DEFINITIONES.

I. Cogitationis nomine complector illud omne quod sic in nobis est ut ejus immediate conscii simus. Ita omnes voluntatis, intellectus, imaginationis, et sensuum operationes sunt cogitationes. Sed addidi immediate, ad excludenda ea quae ex iis consequuntur, ut motus voluntarius cogitationem quidem pro principio habet, sed ipse tamen non est cogitatio.

II. Ideae nomine intelligo cujuslibet cogitationis formam illam, per cujus immediatam perceptionem ipsius ejusdem cogitationis conscius sum ; adeo ut nihil possim verbis exprimere intelligendo id quod dico, quin ex hoc ipso certum sit in me esse ideam ejus quod verbis illis significatur. Atque ita non solas imagines in phantasia depictas ideas voco : imo ipsas hic nullo modo voco ideas, quatenus sunt in phantasia Elzevier, p. 179 AT VII, 161 corporea, hoc est in parte aliqua cerebri depictae, sed tantum quatenus mentem ipsam in illam cerebri partem conversam informant.

III. Per realitatem objectivam ideae intelligo entitatem rei repraesentatae per ideam, quatenus est in idea : eodemque modo dici potest perfectio objectiva, vel artificium objectivum, etc. Nam quaecumque percipimus tanquam in idearum objectis, ea sunt in ipsis ideis objective.

IV. Eadem dicuntur esse formaliter in idearum objectis, quando talia sunt in ipsis qualia illa percipimus ; et eminenter, quando non quidem talia sunt, sed tanta, ut talium vicem supplere possint.

V. Omnis res cui inest immediate, ut in subjecto, sive per quam existit aliquid quod percipimus, hoc est aliqua proprietas, sive qualitas, sive attributum, cujus realis idea in nobis est, vocatur Substantia. Neque enim ipsius Substantiae praecise sumptae aliam habemus ideam quam quod sit res, in qua formaliter, vel eminenter existit illud aliquid quod percipimus, sive quod est objective in aliqua ex nostris ideis ; quia naturali lumine notum est nullum esse posse nihili reale attributum.

VI. Substantia, cui inest immediate cogitatio, vocatur Mens : loquor autem hic de Elzevier, p. 180 mente potius quam de anima, quoniam animae nomen est aequivocum, et saepe pro re corporea usurpatur.

VII. Substantia, quae est subjectum immediatum extensionis localis, et accidentium, quae extensionem praesupponunt, ut figurae, situs, motus localis, etc. AT VII, 162 vocatur Corpus. An vero una et eadem substantia sit quae vocatur Mens, et Corpus, an duae diversae postea erit inquirendum.

VIII. Substantia, quam summe perfectam esse intelligimus, et in qua nihil plane concipimus quod aliquem defectum, sive perfectionis limitationem involvat, Deus vocatur.

IX. Cum quid dicimus in alicujus rei natura, sive conceptu contineri, idem est ac si diceremus id de ea re verum esse, sive de ipsa posse affirmari.

X. Duae substantiae realiter distingui dicuntur, cum unaquaeque ex ipsis absque alia potest existere.