De natura mentis humanae.

Hic primum mirari subit virum Clarissimum idem pro totius suae Philosophiae principio statuisse quod statuit D. Augustinus, acerrimi vir ingenii, nec in Theologicis modo, sed etiam in Philosophicis rebus plane mirandus. Lib. enim 2 de Libero arbitrio, cap. 3. Alipius cum Euodio AT VII, 198 disputans probaturusque Deum esse, Prius, inquit, abs te quaero ut de manifestissimis capiamus exordium, utrum tu ipse sis, an tu forte metuis ne hac in interrogatione fallaris, cum utique, si non esses, falli omnino non Elzevier, p. 227 posses ? Quibus similia sunt Authoris nostri verba, sed est deceptor nescio quis summe potens, summe callidus qui de industria me semper fallit : haud dubie ego etiam sum si me fallit. Sed pergamus, et, quod potius ad rem facit, videamus quo pacto ex hoc principio confici possit Mentem nostram a corpore esse separatam.

Dubitare possum an corpus habeam, imo an ullum sit in rerum natura corpus, nec tamen mihi licet dubitare quin sim, sive existam, quandiu dubito, sive cogito.

Ego igitur, qui dubito, et cogito, corpus non sum, alioquin de corpore dubitando de me ipso dubitarem.

Imo, etiamsi obstinata mente contendam nullum esse omnino corpus, manet nihilominus positio, ego aliquid sum, non sum igitur corpus ; acute sane, sed opponet aliquis quod etiam sibi ipsi author objicit, quod de corpore dubitem, vel corpus esse negem, non efficitur nullum esse corpus.

Fotassis ergo contingit ut haec ipsa quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi. Nescio, inquit, de hac re non disputo ; novi me existere, quaero quis sim ego ille quem novi ; certissimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere nondum novi.

Elzevier, p. 228 AT VII, 199 Verum cum fateatur per argumentum in methodo propositum rem eo tantum deductam esse ut quidquid corporeum est excluderet a natura mentis suae, non in ordine ad ipsam rei veritatem, sed dumtaxat in ordine ad suam perceptionem (adeo ut sensus esset se nihil plane cognoscere quod ad essentiam suam sciret pertinere, praeterquam quod esset res cogitans) patet ex hac responsione in iisdem adhuc terminis disputationem haerere, proinde integram restare quaestionem quam se soluturum spondet, quo pacto, ex eo quod nihil aliud ad essentiam suam pertinere cognoscat, sequatur nihil etiam aliud revera ad illam pertinere. Quod tamen ab illo praestitum esse tota Meditatione 2. ut fatear tarditatem meam, deprehendere non potui. Sed quantum conjicere possum hujus rei probationem aggreditur in Meditatione 6. eo quod illam dependere judicarit a clara Dei notitia, quam Meditatione 2. sibi nondum compararat ; sic ergo rem istam probat.

Quoniam, inquit, scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare, et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni, et non refert a qua potentia id fiat ut diversa existimetur : Elzevier, p. 229 quia ergo ex una parte claram, et distinctam habeo ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans, certum est me a corpore meo AT VII, 200 revera esse distinctum, et absque illo posse existere.

Hic paulisper subsistendum, in his enim paucis verbis totius difficultatis cardo versari mihi videtur.

Ac primum quidem, ut vera sit illius syllogismi propositio, non de quacunque, etiam clara, et distincta, sed tantummodo de adaequata rei cognitione intelligi debet, fatetur enim V. C. in responsione ad Theologum, sufficere distinctionem formalem, nec requiri realem, ut unum ab alio distincte, et seorsim concipiatur per abstractionem intellectus rem inadaequate concipientis, unde in eodem loco subsumit.

Atqui complete intelligo quid sit corpus, putando tantum illud esse extensum, figuratum, mobile etc. deque illo negando ea omnia qua ad mentis naturam pertinent : et vice versa intelligo mentem esse rem completam, quae dubitat, quae intelligit, quae vult etc, quamvis negem in ea quidquam esse ex iis quae in corporis idea continentur. Ergo inter corpus, et mentem est distinctio realis.

Sed si quis hanc sumptionem in dubium Elzevier, p. 230 revocet, contendatque inadaequatam tantum esse tui conceptionem, dum te concipis tanquam rem cogitantem, non extensam ; similiterque cum te concipis tanquam rem extensam, non cogitantem, videndum quomodo id in superioribus probatum sit : non enim arbitror rem istam ita claram esse, ut tanquam principium inde mostrabileindemonstrabile assumi debeat, non probari.

Et quidem quod ad illius primam partem attinet, quod scilicet complete intelligas quid sit corpus, putando AT VII, 201 tantum illud esse extensum, figuratum, mobile etc. deque illo negando ea omnia quae ad mentis naturam pertinent, parum ad rem facit ; qui enim contenderet mentem nostram esse corpoream, non ideo existimaret corpus omne mentem esse ; corpus ergo se haberet ad mentem sicut genus ad speciem : at genus potest intelligi sine specie, et de illo negando quidquid speciei proprium et peculiare est, unde vulgo Logici ajunt negata specie non negari genus : sic possum intelligere figuram absque eo quod intelligam ullam ex iis affectionibus quae circulo propriae sunt : probandum ergo superest mentem complete, et adaequate posse intelligi sine corpore.

Non aliud in toto opere idoneum video ad hanc probationem argumentum, praeter illud quod initio propositum est, Elzevier, p. 231 possum negare ullum esse corpus, ullam, rem extensam, et tamen certum mihi est me esse, quandiu hoc nego, seu cogito, sum ergo res cogitans, non corpus, et ad mei notitiam non pertinet corpus.

At ex eo confici tantum video aliquam mei notitiam parari posse absq; notitia corporis, sed notitiam illam esse completam, et adaequatam, ita ut certus sim me non falli, dum ab essentia mea corpus excludo, mihi nondum plane perspicuum est : Rem exemplo declarabo.

Certo noverit aliquis angulum in semicirculo rectum esse, et proinde triangulum ex illo angulo, et diametro circuli rectangulum esse : dubitet vero, necdum certo deprehenderit, imo sophismate aliquo delusus neget quadratum basis rectanguli aequale esse quadratis laterum, eadem ratione quam vir clarissimus proponit, videtur se in falsa sua persuasione confirmaturus : ut enim, inquit, clare, et distincte percipio triangulum illum esse rectangulum, AT VII, 202 dubito tamen utrum illius basis quadratum aequale sit quadratis laterum, non ergo ad illius essentiam pertinet quod illius basis quadratum aequale sit quadratis laterum.

Deinde etiamsi negavero quod illius basis quadratum sit aequale quadratis laterum, certus tamen remaneo quod sit rectangulus, Elzevier, p. 232 et clara distinctaque remanet in mea mente notitia quod unus ex illius angulis sit rectus, quo salvo, ne Deus quidem efficere possit ut non sit rectangulus.

Non ergo id de quo dubito, immo quo sublato, ea mihi remanet idea, ad illius essentiam pertinet.

Praeterea quoniam scio omnia quae clare, et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim rem unam absque altera clare, et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest a Deo seorsim poni ; at clare et distincte intelligo hunc triangulum esse rectangulum, absque eo quod intelligam quadratum illius basis aequale esse quadratis laterum, ergo saltem a Deo fieri potest triangulus rectangulus, cujus basis quadratum aequale non sit quadratis laterum.

Non video quid hic responderi possit, nisi illum hominem clare, et distincte non percipere triangulum rectangulum. At unde habeo me clarius percipere naturam mentis meae, quam ille percipiat naturam trianguli ? aeque enim certus est ille triangulum in semicirculo habere unum angulum rectum, quae est notio trianguli rectanguli, ac ego certus sum me existere ex eo quod cogitem.

Quemadmodum ergo ille in eo fallitur Elzevier, p. 233 quod ad illius trianguli naturam, quem clare et distincte novit esse Rectangulum, pertinere non arbitretur quod illius basis AT VII, 203 quadratum sit etc. Ita cur in eo fortasse non fallor, quod ad mei naturam, quam certe, et distincte novi esse rem cogitantem, nihil aliud pertinere arbitrer, quam quod sim res cogitans ? cum etiam forte ad illam pertineat quod sim res extensa.

Et profecto, inquiet aliquis, mirum non est, si dum ex eo quod cogitem, colligo me existere, idea quam de me hoc pacto cognito efformo, nihil aliud animo meo repraesentat quam meipsum, tanquam rem cogitantem, quippe quae ex sola mea cogitatione desumpta sit, ut proinde ex illa idea nullum argumentum desumi posse videatur, nihil amplius ad mei essentiam pertinere, quam quod in ea continetur.

Accedit quod hoc argumentum nimis probare videtur, et nos in eam Platonicam opinionem deducere, (quam tamen author refellit) nihil corporeum ad nostram essentiam pertinere, ita ut homo sit solus animus, corpus vero non nisi vehiculum animi ; unde hominem definiunt animum utentem corpore.

Quod si respondeas, corpus non simpliciter a mei essentia excludi, sed tantummodo quatenus praecise sum res cogitans, metuendum Elzevier, p. 234 videtur ne quis hanc in suspicionem veniat, num forte notitia mei, quatenus sum res cogitans, non sit notitia alicujus entis complete, et adaequate concepti, sed tantum inadaequate, et cum quadam abstractione intellectus.

Unde sicut Geometrae concipiunt lineam tanquam longitudinem latitudinis expertem, et superficiem tanquam longitudinem simul et latitudinem absque profunditate, etsi nulla sit longitudo sine latitudine, nec latitudo sine profunditate : ita forsan aliquis dubitare possit, num res AT VII, 204 omnis cogitans sit etiam res extensa, sed cui tamen praeter communes cum rebus aliis extensis affectiones, ut esse figurabile, mobile, etc. insit peculiaris cogitandi virtus, unde fiat ut cum hac sola virtute tanquam res cogitans, per abstractionem intellectus apprehendi possit, licet revera rei cogitanditi corporis affectiones conveniant ; sicut quantitas cum sola longitudine concipi potest, licet omni quantitati reipsa conveniat simul cum longitudine latitudo et profunditas.

Difficultatem auget quod illa cogitandi vis corporeis organis affixa videatur, cum in infantibus sopita, in amentibus extincta judicari possit ; quod impijimpii animorum carnifices potissimum urgent.

Elzevier, p. 235 Hactenus de reali mentis nostrae a corpore distinctione. Cum vero V. C. demonstrandam susceperit animorum immortalitatem, merito quaeri possit an ex ea separatione evidenter sequatur ; in vulgaris enim Philosophiae principiis id minime sequitur, cum vulgo velint brutorum animas ab illorum corporibus esse distinctas, quae tamen cum illis intereant.

Huc usque responsionem protraxeram et in animo erat ostendere quomodo secundum authoris nostri principia, quae ex ejus Philosophandi ratione collegisse mihi videbar, ex reali mentis a corpore distinctione, illius immortalitas facillime concludatur, cum ad me perlata est nova viri clarissimi lucubratiuncula, quae cum toti operi lucem multam affert, tum in hac parte eadem prorsus adducit ad propositam quaestionem dissolvendam quae eram allaturus.

Quod vero spectat ad brutorum animas, satis insinuat AT VII, 205 aliis in locis nullam iis inesse, sed tantum corpus modo quodam certo configuratum, et variis organis ita conflatum, ut operationes omnes in illo, et per illud fieri possint quas videmus.

Sed vereor ut haec persuasio in animis hominum fidem invenire possit, nisi validissimis rationibus comprobetur. Incredibile Elzevier, p. 236 enim prima fronte apparet quomodo fieri possit sine ullius animae ministerio ut lumen a lupi corpore reflexum in ejus oculos tenuissima neuorum opticorum fila moveat, et ex illa motione ad cerebrum usque pertingente spiritus animalis in nervos diffundatur eo pacto quo necesse est ad hoc ut ovis fugam arripiat.

Unum hic addam, quod de imaginationis a cogitatione, sive intelligentia distinctione, et illorum majori ceritudine quae ratione comprehendimus, quam quae corporeis sensibus obversantur, vir C. docet, summopere a me probari. Iamdudum enim ab Augustino, c. 15. de animae quantitate didici procul abjiciendos esse qui sibi persuadent minus esse certa quae intelligentia cernimus, quam quae his corporeis oculis semper cum pituit ; unde etiam ait Solil. l. I. c. 4. sensus se in geometrico negotio quasi navim expertum esse. Nam cum, inquit, ipsi me ad locum quo tendebam pervexerint, ubi eos dimisi, et jam in solo positus coepi cogitatione ista volvere, diu mihi vestigia titubarunt : quare citius mihi videtur in terra posse navigari, quam geometriam sensibus percipi, quamvis primo discentes aliquantum adjuvare videantur.