLVII. Ultima et maximè generalis causa omnium inaequalitatum, quae in motibus corporum mundanorum reperiuntur.Denique non mirabimur, quòd omnes Planetae, quamvis motus circulares semper affectent, nullos tamen circulos perfectos unquam describant, sed modis omnibus, tam in longitudinem, quàm in latitudinem, semper aliquantulum aberrent. Cùm enim omnia corpora quae sunt in universo, contigua sint, atque in se mutuò agant, motus uniuscujusque à motibus aliorum omnium dependet, atque ideò innumeris modis variatur. Nec ullum planè phaenomenum, in coelis eminus conspectis observatur, quod non putem hîc satis fuisse explicatum. Superest, ut deinceps agamus de illis, quae cominus supra Terram videmus.