Elzevier, p. (1)
Image haute résolution sur Gallica
AT VIII-1, 5

PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
PARS PRIMA.
De principiis cognitionis humanae.

I. Veritatem inquirenti, semel in vita de omnibus, quantum fieri potest, esse dubitandum. Quoniam infantes nati sumus, et varia de rebus sensibilibus judicia priùs tulimus, quàm integrum nostrae rationis usum haberemus, multis praejudiciis à veri cognitione avertimur ; quibus non aliter videmur posse liberari, quàm si semel in vitâ de iis omnibus studeamus dubitare, in quibus vel minimam incertitudinis suspicionem reperiemus.

II. Dubia etiam pro falsis habenda. Quin et illa etiam, de quibus dubitabimus, utile erit habere pro falsis, ut tantò clariùs, quidnam certissimum et cognitu facillimum sit, inveniamus.

III. Hanc interim dubitationem ad usum vitae non esse referendam. Sed haec interim dubitatio ad solam contemplationem veritatis est restringenda. Nam quantùm ad usum vitae, quia persaepe rerum agendarum occasio praeteriret, antequam nos dubiis nostris exsolvere possemus ; non rarò quod tantùm est verisimile cogimur amplecti ; vel etiam interdum, etsi è duobus unum altero verisimilius non appareat, alterutrum tamen eligere.

IV. Cur possimus dubitare de rebus sensibilibus. Nunc itaq; cùm tantùm veritati quaerendę incumbamus, dubitabimus inprimis, an ullae res sensibiles AT VIII-1, 6 aut imaginabiles existant : Primò, quia deprehendimus interdum sensus errare, ac prudentię est nunquã nimis fidere iis, qui nos vel semel deceperunt : Deinde, quia quotidie in somnis innumera videmur sentire aut imaginari, quae nusquam sunt ; nullaque Elzevier, p. 2
Image haute résolution sur Gallica
sic dubitanti signa apparent, quibus somnum à vigiliâ certò dignoscat.

V. Cur etiam de Mathematicis demonstrationibus. Dubitabimus etiam de reliquis, quae antea pro maximè certis habuimus ; etiam de Mathematicis demonstrationibus, etiam de iis principiis, quae hactenus putavimus esse per se nota ; tum quia vidimus aliquando nonnullos errasse in talibus, et quaedam pro certissimis ac per se notis admisisse, quae nobis falsa videbantur ; tum maximè, quia audivimus esse Deum, qui potest omnia, et à quo sumus creati. Ignoramus enim, an fortè nos tales creare voluerit ut semper fallamur, etiam in iis, quae nobis quàm notissima apparent ; quia non minùs hoc videtur fieri potuisse quàm ut interdum fallamur, quod contingere antè advertimus. Atque si non à Deo potentissimo, sed vel a nobis ipsis, vel a quovis alio nos esse fingamus, quò minùs potentem originis nostrae authorem assignabimus, tantò magis erit credibile, nos tam imperfectos esse, ut semper fallamur.

VI. Nos habere liberum arbirium, ad cohibendum assensum in dubiis, sicque ad errorem vitandum. Sed interim à quocunque tandem simus, et quantumvis ille sit potens, quantumvis fallax ; hanc nihilominus in nobis libertatem esse experimur, ut semper ab iis credendis, quae non planè certa sunt et explorata, possimus abstinere ; atque ita cavere, ne unquam erremus.

VII. Non posse à nobis dubitari, quin existamus dum dubitamus : atque hoc esse primum, quod ordine philosophando cognoscimus. Sic autem rejicientes illa omnia, de quibus aliquo AT VIII-1, 7 modo possumus dubitare, ac etiam falsa esse fingentes ; facilè quidem supponimus nullum esse Deum, nullum coelum, nulla corpora ; nosque etiam ipsos non habere manus, nec pedes, nec denique ullum corpus ; non autem ideò nos qui talia cogitamus, nihil esse : repugnat enim, ut putemus id quod cogitat, eo ipso tempore quo cogitat, non existere. Ac proinde haec cognitio, ego cogito, ergo sum, est omnium Elzevier, p. 3
Image haute résolution sur Gallica
prima et certissima, quae cuilibet ordine philosophanti occurrat.

VIII. Distinctionem inter animam et corpus, sive inter rem cogitantem et corpoream, hinc agnosci. Haecque optima via est ad mentis naturam, ejusque à corpore distinctionem, agnoscendam : Examinantes enim quinam simus nos, qui omnia quae à nobis diversa sunt supponimus falsa esse, perspicuè videmus, nullam extensionem, nec figuram, nec motum localem, nec quid simile, quod corpori sit tribuendum, ad naturam nostram pertinere, sed cogitationem solam ; quae proinde priùs et certiùs quàm ulla res corporea cognoscitur ; hanc enim jam percepimus, de aliis autem adhuc dubitamus.

IX. Quid sit cogitatio. Cogitationis nomine, intelligo illa omnia, quę nobis consciis in nobis fiunt, quatenus eorum in nobis conscientia est : Atque ita non modò intelligere, velle, imaginari, sed etiam sentire, idem est hîc quod cogitare. Nam si dicam, ego video, vel ego ambulo, ergo sum ; et hoc intelligam de visione, aut ambulatione, quae corpore peragitur, conclusio non est absolutè certa ; quia, ut saepe fit in somnis, possum putare me videre, vel ambulare, quamvis oculos non aperiam, et loco non movear, atque etiam fortè, quamvis nullum habeam corpus ; Sed si intelligam de ipso sensu, sive conscientiâ videndi aut ambulandi, quia tunc refertur ad AT VIII-1, 8 mentem, quae sola sentit sive cogitat se videre aut ambulare, est planè certa.

X. Quae simplicissima sunt et per se nota, definitionibus Logicis obscuriora reddi ; et talia inter cognitiones studio acquisitas non esse numeranda.Non hîc explico alia multa nomina, quibus jam usus sum, vel utar in sequentibus, quia per se satis nota mihi videntur. Et sępe adverti Philosophos in hoc errare, quòd ea, quae simplicissima erant ac per se nota, Logicis definitionibus explicare conarentur ; ita enim ipsa obscuriora reddebant. Atque ubi dixi hanc propositionem, ego cogito, ergo Elzevier, p. 4
Image haute résolution sur Gallica
sum
, esse omnium primam et certissimam, quae cuilibet ordine philosophanti occurrat, non ideò negavi, quin ante ipsam scire oporteat, quid sit cogitatio, quid existentia, quid certitudo ; item quòd fieri non possit, ut id quod cogitet non existat, et talia ; sed quia hae sunt simplicissimae notiones, et quae solae nullius rei existentis notitiam praebent, idcirco non censui esse numerandas.

XI. Quomodo mens nostra notior sit quàm corpus. Jam verò ut sciatur, mentem nostram non modò priùs et certiùs, sed etiam evidentiùs quàm corpus cognosci, notandum est, lumine naturali esse notissimum, nihili nullas esse affectiones sive qualitates ; atque ideò ubicunque aliquas deprehendimus, ibi rem sive substantiam, cujus illę sint, necessariò inveniri ; et quò plures in eadem re sive substantiâ deprehendimus, tantò clariùs nos illam cognoscere. Plura verò in mente nostrâ, quàm in ullâ aliâ re à nobis deprehendi, ex hoc manifestum est, quòd nihil planè efficiat, ut aliquid aliud cognoscamus, quin idem etiam multò certiùs in mentis nostrae cognitionem nos adducat. Ut si terram judico existere, ex eo quòd illam tangam vel videam, certè ex hoc ipso adhuc magis mihi judicandum est mentem meam existere ; fieri enim forsan AT VIII-1, 9 potest, ut judicem me terram tangere, quamvis terra nulla existat ; non autem, ut id judicem, et mea mens quae id judicat nihil sit ; atque ita de caeteris.

XII. Cur non omnibus aequè innotescat. Nec aliam ob causam aliter visum est iis, qui non ordine philosophati sunt, quàm quia mentem à corpore nunquam satis accuratè distinxerunt. Et quamvis sibi certius esse putârint, se ipsos existere, quàm quidquam aliud ; non tamen adverterunt, per se ipsos, mentes solas hoc in loco fuisse intelligendas ; sed contrà potius intellexerunt sola Elzevier, p. 5
Image haute résolution sur Gallica
sua corpora, quae oculis videbant, et manibus palpabant, quibusque vim sentiendi perperam tribuebant ; hocque ipsos à mentis naturâ percipienda avocavit.

XIII. Quo sensu reliquarum rerum cognitio à Dei cognitione dependeat. Cùm autem mens, quae se ipsam novit, et de aliis omnibus rebus adhuc dubitat, undiquaque circumspicit, ut cognitionem suam ulteriùs extendat ; primò quidem invenit apud se multarum rerum ideas, quas quamdiu tantùm contemplatur, nihilque ipsis simile extra se esse affirmat nec negat, falli non potest. Invenit etiam communes quasdam notiones, et ex his varias demonstrationes componit, ad quas quamdiu attendit, omnino sibi persuadet esse veras. Sic, exempli causâ, numerorum et figurarum ideas in se habet, habetque etiam inter communes notiones, quòd si aequalibus aequalia addas, quae inde exsurgent erunt aequalia, et similes ; ex quibus facilè demonstratur tres angulos trianguli aequales esse duobus rectis, etc. ac proinde haec et talia sibi persuadet vera esse, quamdiu ad pręmissas, ex quibus ea deduxit, attendit. Sed quia non potest semper ad illas attendere, cùm postea recordatur se nondum scire, an fortè talis naturaae creata sit, AT VIII-1, 10 ut fallatur etiam in iis, quae ipsi evidentissima apparent, videt se meritò de talibus dubitare, nec ullam habere posse certam scientiam, priusquam suae authorem originis agnoverit.

XIV. Ex eo quòd existentia necessaria, in nostro de Deo conceptu contineatur, rectè concludi Deum existere.Considerans deinde inter diversas ideas, quas apud se habet, unam esse entis summè intelligentis, summè potentis et summè perfecti, quae omnium longè praecipua est, agnoscit in ipsâ existentiam, non possibilem et contingentem tantùm, quemadmodum in ideis aliarum omnium rerum, quas distinctè percipit, sed omnino necessariam et aeternam. Atque ut ex eo quòd, exempli causâ, percipiat Elzevier, p. 6
Image haute résolution sur Gallica
in idea trianguli necessariò contineri, tres ejus angulos aequales esse duobus rectis, planè sibi persuadet triangulum tres angulos habere aequales duobus rectis ; ita ex eo solo, quòd percipiat, existentiam necessariam et aeternam in entis summè perfecti ideâ contineri, planè concludere debet, ens summè perfectum existere.

XV. Non eodem modo in aliarum rerum conceptibus existentiam necessariã, sed contingentem duntaxat contineri.Magisque hoc credet, si attendat nullius alterius rei ideam apud se inveniri, in qua eodem modo necessariam existentiam contineri animadvertat. Ex hoc enim intelliget, istam ideam entis summè perfecti non esse à se effictam, nec exhibere chimaericam quandam, sed veram et immutabilem naturam, quaeque non potest non existere, cùm necessaria existentia in ea contineatur.

XVI. Praejudicia impedire, quò minùs ista necessitas existentiae Dei, ab omnibus clarè cognoscatur. Hoc, inquam, facilè credet mens nostra, si se priùs omnino praejudiciis liberârit. Sed quia sumus assueti, reliquis omnibus in rebus essentiam ab existentiâ distinguere ; atque etiam varias ideas rerum, quae nusquam sunt, aut fuerunt, ad arbitrium effingere, facilè contingit, AT VIII-1, 11 cùm in entis summè perfecti contemplatione non sumus planè defixi, ut dubitemus, an fortè ejus idea una sit ex iis, quas ad arbitrium effinximus, aut saltem, ad quarum essentiam existentia non pertinet.

XVII. Quò cujusque ex nostris ideis objectiva perfectio major est, eò ejus causam esse debere majorem. Ulteriùs verò considerantes ideas, quas in nobis habemus, videmus quidem illas, quatenus sunt quidam modi cogitandi, non multùm à se mutuò differre, sed quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, esse valde diversas ; et quò plus perfectionis objectivae in se continent, eò perfectiorem ipsarum causam esse debere. Nam quemadmodum, si quis in se habet ideam alicujus machinae valde artificiosae, meritò quaeri potest, quęnam sit causa à qua illam Elzevier, p. 7
Image haute résolution sur Gallica
habet ; an nempe viderit alicubi talem machinam ab alio factam ; an mechanicas scientias tam accuratè didicerit, anvé tanta sit in eo ingenii vis, ut ipsam nullibi unquam visam per se excogitare potuerit ? Totum enim artificium quod in ideâ illâ objectivè tantùm, sive tanquam in imagine continetur, debet in ejus causâ, qualiscunque tandem sit, non tantùm objectivè sive repraesentativè, saltem in primâ et praecipuâ, sed reipsâ formaliter aut eminenter contineri.

XVIII. Hinc rursus concludi Deum existere.Sic quia Dei, sive entis summi ideam habemus in nobis, jure possumus examinare, à quanam causâ illam habeamus ; tantamque in ea immensitatem inveniemus, ut planè ex eo simus certi, non posse illam nobis fuisse inditam, nisi à re, in qua sit revera omnium perfectionum complementum, hoc est, nisi à Deo realiter existente. Est enim lumine naturali notissimum, non modò à nihilo nihil fieri ; nec id quod est perfectius ab eo quod est minùs perfectum, ut à causâ AT VIII-1, 12 efficiente et totali produci ; sed neque etiam in nobis ideam sive imaginem ullius rei esse posse, cujus non alicubi, sive in nobis ipsis, sive extra nos, Archetypus aliquis omnes ejus perfectiones reipsâ continens, existat. Et quia summas illas perfectiones, quarum ideam habemus, nullo modo in nobis, reperimus, ex hoc ipso rectè concludimus eas in aliquo à nobis diverso, nempe in Deo, esse ; vel certè aliquando fuisse ; ex quo evidentissimè sequitur, ipsas adhuc esse.

XIX. Etsi Dei naturam non comprehendamus, ejus tamen perfectiones omni aliâ re clariùs à nobis cognosci.Hocque satis certum est et manifestum, iis qui Dei ideam contemplari, summasque ejus perfectiones advertere sunt assueti. Quamvis enim illas non comprehendamus, quia scilicet est de natura infiniti, ut à nobis, qui sumus Elzevier, p. 8
Image haute résolution sur Gallica
finiti, non comprehendatur, nihilominus tamen ipsas clariùs et distinctiùs quàm ullas res corporeas intelligere possumus, quia cogitationem nostram magis implent, suntque simpliciores, nec limitationibus ullis obscurantur.

XX. Nos non à nobis ipsis, sed à Deo factos, eumque proinde existere.Quia verò non omnes hoc advertunt ; atque etiam quia non, quemadmodum habentes ideam artificiosae alicujus machinę, scire solent undenam illam acceperint, ita etiam recordamur ideam Dei nobis aliquando à Deo advenisse, utpote quam semper habuimus ; quaerendum adhuc est, à quonam simus nos ipsi, qui summarum Dei perfectionum ideam in nobis habemus. Nam certe est lumine naturali notissimum eam rem, quae novit aliquid se perfectius, à se non esse : dedisset enim ipsa sibi omnes perfectiones, quarum ideam in se habet ; nec proinde etiam posse ab ullo esse, qui non habeat in se omnes illas perfectiones, hoc est, qui non sit Deus.

AT VIII-1, 13 XXI. Existentiae nostrae durationem sufficere, ad existentiã Dei demonstrandam. Nihilque hujus demonstrationis evidentiam potest obscurare, modò attendamus ad temporis sive rerum durationis naturam ; quae talis est, ut ejus partes à se mutuò non pendeant, nec unquam simul existant ; atque ideò ex hoc quod jam simus, non sequitur nos in tempore proximè sequenti etiam futuros, nisi aliqua causa, nempe eadem illa, quae nos primùm produxit, continuò veluti reproducat, hoc est, conservet. Facilè enim intelligimus nullam vim esse in nobis, per quam nos ipsos conservemus ; illumque in quo tanta est vis, ut nos à se diversos conservet, tantò magis etiam se ipsum conservare, vel potiùs nullâ ullius conservatione indigere, ac denique Deum esse.

XXII. Ex nostro modo existentiam Dei cognoscendi, omnia ejus attributa naturali ingenii vi cognoscibilia simul cognosci.Magna autem in hoc existentiam Dei probandi modo, per ejus scilicet ideam, est praerogativa ; quòd simul quisnam Elzevier, p. 9
Image haute résolution sur Gallica
sit, quantùm naturae nostrae fert infirmitas agnoscamus : Nempe ad ejus ideam nobis ingenitam respicientes, videmus illum esse aeternum, omniscium, omnipotentem, omnis bonitatis veritatisque fontem, rerum omnium creatorem, ac denique illa omnia in se habentem, in quibus aliquam perfectionem infinitam, sive nullâ imperfectione terminatam, clarè possumus advertere.

XXIII. Deum non esse corporeum, nec sentire ut nos, nec velle malitiam peccati.Nam sanè multa sunt, in quibus etsi nonnihil perfectionis agnoscamus, aliquid tamen etiam imperfectionis sive limitationis deprehendimus ; ac proinde competere Deo non possunt. Ita in naturâ corporeâ, quia simul cum locali extensione divisibilitas includitur, estque imperfectio esse divisibilem ; certum est, Deum non esse corpus. Et quamvis in nobis perfectio quaedam sit, quòd sentiamus, quia tamen in omni sensu AT VIII-1, 14 passio est, et pati est ab aliquo pendere, nullo modo Deum sentire putandum est ; sed tantummodo intelligere et velle : Neque hoc ipsum ut nos, per operationes quodammodo distinctas, sed ita, ut per unicam, semperque eandem et simplicissimam actionem, omnia simul intelligat, velit et operetur. Omnia, inquam, hoc est, res omnes : neque enim vult malitiam peccati, quia non est res.

XXIV. A Dei cognitione ad creaturarum cognitionem perveniri, recordando eum esse infinitum, et nos finitos.Jam verò, quia Deus solus omnium, quae sunt aut esse possunt, vera est causa ; perspicuum est optimam philosophandi viam nos sequuturos, si ex ipsius Dei cognitione rerum ab eo creatarum explicationem deducere conemur, ut ita scientiam perfectissimam, quae est effectuum per causas, acquiramus. Quod ut satis tutò et sine errandi periculo aggrediamur, eâ nobis cautelâ est utendum, ut semper quàm maxime recordemur, et Deum autorem rerum esse infinitum, et nos omnino finitos.

Elzevier, p. 10
Image haute résolution sur Gallica
XXV. Credenda esse omnia quae à Deo revelata sunt, quamvis captum nostrum excedant.Ita si fortè nobis Deus de se ipso, vel aliis aliquid revelet, quod naturales ingenii nostri vires excedat, qualia jam sunt mysteria Incarnationis et Trinitatis, non recusabimus illa credere, quamvis non clarè intelligamus ; Nec ullo modo mirabimur multa esse, tum in immensâ ejus naturâ, tum etiam in rebus ab eo creatis, quae captum nostrum excedant.

XXVI. Nunquam disputandum esse de infinito ; sed tantùm ea in quibus nullos fines advertimus, qualia sunt extensio mundi, divisibilitas partium materiae, numerus stellarum, etc. pro indefinitis habenda.Ita nullis unquam fatigabimur disputationibus de infinito : Nam sanè cùm simus finiti, absurdum esset nos aliquid de ipso determinare, atque sic illud quasi finire ac comprehendere conari. Non igitur respondere curabimus iis, qui quaerunt, an si daretur linea AT VIII-1, 15 infinita, ejus media pars esset etiam infinita ; vel an numerus infinitus sit par anve impar, et talia ; quia de iis nulli videntur debere cogitare, nisi qui mentem suam infinitam esse arbitrantur. Nos autem illa omnia, in quibus sub aliquâ consideratione nullum finem poterimus invenire, non quidem affirmabimus esse infinita, sed ut indefinita spectabimus. Ita quia non possumus imaginari extensionem tam magnam, quin intelligamus adhuc majorem esse posse, dicemus magnitudinem rerum possibilium esse indefinitam. Et quia non potest dividi aliquod corpus in tot partes, quin singulae adhuc ex his partibus divisibiles intelligantur, putabimus quantitatem esse indefinitè divisibilem. Et quia non potest fingi tantus stellarum numerus, quin plures adhuc à Deo creari potuisse credamus, illarum etiam numerum indefinitum supponemus ; atque ita de reliquis.

XXVII. Quae differentia sit inter indefinitum et infinitum.Haecque indefinita dicemus potiùs quàm infinita ; tum ut nomen infiniti soli Deo reservemus, quia in eo solo omni ex parte, non modò nullos limites agnoscimus, sed Elzevier, p. 11
Image haute résolution sur Gallica
etiam positivè nullos esse intelligimus ; tum etiam, quia non eodem modo positivè intelligimus, alias res aliqua ex parte limitibus carere, sed negativè tantùm eorum limites, si quos habeant, inveniri à nobis non posse confitemur.

XXVIII. Non causas finales rerum creatarum, sed efficientes esse examinandas.Ita denique nullas unquam rationes circa res naturales, à fine, quem Deus aut natura in iis faciendis sibi proposuit, desumemus ; quia non tantum nobis debemus arrogare, ut ejus consiliorum participes esse putemus : Sed ipsum ut causam efficientem rerum omnium AT VIII-1, 16 considerantes, videbimus, quidnam ex iis ejus attributis, quorum nos nonnullam notitiam voluit habere, circa illos ejus effectus qui sensibus nobstris apparent, lumen naturale quod nobis indidit, concludendum esse ostendat ; memores tamen, ut jam dictum est, huic lumini naturali tamdiu tantùm esse credendum, quandiu nihil contrarium à Deo ipso revelatur.

XXIX. Deum non esse errorum causam.Primum Dei attributum quod hîc venit in considerationem, est, quòd sit summè verax, et dator omnis luminis ; adeò ut planè repugnet ut nos fallat, sive ut propriè ac positivè sit causa errorum, quibus nos obnoxios esse experimur. Nam quamvis fortè posse fallere, nonnullum ingenii argumentum apud nos homines esse videatur, nunquam certè fallendi voluntas, nisi ex malitiâ vel metu et imbecillitate procedit, nec proinde in Deum cadere potest.

XXX. Hinc sequi omnia quae clarè percipimus, vera esse, ac tolli dubitationes antè recensitas.Atque hinc sequitur, lumen naturae, sive cognoscendi facultatem à Deo nobis datam, nullum unquam objectum posse attingere, quod non sit verum, quatenus ab ipsâ attingitur hoc est, quatenus clarè et distinctè percipitur. Meritò enim deceptor esset dicendus, si perversam illam ac falsum pro vero sumentem nobis dedisset. Ita tollitur summa Elzevier, p. 12
Image haute résolution sur Gallica
illa dubitatio, quae ex eo petebatur, quòd nesciremus, an fortè talis essemus naturae, ut falleremur etiam in iis, quae nobis evidentissima esse videntur. Quin et aliae omnes dubitandi causae priùs recensitae, facilè ex hoc principio tollentur. AT VIII-1, 17 Non enim ampliùs Mathematicae veritates nobis suspectae esse debent, quia sunt maximè perspicuae. Atque si advertamus, quid in sensibus, quid in vigiliâ, quidve in somno clarum sit ac distinctum, illudque ab eo, quod confusum est et obscurum, distinguamus ; facilè quid in qualibet re pro vero habendum sit agnoscemus. Nec opus est ista pluribus verbis hoc in loco persequi, quoniam in Meditationibus Metaphysicis jam utcunque tractata sunt, et accuratior eorum explicatio ex sequentium cognitione dependet.

XXXI. Errores nostros, si ad Deum referantur, esse tantùm negationes ; si ad nos, privationes.Quia verò, etsi Deus non sit deceptor, nihilominus tamen saepe contingit nos falli, ut errorum nostrorum originem et causam investigemus, ipsosque praecavere discamus, advertendum est, non tam illos ab intellectu, quàm a voluntate pendere ; nec esse res, ad quarum productionem realis Dei concursus requiratur : sed cùm ad ipsum referuntur, esse tantùm negationes ; et cùm ad nos, privationes.

XXXII. Duos tantùm in nobis esse modos cogitandi, perceptionem scilicet intellectûs, et operationem voluntatis.Quippe omnes modi cogitandi, quos in nobis experimur, ad duos generales referri possunt : quorum unus est perceptio, sive operatio intellectûs ; alius verò, volitio sive operatio voluntatis. Nam sentire, imaginari, et purè intelligere, sunt tantùm diversi modi percipiendi ; ut et cupere, aversari, affirmare, negare, dubitare, sunt diversi modi volendi.

XXXIII. Nos non errare, nisi cùm de re non satis perceptâ judicamus.Cum autem aliquid percipimus, modò tantùm nihil Elzevier, p. 13
Image haute résolution sur Gallica
planè de ipso affirmemus vel negemus, manifestum est, nos non falli ; ut neq; etiam cùm id tantùm affirmamus, aut negamus, quod clarè et distinctè percipimus, esse sic affirmandum aut negandum : sed tantummodo, AT VIII-1, 18 cùm, (ut fit) etsi aliquid non rectè percipiamus, de eo nihilominus judicamus.

XXXIV. Non solùm intellectum, sed etiam voluntatem requiri ad judicandum.Atque ad judicandum requiritur quidem intellectus ; quia de re, quam nullo modo percipimus, nihil possumus judicare : sed requiritur etiam voluntas, ut rei aliquo modo perceptae assensio praebeatur : Non autem requiritur (saltem ad quomodocunque judicandum) integra et omnimoda rei perceptio ; multis enim possumus assentiri, quae nonnisi perobscurè et confusè cognoscimus.

XXXV. Hanc illo latiùs patere, errorumque causam inde esse.Et quidem intellectûs perceptio, non nisi ad ea pauca quae illi offeruntur, se extendit, estque semper valde finita. Voluntas verò infinita quodammodo dici potest : quia nihil unquam advertimus, quod alicujus alterius voluntatis, vel immensae illius quae in Deo est, objectum esse possit, ad quod etiam nostra non se extendat : adeò ut facilè illam, ultra ea quae clarè percipimus, extendamus ; hocque cùm facimus, haud mirum est, quòd contingat nos falli.

XXXVI. Errores nostros Deo imputari non posse. Neque tamen ullo modo Deus errorum nostrorum author fingi potest, propterea quòd nobis intellectum non dedit omniscium. Est enim de ratione intellectûs creati, ut sit finitus ; ac de ratione intellectûs finiti, ut non ad omnia se extendat.

XXXVII. Summam esse hominis perfectionem quòd agat, liberè, sive per voluntatem, et per hoc laude vel vituperio dignű reddi.Quòd verò latissimè pateat voluntas, hoc etiam ipsius naturae convenit ; ac summa quaedam in homine perfectio est, quòd agat per voluntatem, hoc est liberè ; atq; ita peculiari quodam modo sit author suarum actionum, et ob ipsas laudem mereatur. Non enim laudantur automata, quod motus Elzevier, p. 14
Image haute résolution sur Gallica
omnes ad quos instituta sunt, accuratè exhibeant, quia necessariò illos sic AT VIII-1, 19 exhibent ; laudatur autem eorum artifex, quòd tam accurata fabricârit, quia non necessariò, sed liberè ipsa fabricavit. Eademque ratione, magis profectò nobis tribuendum est, quòd verum amplectamur, cùm amplectimur, quia voluntariè id agimus, quàm si non possemus non amplecti.

XXXVIII. Esse defectum in nostrâ actione, non in nostrâ naturâ, quod erremus ; Et saepe subditorum culpas aliis dominis, nunquam autem Deo tribui posse.Quòd autem in errores incidamus, defectus quidem est in nostra actione sive in usu libertatis, sed non in nostra natura ; utpote quae eadem est, cùm non rectè, quàm cum rectè judicamus. Et quamvis tantam Deus perspicacitatem, intellectui nostro dare potuisset, ut nunquam falleremur ; nullo tamen jure hoc ab ipso possumus exigere. Nec quemadmodum inter nos homines, si quis habeat potestatem aliquod malum impediendi, nec tamen impediat, ipsum dicimus esse ejus causam ; ita etiam, quia Deus potuisset efficere, ut nunquam falleremur, ideè errorum nostrorum causa est putandus. Potestas enim, quam homines habent uni in alios, ad hoc est instituta, ut ipsâ utantur ad illos à malis revocandos : ea autem, quam Deus habet in omnes, est quàm maximè absoluta et libera : ideoque summas quidem ipsi debemus gratias, pro bonis quae nobis largitus est ; sed nullo jure queri possumus, quòd non omnia largitus sit, quae agnoscimus largiri potuisse.

XXXIX. Libertatem arbitrii esse per se notam.Quòd autem sit in nostra voluntate libertas, et multis ad arbitrium vel assentiri vel non assentiri possimus, adeò manifestum est, ut inter primas et maximè communes notiones, quae nobis sunt innatae, sit recensendum. Patuitque hoc maximè paulò antè, cùm de omnibus dubitare studentes, eò usque sumus progressi, AT AT VIII-1, 20 ut fingeremus aliquem potentissimum Elzevier, p. 15
Image haute résolution sur Gallica
nostrae originis authorem, modis omnibus nos fallere conari ; nihilominus enim hanc in nobis libertatem esse experiebamur, ut possemus ab iis credendis abstinere, quae non planè certa erant et explorata : Nec ulla magis per se nota et perspecta esse possunt, quàm quae tunc temporis non dubia videbantur.

XXXX. Certum etiam omnia esse à Deo praeordinata.Sed quia jam Deum agnoscentes, tam immensam in eo potestatem esse percipimus, ut nefas esse putemus existimare, aliquid unquam à nobis fieri posse, quod non antè ab ipso fuerit praeordinatum ; facile possumus nos ipsos magnis difficultatibus intricare, si hanc Dei praeordinationem, cum arbitrii nostri libertate conciliare, atque utramque simul comprehendere conemur.

XLI. Quomodo arbitrii nostri libertas et Dei praeordinatio simul concilientur.Illis verò nos expediemus, si recordemur mentem nostram esse finitam ; Dei autem potentiam, per quam non tantùm omnia, quae sunt aut esse possunt, ab aeterno praescivit, sed etiam voluit ac praeordinavit, esse infinitam : ideoque hanc quidem à nobis satis attingi, ut clarè et distinctè percipiamus ipsam in Deo esse ; non autem satis comprehendi, ut videamus quo pacto liberas hominum actiones indeterminatas relinquat ; libertatis autem et indifferentiae quae in nobis est, nos ita conscios esse, ut nihil sit, quòd evidentiùs et perfectiùs comprehendamus. Absurdum enim esset, propterea quòd non comprehendimus unam rem, quam scimus ex naturâ suâ nobis esse debere incomprehensibilem, de aliâ dubitare, quam intimè comprehendimus, atque apud nosmet ipsos experimur.

XLII. Quomodo quamvis nolimus falli, fallamur tamen Elzevier, p. 16
Image haute résolution sur Gallica
per nostram voluntatem.
Iam verò, cùm sciamus errores omnes nostros à voluntate pendere, mirum videri potest, quòd unquam AT VIII-1, 21 fallamur, quia nemo est qui velit falli. Sed longè aliud est velle falli, Elzevier, p. 16
Image haute résolution sur Gallica
quàm velle assentiri iis, in quibus contingit errorem reperiri. Et quamvis revera, nullus sit, qui expressè velit falli, vix tamen ullus est, qui non saepe velit iis assentiri, in quibus error ipso inscio continetur. Quin et ipsa veritatis assequendae cupiditas, persaepe efficit, ut ii qui non rectè sciunt quâ ratione sit assequenda, de iis quae non percipiunt judicium ferant, atque idcirco ut errent.

XXXXIII. Nos nunquam falli, cùm solis clarè et distinctè perceptis assentimur.Certum autem est, nihil nos unquam falsum pro vero admissuros, si tantùm iis assensum praebeamus quae clarè et distinctè percipiemus. Certum inquam, quia cùm Deus non sit fallax, facultas percipiendi quam nobis dedit, non potest tendere in falsum ; ut neque etiam facultas assentiendi, cùm tantùm ad ea, quae clarè percipiuntur, se extendit. Et quamvis hoc nullâ ratione probaretur, ita omnium animis à natura impressum est, ut quoties aliquid clarè percipimus, ei sponte assentiamur, et nullo modo possimus dubitare, quin sit verum.

XXXXIV. Nos semper malè judicare, cùm assentimur non clarè perceptis, etsi casu incidamus in veritatem ; idque ex eo contingere, quòd supponamus ea fuisse antea satis à nobis perspecta.Certum etiam est, cùm assentimur alicui rationi quam non percipimus, vel nos falli, vel casu tantùm incidere in veritatem ; atque ita nescire nos non falli. Sed sanè raro contingit, ut assentiamurassentiantur iis, quae advertimus à nobis non esse percepta ; quia lumen naturae nobis dictat, nunquam nisi de re cognitâ esse judicandum. In hoc autem frequentissimè erramus, quòd multa putemus à nobis olim fuisse percepta, iisque memoriae mandatis, tanquam omnino perceptis, assentiamur ; quae tamen revera nunquam percepimus.

XXXXV. Quid sit perceptio clara, quid distincta.Quin et permulti homines nihil planè in tota vita percipiunt satis rectè, ad certum de eo judicium ferendum. AT VIII-1, 22 Elzevier, p. 17
Image haute résolution sur Gallica
Etenim ad perceptionem cui certum et indubitatum judicium possit inniti, non modò requiritur ut sit clara, sed etiam ut sit distincta. Claram voco illam, quae menti attendenti praesens et aperta est ; sicut ea clarà à nobis videri dicimus, quae oculo intuenti praesentia, satis fortiter et apertè illum movent. Distinctam autem illam, quae, cùm clara sit, ab omnibus aliis ita sejuncta est et praecisa, ut nihil planè aliud, quàm quod clarum est, in se contineat.

XXXXVI. Exemplo doloris ostenditur, claram esse posse perceptionem, etsi non sit distincta ; non autem distinctam, nisi sit clara.Ita dum quis magnum aliquem sentit dolorem, clarissima quidem in eo est ista perceptio doloris, sed non semper est distincta ; vulgò enim homines illam confundunt, cum obscuro suo judicio, de naturâ ejus quod putant esse in parte dolente, simile sensui doloris, quem solùm clarè percipiunt. Atque ita potest esse clara perceptio, quae non sit distincta ; non autem ulla distincta, nisi sit clara.

XXXXVII. Ad primae aetatis praejudicia emendanda, simplices notiones esse considerandas, et quid in quaque sit clarum.Et quidem in prima aetate mens ita corpori fuit immersa, ut quamvis multa clarè, nihil tamen unquam distinctè perceperit ; cumque tunc nihilominus de multis judicârit, hinc multa hausimus praejudicia, quae à plerisque nunquam postea deponuntur. Ut autem nos iis possimus liberare, summatim hîc enumerabo simplices omnes notiones, ex quibus cogitationes nostrae componuntur ; et quid in unaquaque sit clarum, quidque obscurum, sive in quo possimus falli, distinguam.

XXXXVIII. Omnia quae sub perceptionem nostram cadunt, spectari ut res rerumve affectiones, vel ut aeternas veritates ; et rerum enumeratio.Quaecunque sub perceptionem nostram cadunt, vel tanquam res, rerumve affectiones quasdam consideramus ; vel tanquam aeternas veritates, nullam existentiam extra cogitationem nostram habentes. Ex iis quae tanquam res, consideramus, maximè generalia sunt AT VIII-1, 23 substantia, duratio, ordo, numerus, et si quae alia sunt ejusmodi, quae ad omnia Elzevier, p. 18
Image haute résolution sur Gallica
genera rerum se extendunt. Non autem plura quàm duo summa genera rerum agnosco ; unum est rerum intellectualium, sive cogitativarum, hoc est, ad mentem sive ad substantiam cogitantem pertinentium ; aliud rerum materialium, sive quae pertinent ad substantiam extensam, hoc est, ad corpus. Perceptio, volitio, omnesq; modi tam percipiendi quàm volendi, ad substantiam cogitantem referuntur ; ad extensam autem magnitudo, sive ipsamet extensio in longum, latum et profundum, figura, motus, situs, partium ipsarum divisibilitas, et talia. Sed et alia quaedam in nobis experimur, quae nec ad solam mentem, nec etiam ad solum corpus referri debent, quaeque, ut infrà suo loco ostendetur, ab arcta et intimâ mentis nostrae cum corpore unione proficiscuntur ; nempe appetitus famis, sitis, etc. Itemque, commotiones, sive animi pathemata, quae non in sola cogitatione consistunt, ut commotio ad iram, ad hilaritatem, ad tristitiam, ad amorem, etc. Ac denique sensus omnes, ut doloris, titillationis, lucis et colorum, sonorum, odorum, saporum, caloris, duritiei, aliarumque tactilium qualitatum.

XXXXIX. AEternas veritates non posse ita numerari, sed nec esse opus.Atque hęc omnia tanquam res, vel rerum qualitates seu modos consideramus. Cùm autem agnoscimus fieri non posse, ut ex nihilo aliquid fiat, tunc propositio haec, ex nihilo nihil fit, non tanquam res aliqua existens, neque etiam ut rei modus consideratur, sed ut veritas quaedam aeterna, quae in mente nostrâ sedem habet, vocaturque communis notio, sive axioma. AT VIII-1, 24 Cujus generis sunt, impossibile est idem simul esse et non esse : Quod factum est, infectum esse nequit : Is qui cogitat, non potest non existere dum cogitat : Et alia innumera, quae quidem òmnia recenseri facilè non Elzevier, p. 19
Image haute résolution sur Gallica
possunt, sed nec etiam ignorari, cùm occurrit occasio ut de iis cogitemus, et nullis praejudiciis excaecamur.

L. Eas clarè percipi, sed non omnes ab omnibus, propter praejudicia.Et quidem quantum ad has communes notiones, non dubium est, quin clarè ac distinctè percipi possint, alioqui enim communes notiones non essent dicendae : Ut etiam revera quaedam ex ipsis, non aequè apud omnes isto nomine dignae sunt, quia non aequè ab omnibus percipiuntur. Non tamen, ut puto, quòd unius hominis cognoscendi facultas, latiùs pateat quàm alterius ; sed quia fortè communes istae notiones, adversantur praejudicatis opinionibus quorundam hominum, qui eas idcirco non facilè capere possunt : etiamsi nonnulli alii, qui praejudiciis istis sunt liberi, evidentissimè ipsas percipiant.

LI. Quid sit substantia : et quòd istud nomen Deo et creaturis non conveniat univocè.Quantum autem ad ea, quae tanquam res vel rerum modos spectamus, operae pretium est, ut singula seorsim consideremus. Per substantiam nihil aliud intelligere possumus, quàm rem quae ita existit, ut nullâ aliâ re indigeat ad existendum. Et quidem substantia quę nullâ planè re indigeat, unica tantùm potest intelligi, nempe Deus. Alias verò omnes, non nisi ope concursûs Dei existere posse percipimus. Atque ideò nomen substantiae non convenit Deo et illis univocè, ut dici solet in Scholis, hoc est, nulla ejus nominis significatio, potest distinctè intelligi, quae Deo et creaturis sit communis.

LII. Quòd menti et corpori univocè conveniat, et quomodo ipsa cognoscatur.Possunt autem substantia corporea, et mens, sive AT VIII-1, 25 substantia cogitans, creata, sub hoc communi conceptu intelligi ; quòd sint res, quae solo Dei concursu egent ad existendum. Verumtamen non potest substantia primùm animadverti ex hoc solo, quòd sit res existens ; quia hoc solum per se nos non afficit : sed facilè ipsam agnoscimus ex Elzevier, p. 20
Image haute résolution sur Gallica
quolibet ejus attributo, per communem illam notionem, quòd nihili nulla sint attributa, nullaeve proprietates, aut qualitates. Ex hoc enim, quòd aliquod attributum adesse percipiamus, concludimus aliquam rem existentem, sive substantiam cui illud tribui possit, necessariò etiam adesse.

LIII. Cujusque substantiae unum esse praecipuum attributũ, ut mentis cogitatio, corporis extensio.Et quidem ex quolibet attributo substantia cognoscitur : sed una tamen est cujusque substantiae praecipua proprietas, quae ipsius naturam essentiamque constituit, et ad quam aliae omnes referuntur. Nempe extensio in longum, latum et profundum substantiae corporeae naturam constituit ; et cogitatio constituit naturam substantiae cogitantis. Nam omne aliud quod corpori tribui potest, extensionem praesupponit, estque tantùm modus quidam rei extensae ; ut et omnia, quae in mente reperimus, sunt tantùm diversi modi cogitandi. Sic exempli causâ, figura nonnisi in re extensâ potest intelligi, nec motus nisi in spatio extenso ; nec imaginatio, vel sensus, vel voluntas, nisi in re cogitante. Sed e contra potest intelligi extensio, sine figurâ vel motu, et cogitatio sine imaginatione, vel sensu, et ita de reliquis : ut cuilibet attendenti fit manifestum.

LIV. Quomodo claras et distinctas notiones habere possimus, substantiae cogitantis, et corporeae, item Dei.Atque ita facilè possumus duas claras et distinctas habere notiones, sive ideas, unam substantiae cogitantis creatae, aliam substantiae corporeae ; si nempe attributa omnia cogitationis, ab attributis extensionis AT VIII-1, 26 accuratè distinguamus. Ut etiam habere possumus ideam claram et distinctam, substantiae cogitantis increatae atque independentis, id est, Dei ; modò ne illam adaequatè omnia quae in Deo sunt exhibere supponamus, nec quidquam etiam in ea esse fingamus, sed ea tantum advertamus, quae revera in ipsa continentur, quaeque evidenter percipimus ad naturam Elzevier, p. 21
Image haute résolution sur Gallica
entis summè perfecti pertinere. Nec certè quisquam, talem ideam Dei nobis inesse negare potest, nisi qui nullam planè Dei notitiam in humanis mentibus esse arbitretur.

LV. Quomodo duratio, ordo, numerus etiam distinctè intelligantur.Duratio, ordo, et numerus, à nobis etiam distinctissimè intelligentur, si nullum iis substantiae conceptum affingamus, sed putemus durationem rei cujusque, esse tantùm modum, sub quo concipimus rem istam, quatenus esse perseverat ; Et similiter, nec ordinem, nec numerum esse quicquam diversum à rebus ordinatis, et numeratis, sed esse tantùm modos, sub quibus illas consideramus.

LVI. Quid sint modi, qualitates, attributa. Et quidem hîc per modos planè idem intelligimus, quod alibi per attributa, vel qualitates. Sed cùm consideramus substantiam ab illis affici, vel variari, vocamus modos ; cùm ab ista variatione talem posse denominari, vocamus qualitates ; ac denique, cùm generaliùs spectamus tantùm ea substantiae inesse, vocamus attributa. Ideoque in Deo non propriè modos aut qualitates, sed attributa tantùm esse dicimus, quia nulla in eo variatio est intelligenda. Et etiam in rebus creatis, ea quae nunquam in iis diverso modo se habent, ut existentia et duratio, in re existente et durante, non qualitates, aut modi, sed attributa dici debent.

LVII. Quaedam attributa esse in rebus ; alia in cogitatione. Et quid duratio et tempus.Alia autem sunt in rebus ipsis, quarum attributa vel AT VIII-1, 27 modi esse dicuntur ; alia verò in nostrâ tantùm cogitatione. Ita cùm tempus à duratione generaliter sumptâ distinguimus, dicimusque esse numerum motûs, est tantùm modus cogitandi ; Neque enim profectò intelligimus in motu, aliam durationem quàm in rebus non motis : ut patet ex eo, quod si duo corpora, unum tardè, aliud celeriter Elzevier, p. 22
Image haute résolution sur Gallica
per horam moveatur, non plus temporis in uno quàm in alio numeremus, etsi multò plus sit motûs. Sed ut rerum omnium durationem metiamur, comparamus illam cum duratione motuum illorum maximorum, et maximè aequabilium, à quibus fiunt anni et dies, hancque durationem tempus vocamus. Quod proinde nihil praeter modum cogitandi, durationi generaliter sumptae superaddit.

LVIII. Numerum et universalia omnia, esse tantùm modos cogitandi. Ita etiam cùm numerus non in ullis rebus creatis, sed tantùm in abstracto, sive in genere consideratur, est modus cogitãdi duntaxat : Ut et alia omnia quę universalia vocamus.

LIX. Quomodo universalia fiant : et quae sint quinque vulgat ; agenusvulgata ; agenus, species, differentia, proprium, accidens.Fiuntque haec universalia ex eo tantùm, quòd unâ et eadem ideâ utamur ad omnia individua, quae inter se similia sunt, cogitanda : Ut etiam unum et idem nomen omnibus rebus per ideam istam repręsentatis imponimus, quod nomen est universale. Ita cùm videmus duos lapides, nec ad ipsorum naturam, sed ad hoc tantùm quòd duo sint attendimus, formamus ideam ejus numeri quem vocamus binarium ; cumq; postea duas aves, aut duas arbores videmus, nec etiam earum naturam, sed tantùm quòd duae sint consideramus, repetimus eandem ideam quam priùs, quae ideò est universalis ; ut et hunc numerum eodem universali nomine binarium appellamus. Eodemq; modo, cùm AT VIII-1, 28 spectamus figuram tribus lineis comprehensam, quandam ejus ideam formamus, quam vocamus ideam trianguli ; et eâdem postea ut universali utimur, ad omnes alias figuras tribus lineis comprehensas animo nostro exhibendas. Cumque advertimus, ex triangulis alios esse habentes unum angulum rectum, alios non habentes, formamus ideam universalem trianguli rectanguli, quae relata ad praecedentem ut magis generalem, speciesvocatur ; Et illa anguli rectitudo Elzevier, p. 23
Image haute résolution sur Gallica
est differentia universalis, quâ omnia triangula rectangula ab aliis distinguuntur ; Et quod in iis basis potentiâ aequalis sit potentiis laterum, est proprietas iis omnibus et solis conveniens : Ac denique, si supponamus aliquos ejusmodi triangulos moveri, alios non moveri, hoc erit in iis accidens universale. Atque hoc pacto quinq; universalia vulgò numerantur, genus, species, differentia, proprium, et accidens.

LX. De distinctionibus, ac primò de reali.Numerus autem in ipsis rebus, oritur ab eoarum distinctione : quę distinctio triplex est, realis, modalis, et rationis. Realis propriè tantùm est inter duas vel plures substantias : Et has percipimus à se mutuò realiter esse distinctas, ex hoc solo, quòd unam absque alterâ clarè et distinctè intelligere possimus. Deum enim agnoscentes, certi sumus ipsum posse efficere, quidquid distinctè intelligimus ; adeò ut, exempli causâ, ex hoc solo, quòd jam habeamus ideam substantiae extensae sive corporeae, quamvis nondum certò sciamus ullam talem revera existere, certi tamen sumus illam posse existere ; atque si existat, unamquamque ejus partem à nobis cogitatione definitam, realiter ab aliis ejusdem substantiae partibus esse distinctam. Itemque, AT VIII-1, 29 ex hoc solo, quòd unusquisque intelligat se esse rem cogitantem, et possit cogitatione excludere à se ipso omnem aliam substantiam, tam cogitantem quàm extensam, certum est unumquemque sic spectatum, ab omni alia substantiâ cogitante, atq; ab omni substantia corporeâ realiter distingui. Ac etiamsi supponamus, Deum alicui tali substantiae cogitanti, substantiã aliquam corpoream tam arctè conjunxisse, ut arctiùs jungi non possint, et ita ex illis duabus unum quid conflavisse, manent nihilominus realiter distinctae ; quia quantumvis arctè ipsas univerit, potentiâ, quam antè habebat ad eas separandas, sive ad unam absque aliâ conservandam, seipsum Elzevier, p. 24
Image haute résolution sur Gallica
exuere non potuit, et quae vel à Deo possunt separari, vel sejunctim conservari, realiter sunt distincta.

LXI. De distinctione modali.Distinctio modalis est duplex, alia scilicet inter modum propriè dictum, et substantiam, cujus est modus ; alia inter duos modos ejusdem substantiae. Prior ex eo cognoscitur, quòd possimus quidem substantiam clarè percipere absque modo, quem ab illâ differre dicimus, sed non possimus viceversâ, modum illum intelligere sine ipsâ. Ut figura et motus distinguuntur modaliter à substantia corporeâ, cui insunt ; ut etiam affirmatio et recordatio à mente. Posterior verò cognoscitur ex eo, quòd unum quidem modum absque alio possimus agnoscere, ac viceversâ ; sed neutrum tamen sine eadem substantiâ cui insunt : Ut si lapis moveatur, et sit quadratus, possum quidem intelligere ejus figuram quadratam, sine motu ; et vice versâ, ejus motum, sine figura quadratâ ; sed nec illum motum, nec illam figuram possum intelligere sine lapidis substantia. Distinctio AT VIII-1, 30 autem quâ modus unius substantiae differt ab alia substantiâ, vel à modo alterius substantiae, ut motus unius corporis ab alio corpore, vel à mente, atque ut motus à dubitationeduratione, realis potiùs dicenda esse videtur, quàm modalis ; quia modi illi non clarè intelliguntur sine substantiis realiter distinctis, quarum sunt modi.

LXII. De distinctione rationis.Denique distinctio rationis, est inter substantiam et aliquod ejus attributum, sine quo ipsa intelligi non potest ; vel inter duo talia attributa ejusdem alicujus substantiae. Atque agnoscitur ex eo, quòd non possimus claram et distinctam, istius substantiae ideam formare, si ab ea illud attributum excludamus ; vel non possimus unius ex ejusmodi attributis, ideam clarè percipere, si illud ab alio separemus. Elzevier, p. 25
Image haute résolution sur Gallica
Ut quia substantia quaevis, si cesset durare, cessat etiam esse, ratione tantùm à duratione suâ distinguitur ; Et omnes modi cogitandi, quos tanquam in objectis consideramus, ratione tantùm differunt, tum ab objectis de quibus cogitantur, tum à se mutuò in uno et eodem objecto. Memini quidem, me alibi hoc genus distinctionis cum modali conjunxisse ; nempe in fine responsionis ad primas objectiones, in Meditationes de primâ Philosophia : sed ibi non erat occasio de ipsis accuratè disserendi, et sufficiebat ad meum institutum, quòd utramq; à reali distinguerem.

LXIII. Quomodo cogitatio et extensio distinctè cognosci possint, ut constituentes naturam mentis et corporis.Cogitatio et extensio, spectari possunt ut constituentes naturas substantiae intelligentis et corporeae ; tuncque non aliter concipi debent, quàm ipsa substantia AT VIII-1, 31 cogitans et substantia extensa, hoc est, quàm mens et corpus ; quo pacto clarissimè ac distinctissimè intelliguntur. Quin et faciliùs intelligimus substantiam extensam, vel substantiam cogitantem, quàm substantiam solam, omisso eo quòd cogitet vel sit extensa. Nonnulla enim est difficultas, in abstrahenda notione substantiae, à notionibus cogitationis vel extensionis, quae scilicet ab ipsâ ratione tantùm diversae sunt ; et non distinctior fit conceptus ex eo, quòd pauciora in eo comprehendamus, sed tantùm ex eo, quòd illa quae in ipso comprehendimus, ab omnibus aliis accuratè distinguamus.

LXIV. Quomodo etiam ut modi substantiae.Cogitatio et extensio, sumi etiam possunt pro modis substantiae ; quatenus scilicet una et eadem mens, plures diversas cogitationes habere potest ; atque unum et idem corpus, retinendo suam eandem quantitatem, pluribus diversis modis potest extendi ; nunc scilicet magis secundùm longitudinem, minusque secundùm latitudinem, Elzevier, p. 26
Image haute résolution sur Gallica
vel profunditatem, ac paulò pòst è contra magis secundùm latitudinem, et minùs secundùm longitudinem. Tuncque modaliter à substantia distinguuntur, et non minùs clarè ac distinctè quam ipsa possunt intelligi ; modò non ut substantiae, sive res quaedam ab aliis separatae, sed tantummodo ut modi rerum spectentur. Per hoc enim, quòd ipsas in substantiis quarum sunt modi consideramus, eas ab his substantiis distinguimus, et quales revera sunt agnoscimus. At è contra, si easdem absque substantiis, quibus insunt, vellemus considerare, hoc ipso illas ut res subsistentes spectaremus, atque ita ideas modi et substantiae confunderemus.

AT VIII-1, 32 LXV. Quomodo ipsarum modi sint etiam cognoscendi.Eádem ratione diversos cogitationum modos, ut intellectionem, imaginationem, recordationem, volitionem, etc. itemque diversos modos extensionis, sive ad extensionem pertinentes, ut figuras omnes, et situs partium, et ipsarum motus optimè percipiemus, si tantùm ut modos rerum quibus insunt spectemus ; et quantùm ad motum si de nullo nisi locali cogitemus, ac de vi, à qua excitatur (quam tamen suo loco explicare conabor) non inquiramus.

LXVI. Quomodo sensus, affectus et appetitus, clarè cognoscantur ; quamvis saepe de iis malè judicemus.Supersunt sensus, affectus, et appetitus, qui quidem etiam clarè percipi possunt, si accuratè caveamus, ne quid ampliùs de iis judicemus, quàm id praecisè, quod in perceptione nostrâ continetur, et cujus intimè conscii sumus. Sed perdifficile est id observare, saltem circa sensus ; quia nemo nostrûm est, qui non ab ineunte aetate judicârit, ea omnia quae sentiebat, esse res quasdam extra mentem suam existentes, et sensibus suis, hoc est, perceptionibus, quas de illis habebat, planè similes : adeò ut videntes, exempli Elzevier, p. 27
Image haute résolution sur Gallica
gratiâ, colorem, putaverimus nos videre rem quandam extra nos positam, et planè similem ideae illi coloris, quam in nobis tunc experiebamur ; idque ob consuetudinem ita judicandi, tam clarè et distinctè videre nobis videbamur, ut pro certo et indubitato haberemus.

LXVII. In ipso de dolore judicio saepe nos falli.Idemque planè est de aliis omnibus quae sentiuntur, etiam de titillatione ac dolore. Quamvis enim haec extra nos esse non putentur ; non tamen ut in solâ mente, sive in perceptione nostrâ solent spectari, sed ut in manu, aut in pede, aut quavis aliâ parte nostri AT VIII-1, 33 corporis. Nec sanè magis certum est, cùm, exempli causâ, dolorem sentimus tanquam in pede, illum esse quid extra nostram mentem, in pede existens, quàm cùm videmus lumen tanquam in Sole, illud lumen extra nos in Sole existere ; sed utraque ista praejudicia sunt primae nostrae aetatis, ut infrà clarè apparebit.

LXVIII. Quomodo in istis id, quod clarè cognoscimus, ab eo in quo falli possumus, sit distinguendum.Ut autem hîc quod clarum est, ab eo quod obscurum distinguamus, diligentissimè est advertendum, dolorem quidem et colorem, et reliqua ejusmodi clarè ac distinctè percipi, cùm tantummodo ut sensus, sive cogitationes spectantur ; Cùm autem res quaedam esse judicantur, extra mentem nostram existentes, nullo planè modo posse intelligi quaenam res sint, sed idem planè esse cùm quis dicit se videre in aliquo corpore colorem, vel sentire in aliquo membro dolorem, ac si diceret se id ibi videre vel sentire, quod quidnam sit planè ignorat, hoc est, se nescire quid videat aut sentiat. Etsi enim minùs attendendo, sibi facilè persuadeat se nonnullam ejus habere notitiam, ex eo quòd supponat esse, quid simile sensui illi coloris, aut doloris, quem apud se experitur ; si tamen examinet quidnam sit, Elzevier, p. 28
Image haute résolution sur Gallica
quod iste sensus coloris, vel doloris, tanquam in corpore colorato, vel in parte dolente existens repraesentet, omnino advertet se id ignorare.

LXIX. Longè aliter cognosci magnitudinem, figuram, etc. quàm colores, dolores, etc.Praesertim si consideret, se longè alio modo cognoscere, quidnam sit in viso corpore magnitudo, vel figura, vel motus (saltem localis ; Philosophi enim alios quosdam motus à locali diversos effingendo, naturam ejus sibi minùs intelligibilem reddiderunt) vel situs, vel duratio, vel numerus, et similia, quae in corporibus AT VIII-1, 34 clarè percipi jam dictum est ; quàm quid in eodem corpore sit color, vel dolor, vel odor, vel sapor, vel quid aliud ex iis, quae ad sensus dixi esse referenda. Quamvis enim videntes aliquod corpus, non magis certi simus illud existere, quatenus apparet figuratum, quàm quatenus apparet coloratum ; longè tamen evidentiùs agnoscimus, quid sit in eo esse figuratum, quàm quid sit esse coloratum.

LXX. Nos posse duobus modis de sensibilibus judicium ferre, quorum uno errorem praecavemus, alio in errorem incidimus.Patet itaque in re idem esse, cùm dicimus nos percipere colores in objectis, ac si diceremus nos percipere aliquid in objectis, quod quidem quid sit ignoramus, sed à quo efficitur in nobis ipsis, sensus quidam valde manifestus et perspicuus, qui vocatur sensus colorum. In modo autem judicandi permagna est diversitas : nam quamdiu tantùm judicamus aliquid esse in objectis (hoc est, in rebus, qualescunque demum illae sint, à quibus sensus nobis advenit) quod quidnam sit ignoramus, tantùm abest ut fallamur, quin potiùs in eo errorem praecavemus, quòd advertentes nos aliquid ignorare, minùs proclives simus ad temerè de ipso judicandum. Cùm verò putamus nos percipere colores in objectis, etsi revera nesciamus quidnam sit, quod tunc nomine coloris appellamus, nec ullam similitudinem Elzevier, p. 29
Image haute résolution sur Gallica
intelligere possimus, inter colorem quem supponimus esse in objectis, et illum quem experimur esse in sensu, quia tamen hoc ipsum non advertimus, et multa alia sunt, ut magnitudo, figura, numerus, etc. quae clarè percipimus, non aliter à nobis sentiri vel intelligi, quàm ut sunt, aut saltem esse possunt in objectis, facilè in eum errorem delabimur, ut judicemus AT VIII-1, 35 id, quod in objectis vocamus colorem, esse quid omnino simile colori quem sentimus, atque ita ut id, quod nullo modo percipimus, à nobis clarè percipi arbitremur.

LXXI. Praecipuam errorum causam, à praejudiciis infantiae procedere.Hîcque primam et praecipuam errorum omnium causam licet agnoscere. Nempe in prima aetate, mens nostra tam arctè corpori erat alligata, ut non aliis cogitationibus vacaret, quàm iis solis, per quas ea sentiebat quae corpus afficiebant : necdum ipsas ad quidquam extra se positum referebat, sed tantùm ubi quid corpori incommodum occurrebat, sentiebat dolorem ; ubi quid commodum sentiebat, voluptatem ; et ubi sine magno commodo vel incommodo corpus afficiebatur, pro diversitate partium in quibus, et modorum quibus afficiebatur, habebat diversos quosdam sensus, illos scilicet quos vocamus sensus saporum, odorum, sonorum, caloris, frigoris, luminis, colorum, et similium, quae nihil extra cogitationem positum repraesentant : Simulque etiam percipiebat magnitudines, figuras, motus, et talia ; quae illi non ut sensus, sed ut res quaedam, vel rerum modi, extra cogitationem existentes, aut saltem existendi capaces, exhibebantur, etsi hanc inter ista differentiam nondum notaret. Ac deinde cùm corporis machinamentum, quod sic à natura fabricatum est, ut propriâ suâ vi variis modis moveri possit, hinc inde temerè se Elzevier, p. 30
Image haute résolution sur Gallica
contorquens, casu commodoum quid assequebatur, aut fugiebat incommodum, mens illi adhaerens incipiebat advertere, id quod ita assequebatur, aut fugiebat extra se esse ; nec tantùm illi tribuebat magnitudines, figuras, motus, et talia, quae ut res aut rerum modos AT VIII-1, 36 percipiebat, sed etiam sapores, odores, et reliqua, quorum in se sensum ab ipso causarieffici advertebat. Atque omnia tantùm referens ad utilitatem corporis, cui erat immersa, eò plus aut minùs rei esse putabat, in unoquoque objecto à quo afficiebatur, prout plus aut minùs ab ipso afficiebatur. Unde factum est, ut multò plus substantiae, seu corporeitatis, esse putaret in saxis aut metallis, quàm in aqua vel aëre, quia plus duritiei et ponderositatis in iis sentiebat. Quin et aërem, quandiu nullum in eo ventum, aut frigus, aut calorem experiebatur, pro nihilo prorsus ducebat. Et quia non plus luminis à stellis, quàm ab exiguis flammis lucernarum ipsi affulgebat, idcirco nullas stellas flammis istis majores sibi repraesentabat. Et quia nec terram in gyrum verti, nec ejus superficiem in globum curvatam esse notabat, ideò proclivior erat ad putandum, et eam immobilem, et ejus superficiem planam esse ; Milleque aliis ejusmodi praejudiciis, à prima infantiâ mens nostra imbuta est ; quae deinde in pueritia, non recordabatur fuisse à se sine sufficienti examine recepta, sed tanquam sensu cognita, vel à natura sibi indita, pro verissimis, evidentissimisque admisit.

LXXII. Alteram errorũ causam esse, quòd praejudiciorum oblivisci nequeamus.Et quamvis jam maturis annis, cùm mens non ampliùs tota corpori servit, nec omnia ad illud refert, sed etiam de rerum, in se ipsis spectatarum, veritate inquirit, permulta ex iis, quae sic antea judicavit, falsa esse deprehendat ; non Elzevier, p. 31
Image haute résolution sur Gallica
tamen ideò facilè ipsa ex memoria suâ expungit, et quamdiu in ea haerent, variorum errorum causae esse possunt. Ita, exempli causâ, quoniam à prima aetate stellas imaginati sumus perexiguas, AT VIII-1, 37 etsi jam rationes Astronomicae perspicuè nobis ostendant, ipsas esse quàm maximas, tantum tamen praejudicata opinio adhuc valet, ut nobis perdifficile sit, ipsas aliter quàm priùs imaginari.

LXXIII. Tertiam causam esse, quòd defatigemur, ad ea, quae sensibus praesentia non sunt attendendo ; et ideò assueti simus de illis non ex praesenti perceptione, sed ex praeconcepta opinione judicare.Praeterea mens nostra, non sine aliqua difficultate ac defatigatione, potest ad ullas res attendere ; omniumque difficillimè ad illa attendit, quae nec sensibus, nec quidem imaginationi praesentia sunt : Sive quia talem ex eo quòd corpori conjuncta sit, habet naturam ; sive quia in primis annis, cùm tantùm circa sensus et imaginationes occuparetur, majorem de ipsis quàm de caeteris rebus cogitandi usum et facilitatem acquisivit. Hinc autem fit, ut jam multi nullam substantiam intelligant, nisi imaginabilem, et corpoream, et etiam sensibilem. Neque enim nôrunt ea sola esse imaginabilia, quae in extensione, motu et figurâ consistunt, etsi alia multa intelligibilia sint ; nec putant quidquam posse subsistere, quod non sit corpus ; nec denique ullum corpus non sensibile. Et quia revera nullam rem, qualis ipsa est, sensu solo percipimus, ut infrà clarè ostendetur, hinc accidit, ut plerique in tota vitâ nihil nisi confusè percipiant.

LXXIV. Quartam causam esse, quòd conceptus nostros verbis, quae rebus accuratè non respondent, alligemus.Et denique propter loquelae usum, conceptus omnes nostros verbis, quibus eos exprimimus, alligamus, nec eos nisi simul cum istis verbis memoriae mandamus : Cumque faciliùs postea verborum quàm rerum recordemur, vix unquam ullius rei conceptum habemus tam distinctum, ut illum ab omni verborum conceptu separemus : cogitationesque Elzevier, p. 32
Image haute résolution sur Gallica
hominum ferè omnium, circa verba magis, quàm circa res versantur ; adeò ut persaepe vocibus non intellectis praebeant AT VIII-1, 38 assensum, quia putant se illas olim intellexisse, vel ab aliis qui eas rectè intelligebant accepisse. qQuae omnia, quamvis accuratè hîc tradi non possint, quia natura humani corporis nondum fuit exposita, necdum probatum est ullum corpus existere, videntur tamen satis posse intelligi, ut juvent ad claros et distinctos conceptus ab obscuris et confusis dignoscendos.

LXXV. Summa eorum quae observanda sunt, ad rectè philosophandum.Itaque ad seriò philosophandum, veritatemque omnium rerum cognoscibilium indagandam, primò omnia praejudicia sunt deponenda ; sive accuratè est cavendum, ne ullis ex opinionibus olim à nobis receptis fidem habeamus, nisi priùs, iis ad novum examen revocatis, veras esse comperiamus. Deinde ordine est attendendum ad notiones quas ipsimet in nobis habemus, eaeque omnes et solae, quas sic attendendo clarè ac distinctè cognoscemus, judicandae sunt verae. Quod agentes, inprimis advertemus nos existere, quatenus sumus naturae cogitantis ; Et simul etiam et esse Deum, et nos ab illo pendere, et ex ejus attributorum consideratione, caeterarum rerum veritatem posse indagari, quoniam ille est ipsarum causa ; Et denique praeter notiones Dei et mentis nostrae, esse etiam in nobis notitiam multarum propositionum aeternae veritatis, ut quòd ex nihilo nihil fiat, etc. itemque naturae cujusdam corporeae, sive extensae, divisibilis, mobilis, etc. itemque sensuum quorundam qui nos afficiunt, ut doloris, colorum, saporum, etc. quamvis nondum sciamus quae sit causa, cur ita nos afficiant. Et haec conferentes cum iis quae confusiùs antea cogitabamus, usum claros et distinctos Elzevier, p. 33
Image haute résolution sur Gallica
omnium rerum cognoscibilium conceptus formandi acquiremus. Atque in his paucis, AT AT VIII-1, 39 praecipua cognitionis humanae principia contineri mihi videntur.

LXXVI. Autoritatem divinam, perceptioni nostrae esse praeferendam : sed eâ seclusâ non decere philosophum aliis quàm perceptis assentiri.Praeter caetera autem, memoriae nostrae pro summa regula est infigendum, ea quae nobis à Deo revelata sunt, ut omnium certissima esse credenda ; Et quamvis fortè lumen rationis, quàm maximè clarum et evidens, aliud quid nobis suggerere videretur, soli tamen authoritati divinae potiùs, quàm proprio nostro judicio, fidem esse adhibendam : Sed in iis, de quibus fides divina nihil nos docet, minimè decere hominem philosophum, aliquid pro vero assumere, quod verum esse nunquam perspexit ; et magis fidere sensibus, hoc est, inconsideratis infantiae suae judiciis, quàm maturae rationi.