OBJECTIO III.

Quid ergo est quod a mea cogitatione distinguatur ? quid, quod a me ipso separatum dici potest ?

Forte respondebit aliquis huic quaestioni ; a mea cogitatione distinguor ipse ego qui cogito : et a me, non separatam quidem, sed diversam esse meam cogitationem eo modo, quo (ut ante dictum est) distinguitur saltatio a saltante : quod si D. C. ostenderit idem esse eum qui intelligit, et intellectum, recidemus in modum loquendi Scholasticum ; Intellectus intelligit, visus videt, voluntas vult, et per analogiam optimam, ambulatio, vel saltem facultas ambulandi, ambulabit. Quae omnia obscura impropria, et perspicuitate solita Domini Des Cartes indignissima.