IN MEDITATIONEM II.
De natura Mentis humanae, Quod
ipsa sit notior, quàm corpus.

Circa secundam, Video te adhuc in ludificatione perstare, et nihilominus animadvertere, saltem TE ESSE, qui ludificaris ; atque idcirco statuere illud pronunciatum : Ego sum, Ego existo, quoties a te profertur, vel mente AT VII, 259 concipitur, esse verum. Attamen non video tibi opus fuisse tanto apparatu, quando aliunde certus eras, et verum erat, te esse ; poterasque idem vel ex quavis alia tua actione colligere, cum lumine naturali notum sit, quicquid agit, esse. Subdis, te non propterea satis intelligere quid sis : Elzevier, p. 299 hoc autem serio accipitur, et ultro conceditur ; id ipsumque opus ac labor. Nempe id absque ambagibus totaque illa suppositione videtur fuisse requirendum. Meditari vis consequenter, qualem te esse credideris, ut, subtractis dubiis, id solum remaneat, quod certum sit et inconcussum. Hoc vero nemine non probante facies. Rem aggressus, et cum te putaris esse hominem, quaeris Quid sit homo ; et dimissa consulto definitione vulgari, seligis ea, quae prima fronte tibi occurrebant, ut habere te vultum, manus, et caetera membra, quae nomine corporis designabas ; itemque, te nutriri, incedere, sentire, cogitare, quae referebas ad animam. Hoc porro esto, modo caveamus distintictionem tuam inter animam et corpus. Dicis te tunc non advertisse quid esset anima, sed imaginatum solum aliquid instar venti, ignis, vel aetheris, quod crassioribus tui corporis partibus esset infusum. Istud memorabile est. De corpore, non dubitasse naturam ejus in eo esse, ut sit quid aptum figurari, circumscribi, spatium replere, et ex AT VII, 260 eo omne aliud corpus excludere ; tactu, visu, auditu, odoratu, gustu percipi, et pluribus modis moveri. Potes vero haec etiam hodie attribuere corporibus, dummodo non omnibus omnia : siquidem ventus corpus est, et non percipitur tamen visu ; neque excludas adjuncta alia : nam ventus, ignis, et plura Elzevier, p. 300 movent. Quod subjicis autem, negasse te corpori vim seipsum movendi : non apparet qui tueri jam possis : quasi corpus omne esse debeat suapte natura immobile, omnisque ejus motus a principio incorporeo procedere ; et neque aqua fluere, neque animal incedere, sine incorporeo motore, censeatur.

2. Exploras deinde, num, supposita adhuc deceptione, affirmare possis esse in te aliquid ex iis, quae pertinere censuisti ad naturam corporis, et, attentissimo examine facto, dicis te nihil tale in te reperire. Hoc jam loco non spectas te quasi hominem integrum, sed quasi interiorem occultioremve partem, qualem cogitaras esse animam. Quaeso te ergo, o Anima, seu quocumque velis nomine censeri : emendastine hactenus eam cogitationem, qua prius imaginabaris te esse quidpiam instar venti similisve rei his membris infusae ? Non fecisti sane. Cur non possis igitur esse adhuc ventus, vel potius tenuissimus spiritus, qui calore cordis ex purissimo sanguine, aliundeve, aut ab alia caussa exciteris, ferveris, et fusus per membra vitam illis tribuas, et cum oculo videas, cum aure audias, cum cerebro cogites, caeteraque, quae vulgo tibi tribuuntur, munia exsequaris ? Id si ita sit, cur non habeas eandem figuram, quam totum hoc corpus, Elzevier, p. 301 uti aër eandem AT VII, 261 quam vas continens ? Cur non censearis circumscribi ab eodem ambiente, quo corpus, aut a corporis epidermide ? Cur non replere spatium, sive parteis spatii, quas crassum corpus seu partes ipsius non replent ? Quippe corpus crassum habet porulos, per quos ipsa diffundaris ; adeo ut, ubi partes tuae fuerint, partes illius non sint : eodem modo, quo in vino et aqua mistis, ubi sunt partes unius, non sunt partes alterius, quantumcumque visus discernere nequeat. Cur non excludere corpus aliud ab eodem spatio ? cum in quibuscunque spatiolis fueris, partes corporis crassioris esse simul nequeant. Cur non moveri pluribus motibus ? Cum tu enim plureis ipsis membris tribuas, quomodo id possis, quin movearis ipsa ? Certe neque moves immota, cum opus contentione sit ; neque potes non moveri ad ipsius corporis motum. Si haec igitur ita sint, cur dicas in te nihil esse eorum, quae ad naturam corporis spectant ?

3. Pergis, neque esse in te ex iis, quae animae tribuuntur, nutriri, vel incedere. At primum, potest aliquid esse corpus, nec tamen nutriri. Deinde, si tale sis corpus, qualem spiritum diximus, cur, cum crassiora illa membra crassiore substantia nutriuntur, non possis ipsa tenuior tenuiore quoque nutriri ? Elzevier, p. 302 Et, nonne illo corpore, cujus eae sunt partes, adolescente, ipsa adolescis : et dum illud debilitatur, debilitaris quoque ipsa ? Ad incessum quod attinet, cum membra incedant per te, et in locum nullum concedant, nisi agente et ferente te, quomodo id fiat sine tuo incessu ? quandoquidem, inquis, jam corpus non habeo, haec nihil sunt, nisi figmenta. Verum, seu AT VII, 262 nos ludis, seu ipsa deluderis, nihil nobis morandum. Sin loqueris serio, probandum est tibi, neque te habere ullum corpus quod informes, neque te esse ejusmodi, quod una nutriri incedereque valeat. Pergis adhuc, neque te sentire. At ipsa profecto es, quae vides colores, audis sonos, etc. Hoc, inquis, non fit sine corpore. Credo equidem ; sed primum adest tibi corpus, ipsaque es intra oculum, qui non videt sane absque te ; ac potes deinde esse tenüe corpus, quod per organum sensus opereris. Permulta, inquis, visa sum sentire in somnis, quae me non sensisse postea animadverti. Enimvero tametsi fallaris, quod non utens oculo videaris sentire quod sine oculo non sentitur, non es tamen semper experta eandem falsitatem, neque non usa es oculo, per quem senseris, imaginesque hauseris, quibus jam sine oculo uti possis. Deprehendis tandem te cogitare. Id vero abnuendum non est : sed probandum superest Elzevier, p. 303 tibi, vim cogitandi ita esse supra naturam corpoream, ut neque spiritus, neque aliud corpus agile, purum, tenüe, ulla dispositione parabile sit, quod cogitationis efficiatur capax. Probandum simul animas brutorum esse incorporeas, videlicet quae cogitent, seu, praeter functiones sensuum externorum, aliquid interne, non vigilando modo, sed somniando etiam, cognoscant. Probandum rursus crassum hoc corpus ad cogitationem tuam nihil prorsus conferre (cum absque illo tamen nunquam fueris, neque ab illo sejuncta aliquid huc-usque AT VII, 263 cogitaveris), ac te idcirco independenter ab eo cogitare : adeo ut neque impediri, neque turbari valeas a vaporibus sive fumis taetris crassisque, qui tam male cerebrum interdum afficiunt.

4. Concludis, Sum igitur praecise Res cogitans, id est Mens, sive animus, intellectus, ratio. Heic ego agnosco me hallucinatum. Existimabam enim me alloqui animam humanam, seu internum illud principium, quo homo vivit, sentit, loco movetur, intelligit ; et alloquebar tamen solam mentem, quippe quae non modo corpus exuit, sed exuit quoque animam ipsam. Anne id facis, vir eximie, antiquorum illorum instar, qui, cum putarent animam diffusam toto corpore, principem tamen partem τό ἡγεμονικὸν Elzevier, p. 304 habere sedem opinabantur in determinata parte corporis, ut in cerebro, aut in corde ? Non quod censerent animam quoque in ea parte non reperiri, sed quod crederent animae illeic existenti mentem veluti superaddi, coadunarique, et una cum illa partem informare. et debebam sane id commeminisse ex disputatis in illa tua Dissertatione de Methodo : visus enim es in ea velle munia haec omnia, quae animae tam vegetativae quam sensitivae tribuuntur, non dependere a rationali, posseque etiam exerceri, antequam illa adveniat, ut exercentur quoque in brutis, in quibus rationis nihil esse contendis. Sed nescio quo pacto oblitus id fueram, nisi quia dubius remanseram, illudne principium, quo tam nos quam bruta vegetamur atque sentimus, non velles dici animam, sed animam proprie esse nostram mentem : cum tamen illud principium dicatur proprie animare, mens nihil aliud praestet, quam ut cogitemus, quod tu quidem fieri asseris. Utcumque id fuerit, AT VII, 264 dicare jam Mens, atque esto Res cogitans praecise. Subdis solam cogitationem non posse divelli a te. Hoc vero non est cur tibi negetur, si praesertim sis sola Mens, et nolis tuam substantiam a substantia animae plus quam consideratione distinctam. Quanquam haereo, an, cum dicis non posse cogitationem divelli a te, intelligas te, quandiu Elzevier, p. 305 es, indesinenter cogitare. Id sane conforme effato Philosophorum celebrium, qui immortalitatem tuam probaturi assumpsere te perpetuo moveri, seu, ut ego quidem interpretor, cogitare perpetuo ; verum ii non persuadebuntur, qui non capient quo modo possis aut per soporem lethargicum, aut in utero etiam, cogitare. Quo loco haereo praeterea, an existimes te in corpus illiusve partem, intra uterum, aut ab exortu, esse infusam. Sed nolo molestius id inquirere, neque rogitare, an reminiscaris quid in utero, primisve ab exortu diebus, mensibus, aut annis, cogitaveris, neque, si id sis responsura, quamobrem oblita omnium fueris. Insinuo duntaxat, ut memineris, quam obscura, quam tenuis, quam pene nulla esse potuerit temporibus illis tua cogitatio. Pergis, te non esse compagem membrorum, quae corpus humanum appellatur. Id vero admittendum est, quia spectaris solum ut res cogitans, et pars humani compositi, ab hac exteriore crassioreque distincta. Non sum etiam, inquis, tenuis aliquis aër istis membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quicquid mihi fingo. Supposui enim ista nihil esse ; AT VII, 265 maneat positio. Heic autem consiste, ô Mens, et positiones, seu potius fictiones illae, tandem facessant. Non sum, inquis, aër, aut aliquid tale : at si anima tota tale Elzevier, p. 306 quidpiam est, quorsum tu, quae censeri potes pars animae nobilissima, non censearis quoque esse quasi flos, seu portio subtilissima, purissima, actuosissimaque illius ? Fortassis, inquis, haec, quae suppono nihil esse, sunt aliquid, neque diversum ab eo me quem novi ; nescio tamen, nec de hoc jam disputo. Sed si nescis, si non disputas, cur te nihil esse istorum assumis ? Novi, inquis, me existere ; hujus autem rei notitia praecise non potest pendere ab eo, quod non novi. Hoc esto ; sed memineris te nondum fidem fecisse, quod non sis aër, non vapor, non alia.

5. Describis consequenter quid sit, quod imaginationem appellas. Dicis quippe, imaginari nihil esse aliud, quam contemplari figuram imaginemve rei corporeae. Videlicet, ut inferas te alia cogitationis specie, quam imaginatione, cognoscere naturam tuam. Attamen, cum tibi pro tuo arbitratu imaginationem definire liceat, quaeso te, si corporea sis, ut nondum probasti oppositum, cur non contemplari te possis sub figura imagineve corporea ? Et quaeso te, dum contemplaris, quidnam experiris tibi obversari, praeter substantiam quandam puram, perspicuam, tenuem, instar aurae universum corpus vel cerebrum certe illiusve partem pervadentis, animantis, functiones tuas illeic obeuntis ? Cognosco, inquis, nihil Elzevier, p. 307 eorum, quae possum imaginationis ope comprehendere, ad hanc, quam de AT VII, 266 me habeo, notitiam pertinere. Verum, quomodo cognoscas, non dicis ; et cum paulo ante statuisses nescire te adhuc istane ad te pertinerent, undenam, quaeso, id jam concludis ?

6. Pergis : Mentem esse ab istis diligentissime evocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. Id recte mones ; sed postquam ipsa te diligentissime avocasti, renuncia, quaeso, quam distincte naturam tuam perceperis. Nam dicere solum te esse Rem cogitantem, operationem memoras, quam omnes prius tenebamus ; sed operantem substantiam, qualis nempe sit, quomodo cohaereat, quomodo ad agendum tam varia tam varie sese comparet, ac hujusmodi caetera prius ignorata nobis non declaras. Dicis, percipi intellectu, quod imaginatione (quam idem esse statuis cum sensu communi) non potest. Sed, ô bona Mens, docerene potes plureis intus esse, et non unicam simplicemve facultatem, qua quidvis demum cognoscamus ? Cum ego Solem oculis apertis intueor, manifesta est sensio. Cum deinde oculis clausis Solem apud me cogito, manifesta est interna cognitio. At quomodo tandem discernere valeam, me sensu communi, seu facultate imaginatrice, non vero mente, seu intellectu Elzevier, p. 308 percipere Solem, adeo ut possim pro libitu, nunc intellectione, quae non sit imaginatio, nunc imaginatione, quae non sit intellectio, Solem comprehendere ? Sane, si cerebro turbato, AT VII, 267 et imaginatrice laesa, intellectus constaret, qui functiones proprias purasque obiret, tum posset intellectio tam dici distingui ab imaginatione, quam imaginatio a sensione externa ; at quia secus esse contingit, facile profecto non est appositum statuere discrimen. Dicere certe, ut tu facis, imaginationem tunc esse, cum rei corporeae contemplamur imaginem : vides, cum non alia ratione contemplari corpora liceat, fore igitur corpora imaginatione solum cognoscenda ; aut ita certe, ut facultas alia cognoscens discerni non valeat. Dicis fieri adhuc non posse, quin putes res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, exploranturque sensibus, distinctius agnosci, quam istud nescio quid tui, quod in imaginationem non cadit : ut mirum sit res dubias et a te alienas distinctius cognosci atque comprehendi. Sed primum, peroptime facis, cum dicis, illud nescio quid tui : revera enim nescis quid sit, seu quae natura ejus sit ; nec proinde potes certior fieri, idne hujusmodi sit, quod in imaginationem cadere non possit. Deinde omnis nostra notitia videtur plane ducere originem a sensibus : Elzevier, p. 309 et quamvis tu neges, quicquid est in intellectu, praeesse debere in sensu, videtur id esse nihilominus verum, cum nisi sola incursione, κατὰ περίπτωσιν, ut loquuntur, fiat, perficiatur tamen analogia, compositione, divisione, ampliatione, extenuatione, aliisque similibus modis, quos commemorare nihil est necesse. Nihil proinde mirum, si ea, quae per se incurrunt et percellunt AT VII, 268 sensum, impressionem vehementiorem in animo faciant, quam quae animus, accepta solum occasione, ex rebus in sensum incidentibus sibi ipsa fingit atque comprehendit. et vocas tu quidem dubias res corporeas ; sed si verum fateri vis, non minus certa es existere corpus, intra quod versaris, et ista omnia, quae te circumstant, quam existere teipsam. et cum ipsa te tibi ipsi sola operatione, quae cogitatio dicitur, manifestes, quid hoc est, respectu manifestationis hujusmodi rerum ? Quippe non modo manifestantur variis operationibus, sed et aliis praeterea multis evidentissimis accidentibus, magnitudine, figura, soliditate, colore, sapore etc., adeo ut, quamvis extra te sint, nihil mirum, si ipsas distinctius, quam te, cognoscas comprehendasque. At quonam modo fieri potest, ut rem alienam melius quam teipsam intelligas ? Quo nempe modo oculus videt caetera, non videt seipsum.

Elzevier, p. 310 7. Sed, inquis, Quid sum igitur ? Res cogitans. Quid est hoc ? Nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque, et sentiens. Multa heic dicis, in quibus singulis non haereo : in hoc uno haereo, quod te rem sentientem dicis. Id nempe mirum, cum jam ante asserueris oppositum. An dicere forte voluisti, esse praeter te facultatem corpoream residentem in oculo, aure, caeterisque organis, quae, species rerum sensilium excipiens, sensionem ita inchoet, ut tu deinde perficias, ipsaque sis, quae revera videas, audias, et caetera sentias ? Hac nempe de causa, ut puto, tam ipsam sensionem, quam etiam imaginationem, cogitationis speciem facis. Id porro AT VII, 269 esto : sed vide tamen, an non quae sensio in brutis est, cum non sit tuae absimilis, cogitatio quoque dici valeat, sicque in ipsis etiam brutis mens sit non dissimilis tui. Ego, inquies, arcem in cerebro tenens, excipio quicquid per spiritus nervis traductos renunciatur ; sicque apud me peragitur sensio, quae dicitur fieri toto corpore. Esto : sed sunt in brutis nervi, sunt spiritus, est cerebrum, est in cerebro principium cognoscens, quod renunciata per spiritus pari modo excipiat, sensionemque perficiat. Dices illud principium in brutorum cerebro non esse aliud quam Phantasiam, sive facultatem imaginatricem. At tu ostende te aliud in cerebro esse, quam Phantasiam, Elzevier, p. 311 imaginatricemve humanam. Quaerebam mox ante criterium, quo te probares aliam ; at non es, opinor, illud allatura. Afferes sane operationes longe praestantiores, quam quae eliciuntur a brutis : at quemadmodum, licet homo sit praestantissimum animalium, non eximitur tamen ex animalium numero, ita, quamvis tu exinde proberis imaginatricum sive Phantasiarum praestantissima, non eximere tamen ex numero earum. Nam et quod te mentem specialiter voces, nomen esse potest dignioris, sed non diversae propterea, naturae. Sane, ut te esse diversae (hoc est, ut contendis, incorporeae) naturae probares, deberes quandam operationem alia ratione exserere, quam exserant bruta, ac nisi extra cerebrum, saltem independenter a cerebro : quod tamen non facis. Siquidem illo perturbato perturbaris ipsa, eodem oppresso opprimeris, et si quae rerum species ex eo excidant, non retines ipsa ullius vestigium. Fiunt omnia, inquis, in brutis impulsione caeca spirituum caeterorumque organorum : AT VII, 270 eo modo, quo in horologio machinave alia peraguntur motus. Sed, utrumcunque id verum sit circa functiones caeteras, ut nutritionis, pulsationis arteriarum, et simileis, quae ipsae quoque pari ratione Elzevier, p. 312 peraguntur in homine ; asserine potest vel actiones sensuum, vel quas passiones animae dicunt, exseri in brutis caeco impetu, non exseri vero in nobis ? Emittit ossa in oculum canis sui speciem, quae, in cerebrum usque trajecta, quibusdam quasi hamulis haeret animae ; ipsaque anima proinde, et cohaerens ipsi totum corpus, quibusdam quasi catenulis subtilissimis rapitur ad ossam. Emittit etiam lapis intentatus sui speciem, quae vectis instar animam propellat, corpusque una abigat, seu fugere cogat. Sed nonne haec eadem in homine fiunt ? Nisi fortassis alius est modus, quo fieri ista concipis, quemque si doceas, valde obstringas. Ego, inquis, libera sum, estque in mea potestate, ut hominem aeque a fuga et prosequutione avertam. Sed nempe facit idem in bruto cognoscens illud principium ; et licet canis, nihil interdum minas ictusque reveritus, in ossam conspectam prosiliat, quam facit homo saepe similia ! Latrat, inquis, canis mero impetu, et non ex delectu, ut loquitur homo. Sed et caussae homini sunt, ut loqui censeatur ex impetu ; nam et quod tribuis delectui, ex majore impetu est, et suus quoque bruto est delectus, ubi major est impetus. Vidi certe canem sic latratum suum attemperantem ad lituum, ut omneis soni acuti, gravis, lenti, celeris Elzevier, p. 313 mutationes imitaretur : quantumcumque illae, pro lubitu et ex inopinato, aut crebrescerent, aut producerentur. Ratione, inquis, carent bruta. Sed nimirum carent humana, AT VII, 271 non sua ; adeo proinde ut non videantur ἄλογα dicenda, nisi comparata ad nos, sedu ad nostram speciem, cum alioquin λόγος, seu Ratio tam videatur esse generalis, posseque illis attribui, quam facultas cognoscens, sensusve internus. Dicis ea non ratiocinari. Verum, cum non ratiocinentur tam perfecte, deque tot rebus, ac homines, et ratiocinantur tamen, et nihil videtur discriminis, nisi secundum magis et minus. Dicis ea non loqui. Sed, cum non proferant voces humanas (scilicet homines non sunt), proferunt tamen proprias, iisque, ut nos nostris, perinde utuntur. Potest, inquis, etiam delirus plureis voces contexere ad aliquid significandum ; cum nihilominus id non possit brutorum sapientissimum. Sed vide, an sis satis aequus, qui voces humanas exigis in bruto, nec attendis ad proprias. Verum haec longioris sunt disquisitionis.

8. Adfers deinde exemplum cerae, ac circa illud plurima habes, ut significes aliud esse, quae vocant accidentia cerae, aliud ipsam ceram ejusve substantiam ; ac opus esse solius mentis sive intellectus, non vero sensus aut imaginationis, Elzevier, p. 314 ipsammet ceram ejusve substantiam distincte percipere. At primo, illud ipsum est, quod omnes vulgo profitentur, abstrahi posse conceptum cerae substantiaeve ejus a conceptibus accidentium. An vero propterea ipsa substantia seu natura cerae distincte concipitur ? Concipimus quidem praeter colorem, figuram, liquabilitatem etc., esse aliquid, quod sit subjectum accidentium, mutationumque observatarum ; sed quidnam aut quale illud sit, nescimus. Quippe latet semper, et solum, quasi conjiciendo, subesse debere aliquid putatur. Heinc miror qui dicas te, peracta illa detractione formarum AT VII, 272 quasi vestium, perfectius atque evidentius percipere quid cera sit. Nam percipis quidem ceram ejusve substantiam debere esse aliquid praeter ejusmodi formas ; at quid illud sit, non percipis, nisi nos fallis. Neque enim id tibi revelatur, ut revelari potest homo, cujus prius vesteis pileumque solum conspeximus, dum ista illi detrahimus, ut quis, aut qualis sit, noscatur. Deinde, cum putes id te quomodocumque percipere, quomodo, quaeso, percipis ? Annon ut aliquid fusum extensumque ? Neque enim tanquam punctum concipis, tametsi hujusmodi sit, ut nunc latius, nunc contractius extendatur. Et cum hujusmodi extensio infinita non sit, habeatque terminum, Elzevier, p. 315 an non illud etiam concipis quadam ratione figuratum ? Et cum videaris tibi illud quasi videre, nonne illi praeterea nescio quem, tametsi confusum, colorem affingis ? Habes id certe, ut corpulentius, ita visibilius, quam merum inane. Quare et tua intellectio imaginatio quaedam est. Si dicas te absque ulla extensione, figura, coloreque concipere, dic, bona fide : qualenam ergo ? Illud, quod habes de hominibus visis, seu mente perceptis, quorum tamen non nisi pileos, aut vesteis, conspicimus, non arguit mentem potius esse quam imaginatricem, quae dijudicet. Certe et canis, in quo parem tibi mentem non admittis, simili modo dijudicat, cum non herum suum, sed pileum solum aut vesteis videt. Quid, quod tametsi herus stet, sedeat, cubet, reclinetur, contrahatur, effundatur, agnoscit tamen semper herum, qui sub omnibus illis formis esse potest, cum tamen non sub una AT VII, 273 potius quam sub alia, sit eadem proportione, qua cera ? et cum leporem currentem venatur, integrumque et mortuum, ac postea excoriatum discerptumque in frusta videt ; putats non existimat eundem semper leporem esse ? Quod proinde dicis, perceptionem coloris, duritiei, et similium, esse non visionem, non tactionem, sed solius mentis inspectionem ; Esto : dummodo mens non differat ab imaginatrice Elzevier, p. 316 reipsa. Cum vero addis, eam inspectionem esse posse imperfectam et confusam, vel perfectam et distinctam, prout minus vel magis ad illa, ex quibus constat cera, attenditur ; id sane arguit, non inspectionem mente factam illius nescio cujus rei quae est praeter omneis formas, esse claram distinctamque cognitionem cerae, sed inspectionem per sensus factam omnium, quantum fieri potest, accidentium mutationumque, quarum cera est capax. Ex his certe concipere et explicare poterimus, quid nomine cerae intelligamus ; at nudam illam vel potius occultatam substantiam, neque ipsi concipere, neque explicare aliis valemus.

9. Subdis consequenter. Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de meipso ? Nihildum enim aliud admitto in me esse praeter mentem. Quid, inquam, ego, qui hanc ceram videor tam distincte percipere ? Nunquid meipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius evidentiusque cognosco ? Nam, si judico ceram existere, ex eo ipso quod hanc videam, quanto magis me ? Fieri enim potest, ut hoc quod video vere non sit cera. Fieri potest, ut nequidem oculos habeam, quibus quicquam AT VII, 274 videam. Sed fieri plane non potest, cum videam, sive (quod jam non distinguo) cum cogitem me videre, ut ipse ego cogitans non aliquid sim. Simili ratione, si judico Elzevier, p. 317 ceram esse, ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, me esse. Si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex caussa, idem plane. Sed et hoc ipsum, quod de cera animadverto, ad reliqua omnia, quae sunt extra me posita, licet applicare. Tot tua sunt verba, quae ideo repono, ut animadvertas demonstrare illa quidem te distincte cognoscere quod existas, ex eo quod distincte videas cognoscasve existere ceram illaque ejus accidentia, at non probare te propterea cognoscere quae aut qualis sis, nec distincte, nec indistincte ; quod operae pretium tamen fuerat : nam, quod existas, non dubitatur. Vide interim, ut heic non insistam, ut neque prius institi circa id, quod, cum nihil in te admittas praeter solam mentem, atque idcirco oculos, manus, caeteraque organa corporea excludas, nihilominus loqueris de cera ejusque accidentibus, quae videas, quae tangas, etc ; quae profecto neque videre sine oculis, neque tangere sine manibus (seu, ut tecum loquar, cogitare te videre et tangere) potes. Pergis. Si magis deistinctea visa sit cerae perceptio, postquam mihi, non ex solo visu vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius meipsum a me nunc cognosci fatendum est : quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam corporis perceptionem AT VII, 275 possunt juvare, quin eaeadem omnes mentis meae Elzevier, p. 318 naturam probent. Verum, ut quae de cera deduxisti, probant tantum perceptionem existentiae mentis, nõ vero naturae illius, ita non probabunt amplius omnia alia. Quod si velis praeterea deducere aliquid ex percepta cerae aliarumque rerum substantia, inferes solum, quemadmodum substantiam illam confuse solum et ut nescio quid concipimus, ita mentem quoque concipi ; adeo ut vere repetere liceat quod est a te dictum, illud nescio quid tui. Concludis, atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam. Nam, cum mihi nunc notum sit ipsam Mentem et corpora, non proprie a sensibus vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi, quod tangatur aut videatur, aperte cognosco nihil facilius aut evidentius mea mente posse percipi. Ita tu quidem ; at ego non video, undenam deducas, aut aperte cognoscas, aliud posse percipi de tua Mente, quam quod existat. Unde et quod fuerat ipso titulo Meditationis promissum, fore ut per ipsam mens humana efficeretur corpore notior, non video qui praestitum sit. Neque enim tuum institutum fuit, probare esse mentem humanam, ejusve existentiam esse existentia corporis notiorem, cum saltem, an sit existatve, controvertatur a nemine ; sed voluisti haud-dubie facere illius naturam notiorem natura corporea, et hoc tamen non praestitisti. De natura certe Elzevier, p. 319 corporea recensuisti ipsa, o Mens, quam multa AT VII, 276 noscamus, extensionem, figuram, occupationem spatii, etc. De te vero ecquidnam tandem ? Non es compages corporea, non aër, non ventus, non res incedens, non sentiens, non alia. Haec ut concedantur (quorum tamen quaedam tu quoque refellisti), non ea sunt tamen, quae expectamus. Scilicet negationes sunt, et non postulatur quid non sis, sed quid tandem sis. Itaque refers nobis ad summum te esse Rem cogitantem, id est dubitantem, affirmantem, etc. Sed dicere primum te esse Rem, est nihil notum dicere. Haec enim vox est generalis, indiscreta, vaga, et te non magis attinens, quam quicquid in toto est mundo, quam quicquid non est prorsus nihil. Tu es Res ? id est, nihil non es ; seu, quod est idem, aliquid es. Sed lapis etiam nihil non est, seu aliquid est, et musca similiter, et caetera omnia. Deinde, quod te Cogitantem dicis, rem quidem notam dicis, sed tamen non prius ignotam, neque requisitam a te. Quis dubitet enim quin sis cogitans ? Quod nos latet, quod quaeritur, intima tua substantia est, cujus proprium est cogitare. Quocirca, ut inquirere, sic concludere oporteret, non quod sis res cogitans, sed qualis sis res, quae es cogitans. An-non, si quaeratur ex te Vini notitia supra vulgarem, non satis erit tibi dicere : Vinum est res Elzevier, p. 320 liquida, ex uvis expressa, alba vel rubra, dulcis, inebrians, etc. ; sed conabere explorare declarareque utcumque internam ejus substantiam, prout contexta observatur, ex spiritu, phlegmate, tartaro, caeterisque partibus, hac aliave quantitate temperationeque inter se commistis ? Pari ergo modo, cum tui notitia supra vulgarem, hoc est hactenus habitam, quaeratur, vides haud AT VII, 277 dubie non satis esse, si nobis renuncies te esse rem cogitantem, dubitantem, intelligentem, etc. ; sed incumbere tibi, ut labore quodam quasi chymico teipsam ita examines, ut internam tuam substantiam et detegere et demonstrare nobis possis. Hoc certe si praestiteris, explorabimus ipsimet, sis-ne ipso corpore notior, quod anatomia, quod chymia, quod tot aliae artes, tot sensus, tot experimenta, cujusmodi sit, multum manifestant.