IN MEDITATIONEM IV.
De vero, et Falso.

I. Circa quartam, recenses initio quae putas in superioribus demonstrata, quibusque factam viam praesumis ad progrediendum ulterius. Ipse, ne remoram Elzevier, p. 359 injiciam, non insistam continuo debuisse te illa firmius demonstrare ; abunde erit, si memineris quid concessum fuerit, quid non, ne res trahatur in praejudicium. AT VII, 308 Ratiocinaris consequenter non posse Deum fallere te, et ut facultatem fallacem errorive obnoxiam, quam ab ipso habes, excuses, conjicis culpam in nihilum, cujus tibi ideam quandam obversari dicis, ex quo te ais participare, inter quod et Deum te medium assumis. Ac pulchra quidem ratiocinatio ; sed ut praeteream explicari non posse, quomodo habeatur aut qualis sit nihili idea, quomodo participemus ex nihilo, et alia, observo solum ex distinctione hac non tolli, quin Deus potuerit dare homini facultatem judicandi erroris immunem. Nam, quamvis non dedisset infinitam, ejusmodi tamen dare poterat, quae errori non assentiretur, adeo ut, quae nosset quidem, ea clare perciperet ; quae non nosset, non pronunciarepronuntiaret esse hujusmodi, potius quam alia. Id tibi objiciens, non mirandum censes, si aliqua a Deo fiant, quorum rationem non intelligas. et id quidem recte ; sed mirandum tamen, esse in te ideam veram, quae repraesentet Deum omniscium, omnipotentem, omnino bonum, et videre te nihilominus aliqua ejus opera non omnino absoluta : adeo ut, cum Elzevier, p. 360 saltem potuerit perfectiora condere, neque tamen condiderit, argumento esse videatur, quod aut nescierit, aut non potuerit, aut noluerit. Ac saltem in eo imperfectus fuerit, quod, si sciens et potens noluerit, posthabuerit perfectionem imperfectioni.

Quod autem a Physica consideratione rejicis usum causarum finalium, alia fortassis occasione potuisses recte AT VII, 309 facere ; at de Deo cum agitur, verendum profecto ne praecipuum argumentum rejicias, quo divina sapientia, providentia, potentia, atque adeo existentia lumine naturae stabiliri potest. Quippe, ut mundum universum, ut coelum et alias ejus praecipuas partes praeteream, undenam aut quomodo melius argumentari valeas, quam ex usu partium in plantis, in animalibus, in hominibus, in teipsa (aut corpore tuo) quae similitudinem Dei geris ? Videmus profecto magnos quosque viros ex speculatione anatomica corporis humanis non assurgere modo ad Dei notitiam, sed hymnum quoque ipsi canere, quod omnes partes ita conformaverit, collocaveritque ad usus, ut sit omnino propter solertiam atque providentiam incomparabilem commendandus.

Dices Physicas esse causas hujusmodi formae ac situs, quae investigari debeant, ineptosque esse, qui ad finem, potius quam Elzevier, p. 361 ad agens aut materiam recurrant. Sed, cum nemo mortalium possit intelligere necdum explicare, quod agens formet collocetque, eo quo observamus modo, valvulas illas, quae ad vasorum orificia in sinubus cordis constitutae sunt ; cujus conditionis, aut unde mutuetur materiam, ex qua illas elaborat ; quomodo sese ad agendum applicet ; quibus utatur organis, aut quomodo illa usurpet ; quid opus illi, ut ea temperie, consistentia, cohaerentia, flexilitate, magnitudine, figura, situ illas perficiat : cum, inquam, nemo Physicorum haec et alia perspicere declarareque valeat, quid est cur non saltem miretur praestantissimum illum usum et ineffabilem providentiam, quae tam apposite ad illum taleis valvulas concinnavit ? Cur non laudetur, si exinde primam quandam causam necessario admittendam agnoscat, quae ista caeteraque omnia AT VII, 310 sapientissime et ad suos fines consonantissime disposuerit ?

Dicis temeritatem esse investigare fines Dei ? Sed, cum id possit esse verum, si intelligantur fines quos ipse Deus occultos voluit aut investigari prohibuit, non profecto tamen, si illi quos quasi in propatulo posuit, quique non multo labore innotescunt, ac sunt aliunde hujusmodi, ut laus magna ad ipsum Deum, tanquam authorem, referatur.

Elzevier, p. 362 Dices forte ideam Dei, quae est in unoquoque, sufficere ad habendum veram germanamque de Deo ejusque providentia notitiam : absque eo quod aut ad fines rerum, aut ad aliud quid omnino respiciat. Verum non sunt omnes ea foelicitate, qua tu, ut ideam illam tam perfectam a nativitate obtineant, vel tanta claritate objectam contueantur. Quamobrem, quibus Deus non dedit tantam hanc perspicaciam, invidendum non est, quod ex inspectione operum cognoscere glorificareque opificem possint. Ne memorem id non obstare, quominus idea illa uti liceat, quae etiam videtur omnino ex cognitione rerum ita perfici, ut tu, si verum dicere velis, huic cognitioni non prorsus parum, ne omnia pene dicam, debeas. Quaeso te enim, quousque tandem progressuram te fuisse putas, si ex quo es infusa in corpus, mansisses huc usque in eo clausis oculis, obturatis auribus, et nullo denique sensu externo hanc rerum universitatem et quicquid extra est percepisses ; totaque interea, meditando apud te, volvendoque et revolvendo cogitationes, aevum trivisses ? Dic, bona fide, et describe, quam ideam tui Deique te existimas fuisse habituram ?

2. Solutionem deinde affers, quod creatura, visa imperfecta, considerari debeat, non ut Elzevier, p. 363 totum quid, sed AT VII, 311 tanquam universi pars, qua ratione perfecta erit. Et laudanda sane distinctio ; sed hic non agimus de imperfectione partis, ut pars est et cum integritate totius confertur, sed ut in se totum quid est munusque speciale exercet. Quod cum ad universum retuleris, difficultas semper restabit, annon revera universum futurum fuisset perfectius, si omnes ejus partes perfectae existitissent, quam nunc sit, partibus plerisque imperfectis existentibus. Sic enim illa Respublica est futura perfectior, in qua cives omnes boni fuerint, quam alia, in qua plerique aut aliqui mali.

Quare et cum postmodum dicis, majorem quodammodo esse universitatis rerum perfectionem, quod partes aliquae illius sint errori obnoxiae, quam si omnes similes essent ; perinde est ac si dicas majorem quodammodo esse Reipublicae perfectionem, quod aliqui cives mali sint, quam quod omnes boni. Ex quo fit ut, quemadmodum videtur plane esse debere pro optimi principis voto, habere omnes cives bonos, ita videatur esse debuisse pro instituto Authoris universi, partes ejus omnes creari esseque erroris immunes. et quamvis possis dicere perfectionem earum quae sunt immunes, apparere majorem ex oppositione earum quae sunt obnoxiae, illud tamen est per accidens solum : quemadmodum Elzevier, p. 364 virtus bonorum, quamvis eluceat quodammodo ex oppositione eorum qui vitiosi sunt, elucet solum ex accidenti. Adeo ut, quemadmodum desiderandum non est, ut aliqui cives mali sint, quo boni fiant illustriores, ita neque videatur fuisse committendum, ut AT VII, 312 aliquae universi partes forent errori obnoxiae, quo clarerent magis quae forent immunes.

Dicis non habere te jus conquerendi, quod Deus te eam in mundo sustinere personam voluerit, quae non esset omnium praecipua et maxime perfecta : sed hoc non tollit dubium, cur satis illi non fuerit sustinendam dare personam, quae ex perfectis minima esset, et non etiam tibi dare imperfectam. Nam et quamvis principi vitio non vertatur, quod non omnes cives ad sublimia munera vocet, sed aliquos habeat in mediis, aliquos in infimis, verteretur tamen, si non aliquos modo destinaret operibus vilissimis, sed aliquos etiam destinaret pravis.

Dicis te non posse rationem afferre, qua probes Deum tibi majorem cognoscendi facultatem, quam dederit, dare debuisse ; atque quamtumvis peritum artificem esse intelligas, non ideo tamen putare te illum in singulis operibus omnes perctionesperfectiones ponere debuisse, quas in aliquibus potest ponere. Verum viget semper quod modo dicebam : videsque non tam Elzevier, p. 365 difficultatem esse, cur Deus tibi facultatem cognoscendi majorem non dederit, quam cur dederit errantem ; neque controverti cur artifex summus perfectiones omnes dare nolit omnibus operibus, sed cur etiam aliquibus tribuere velit imperfectiones.

Dicis, tametsi non valeas ab erroribus abstinere ex evidenti perceptione rerum, posse tamen ex instituto, quo firmiter tibi proponas nulli rei assentiri, quam evidenter non perceperis. Sed, utcumque possis AT VII, 313 ea semper attentione esse, nonne semper est imperfectio, ea, quae dijudicare est opus, non percipere evidenter, ac errandi periculo esse perpetuo obnoxium ?

Dicis errorem inesse in ipsa operatione, quatenus a te procedit et privatio quaedam est, non in facultate quam a Deo accepisti, neque etiam ab operatione, quatenus ab illo dependet. Sed, non sit error in facultate a Deo accepta proxime, est tamen remote, quatenus cum ea imperfectione creata est, ut errare possit. Quare non est quidem, ut ais, quod conquerare de Deo, qui revera tibi nihil debuit, et tamen illa bona tribuit, ob quae debes illi gratias agere : sed est semper quod admiremur, cur perfectiora non dederit, si scivit quidem, si potuit, si livore ductus non fuit.

Elzevier, p. 366 Addis, neque esse cur conquerare, quod tecum concurrat ad errandi actum : cum actus omnes sint veri et boni, quatenus a Deo dependent, majorque quodammodo perfectio in te sit, elicere illos posse, quam non posse ; et privatio, in qua sola falsitatis et culpae est ratio formalis, concursu Dei nullo indigeat, quia neque sit res, neque ad eum relata. Verum, cum sit illa subtilis distinctio, non tamen plane satisfacit. Siquidem non concurrat Deus ad privationem quae est in actu falsitasque et error est, concurrit tamen ad actum ; ad quem si non concurreret, privatio non esset. Et aliunde ipse est Author potentiae quae fallitur aut errat, atque adeo, ut ita dicam, impotentis potentiae. Sicque defectus, AT VII, 314 qui est in actu, non tam ad illam, quae impotens est, quam ad Authorem, qui impotentem fecit, nec potentem potentioremve, cum posset, voluit facere, videtur esse referendus. Certe, ut fabro non vertitur vitio, quod aperiendo scriniolo praegrandem clavim non elaboret, sed quod, pusillam fabricatus, formam aperiendo aut inhabilem aut difficilem tribuat : ita non est quidem culpa in Deo, quod, facultatem judicatricem tribuens homuncioni, non tantam illi dederit, quantam rebus vel omnibus vel plurimis vel maximis suffecturam arbitraretur ; sed permirum est, cur ad pauca illa, Elzevier, p. 367 quae dijudicari ab homine voluit, imparem, implicitam incertamque tribuerit.

3. Requiris proinde quaenam sit in te falsitatis vel erroris causa. Ac primum quidem hic non disputo, cur intellectum voces solam facultatem noscendi ideas, seu res ipsas simpliciter et absque ulla affirmatione aut negatione apprehendendi : voluntatem vero ac liberum arbitrium voces facultatem judicandi, cujus sit affirmare aut negare, assentiri aut dissentire. Propono solum : quare voluntas libertasve arbitrii limitibus nullis circumscribatur per te, circumscribatur intellectus ? Sane enim videntur hae duae facultates aeque late patere, et non intellectus saltem minus quam voluntas, cum in nullam rem voluntas feratur, quam intellectus non praeviderit.

Dixi non saltem minus : quippe videtur intellectus etiam latius quam voluntas patere. Siquidem non modo voluntas, sive arbitrium, judicium, et consequenter electio, prosequutio, fuga, de nulla re est, quam non apprehenderimus, seu cujus idea percepta et proposita ab intellectu non fuerit ; sed etiam multa obscure intelligimus, de AT VII, 315 quibus nullum judicium, prosequutio, aut fuga est. et facultas judicandi ita saepe est anceps, ut paribus rationum momentis, Elzevier, p. 368 nullisve existentibus, nullum sequatur judicium, cum intellectus interim apprehendat ea quae remanent injudicata.

Quod porro dicis te posse semper majora majoraque intelligere, ac nominatim facultatem ipsam intellectus, cujus ideam etiam infinitam formare valeas : hoc ipsum arguit intellectum non esse magis limitatum quam voluntatem, quando sese extendere ad usque objectum infinitum potest. Quod vero agnoscis voluntatem tuam exaequari voluntati divinae, non extensive quidem, sed formaliter : vide quorsum idem non possit de intellectu quoque dici, ubi formalem intellectus non secus atque voluntatis notionem definiveris. Sed, paucis, dic nobis, ad quid se voluntas extendere possit, quod intellectum effugiat ? Non videtur proinde error ex eo nasci, ut asseris, quod voluntas latius quam intellectus pateat, et sese ad illa judicanda extendat, quae intellectus non percipit : sed ex eo quod, cum aeque late pateant, intellectus aliquid percipit non bene, et voluntas judicat non bene.

Quare neque est cur voluntatem ultra fines intellectus promoveas, cum neque judicet de rebus quas intellectus non percipit, et prave solum judicet quod intellectus prave percipiat. AT VII, 316 Quod exemplum de reipsa adfers circa ratiocinium a te factum de rerum Elzevier, p. 369 existentia, procedit quidem recte, quantum ad judicium de tui existentia spectat ; sed quantum spectat ad alia, videtur non recte assumptum : cum quicquid dicas, vel potius ludas, revera non dubites, sed omnino judices esse aliquid praeter te, et a te distinctum ; quippe aliquid praeter te, et a te distictum praeintelligens. Quod supponis nullam rationem occurrere ; quae unum persuadeat magis quam aliud, supponere potes ; at simul debes supponere, nullum sequuturum judicium, sed voluntatem semper fore indifferentem, neque se ad judicandum determinaturam, quousque intellectui major aliqua verisimilitudo ex una parte quam ex alia occurrerit. Quod proinde dicis hanc indifferentiam ita extendi ad ea, quae non satis perspicue cognoscuntur, ut quantumvis probabiles conjecturae te in unam partem trahant, sola cognitio, quod sint conjecturae, te impellere ad contrariam assensionem possit : id nullo modo videtur verum. Quippe cognitio illa, quod sint solum conjecturae, faciet quidem ut judicium de ea parte, in quam te trahunt, cum aliqua formidine et haesitatione feras ; sed numquam faciet, ut judicium feras de parte contraria, nisi postquam occurrerint conjecturae non modo aeque probabiles, verum etiam probabiliores. Quod subdis : te id fuisse expertam his diebus, cum falsa esse supposuisti, Elzevier, p. 370 quae maxime vera esse credideras : AT VII, 317 memento id tibi non fuisse concessum. Neque enim revera sensisse aut persuasisse tibi potes, non vidisse te solem, terram, homines, alia, non audiisse sonos, non ambulasse, non comedisse, non scripsisse, non loquutam fuisse (usam scilicet corpore organisve ejus), non alia.

Denique ergo forma erroris non tam videtur consistere in non recto usu liberi arbitrii, sicut asseris, quam in dissonantia judicii a re judicata, et ex eo quidem orta, quod intellectus illam rem, secus quam sese habeat, apprehendat. Quare et non tam videtur esse culpa arbitrii, quod non recte judicet, quam intellectus, quod non recte demonstret. Quippe ea videtur arbitrii ab intellectu dependentia, ut, si intellectus quidem aliquid clare percipiat videaturve percipere, arbitrium ferat judicium ratum atque determinatum, seu id reipsa verum sit, seu verum esse existimetur ; sin autem obscure, tum arbitrium ferat judicium dubium ac formidolosum, et pro tempore tamen habitum verius quam oppositum, seu in re ipsa veritas, seu falsitas subsit. Ex quo fit ut non tam cavere possimus ne erremus, quam ne in errore perseveremus, expendamusque propria judicia, non tam vim facientes arbitrio, quam applicantes intellectum ad clariorem Elzevier, p. 371 notitiam, quam judicium semper secuturum sit.

4. Concludis fructum exaggerando, quem ex hac Meditatione potes consequi, ac praescribis quid sit agendum, ut assequaris veritatem. Nempe assequuturum te dicis, si tantum ad omnia quae perfecte intelligis satis attendas, atque illa a reliquis, quae confusius et obscurius apprehendis, secernas.

AT VII, 318 Hoc porro non modo est verum, sed etiam hujusmodi, ut tota pracedens Meditatio, sine qua potuit intelligi, videatur fuisse supervacanea. Attende tamen, eximie Vir, difficultatem non videri an, ut non fallamur, debeamus clare atque distincte intelligere aliquid, sed qua arte aut methodo discernere liceat, ita nos habere claram distinctamque intelligentiam, ut ea vera sit, nec fieri possit ut fallamur. Quippe initio objecimus, nos non raro falli tametsi nobis videamur aliquid adeo clare distincteque cognoscere, ut nihil posit clarius et distinctius. Tu quoque id tibi ipse objecisti, et expectamus tamen adhuc istam artem, seu methodum, cui praecipue sit incumbendum.