Elzevier, p. 297

IN MEDITATIONEM I.
De iis, quae in dubium revocari possunt.

Ac circa primam quidem Meditationem, non est quod multum immorer : comprobo enim institutum, quo mentem tuam exuere omni praejudicio voluisti. Id unum non satis percipio : quamobrem satius non duxeris, simpliciter ac paucis verbis incerta habere quae praenoveras, ut ea deinde seligeres, quae vera deprehenderentur, quam, habendo AT VII, 258 omnia pro falsis, non tam vetus exuere, quam induere novum praejudicium. et vide, ut necesse fuerit, quo tibi ipsi faceres fidem, fingere Deum deceptorem, aut nescio quem malum Genium delusorem ; cum fvisum fuisset sufficere, humanae mentis caliginem, solamve naturae imbecillitatem, caussari. Fingis praeterea te somniare, ut in dubium omnia revoces, et quicquid rerum agitur, pro ludificatione ducas ; sed an propterea a te extorques, ut non vigilare te credas, et incerta falsaque habeas, quae coram te sunt aut geruntur ? Quicquid dixeris, nemo erit, qui persuadeatur te esse persuasum, nihil esse Elzevier, p. 298 verum ex iis omnibus quae cognoveris ; ac tibi perpetuo vel sensum, vel somnium, vel Deum, vel cacodaemonem imposuisse. An non futurum fuisset magis et philosophico candore et veritatis amore dignum, res, ut se habent, et bona fide ac simpliciter enunciare, quam, quod objicere quispiam posset, recurrere ad machinam, captare praestigias, sectari ambages ? Quanquam, quia tibi ita est visum, nolim amplius contendere.