AT VII, 557

An possit instaurari Architectura.

Quaeris 3. an * Ad quae verba cum pervenisset, aliquot ejus amici, videntes nimiam invidentiam, et odium, quibus percellebatur, jam plane in morbum transiisse, non passi sunt ipsum diutius ita in plateis declamare, sed protinus ad Medicum deduxerunt.

Ego certe non ausim quidquam tale de Authore nostro suspicari ; sed pergam tantum hic notare, quam accurate illum in omnibus sit imitatus. Eodem plane modo agit judicem, integerrimum scilicet, ac valde circum specte ac religiose caventem, ne quid temere pronunciet. Cum postquam undecies me condemnavit, ob id Elzevier, p. 134 unum quod dubia rejecerim ad certa stabilienda ; et quasi fossas fecerim ad jacienda aedificii fundamenta, duodecima demum vice rem examinat, aitque 1. Si eam intellexerim, ut revera scit me intellexisse, patetque ex verbis Nec pones nec negabis etc. ab ipso mihi tributis ; tunc quidem me aliquid Boni habere, sed nihil Novi ; 2. Si vero intellexerim alio illo modo, ex quo praecedentia undecim peccata desumpsit, et quem tamen ab omni sensu meo tam remotum esse novit, ut supra in 3 §. primae suae quaestionis induxerit me de ipso cum admiratione ac risu dicentem, Id sano homini qui veniat in mentem ? Tunc me scilicet aliquid Novi habere sed AT VII, 558 nihil Boni, Quis unquam in conviciando, non dicam tam impudens, tam mendax, tam veri omnis verisimilisque contemptor ; sed tam imprudens et immemor fuit, ut in meditata atque elaborata dissertatione, sexcenties unam et eandem opinionem alicui exprobraret, a qua fassus esset, in principio ejusdem dissertationis, illum ipsum, cui eam exprobrabat, adeo abhorrere, ut ipsam nulli homini sano in mentem venire posse putaret ?

Quantum ad quaestiones quae sequuntur (n. 3, 4, 5), tam apud Authorem nostrum quam apud Caementarium, nihil plane ad rem pertinent, nec a me vel Architecto unquam sunt motae ; Sed verisimile est ipsas primum a Caementario fuisse excogitatas, ut, cum nihil eorum Elzevier, p. 135 quae ab Architecto facta fuerant auderet attingere, ne imperitiam suam nimis declararet, aliquid tamen amplius quam solam ejus fossionem reprehendere videretur ; Authoremque nostrum illum etiam hac in parte esse imitatum. 3. Cum enim ait, rem cogitantem posse intelligi non intellecta mente, nec animo, nec corpore, non melius philosophatur quam Caementarius, cum ait Architecturae peritum non esse magis Architectum, quam Caementarium, aut Bajulum, et sine ullo ex iis posse intelligi. 4. Ut etiam sane aeque ineptum est, dicere rem cogitantem existere non existente mente, quam Architecturae peritum, non existente Architecto (saltem cum sumitur nomen mentis, ut illud, usu consentiente, a me sumi significavi). et non magis repugnat rem AT VII, 559 cogitantem existere sine corpore, quam Architecturae peritum sine Caementario, vel Bajulo. 5. Item cum ait non sufficere, quod substantia aliqua sit cogitans, ut sit posita supra materiam, et plane spiritualis, quam solam vult vocari mentem ; sed insuper requiri ut actu reflexo cogitet se cogitare, sive habeat cogitationis suae conscientiam, aeque hallucinatur ac Caementarius, cum ait Architecturae peritum debere actu reflexo considerare se habere illam peritiam, priusquam esse possit Architectus : Etsi enim revera nemo sit Architectus, qui non saepe considerarit, aut saltem considerare potuerit, se habere aedificandi peritiam, manifestum tamen Elzevier, p. 136 est istam considerationem non requiri ut sit Architectus : Nec magis etiam similis consideratio sive reflexio requiritur, ut substantia cogitans sit posita supra materiam. Etenim prima quaevis cogitatio per quam aliquid advertimus, non magis differt a secunda per quam advertimus nos istud prius advertisse, quam haec a tertia per quam advertimus nos advertisse nos advertisse : nec ulla vel minima ratio afferri potest, si prima concedatur rei corporeae, cur non etiam secunda. Quapropter notandum est Authorem nostrum multo periculosius errare hac in parte quam Caementarium : tollendo enim veram et maxime intelligibilem differentiam, quae est inter res corporeas et incorporeas, quod nempe hae cogitent, illae non item, et aliam in ejus locum substituendo, quae nullo modo essentialis videri potest, quod nempe hae considerent se cogitare, illae non considerent, facit omne quod in se est ad impediendum ne realis AT VII, 560 humanae mentis a corpore distinctio intelligatur. 6. Minus etiam est excusandus quod brutorum animalium causae faveat, eisque non minus quam hominibus cogitationem tribui velit, quam Caementarius quod sibi, et sui similibus, Architecturae peritiam, non minus quam Architectis arrogare sit conatus.

Ac denique in omnibus satis apparet, utrumque eodem modo, non quid verum aut verisimile esset cogitasse, sed tantummodo quid fingi posset ad detrahendum de inimico, illumque apud eos, Elzevier, p. 137 qui ipsum non nossent, nec de rei veritate curiosius inquirere curarent, ut plane imperitum et stultum describendum. Et quidem apposite Historicus Caementarii, ad insanam ejus invidiam exprimendam, refert illum Architecti fossionem, ut apparatum magnificum, extulisse, saxum vero fossione ista retectum, sacellumque ipsi superstructum, ut rem nullius momenti, contempsisse ; nec minus tamen pro amicitia, et singulari erga ipsum voluntate gratias egisse, etc. Itemque in conclusione inducit ipsum egregia haec epiphonemata proferentem. Id porro si dicat, quae et quanta supererunt ? quae redundabunt ? quanta battologia ? quae machinae aut ad pompam aut ad praestigias ? etc. Et paulo post. Hic vereris opinor arti illi tuae, quam amas, quam amplecteris. Ignosco etc. Itemque Ne vereare, amicus sum etc. Haec enim omnia Caementarii morbum tam graphice repraesentant, ut nihil ad id aptius ab ullo poeta fingi potuisse videatur. AT VII, 561 At mirum est Authorem nostrum eadem omnia tanto cum affectu imitari, ut quid ipse agat non advertat, illoque cogitationis actu reflexo, quo mox ajebat homines a brutis distingui, non utatur. Non enim profecto diceret nimium esse apparatum verborum in meis scriptis, si consideraret quanto majorem habeat, ad unicam dubitationem de qua egi, non dico impugnandam, quia nullis rationibus impugnat, sed (liceat uti verbo duriusculo, quia nullum aliud aeque aptum Elzevier, p. 138 ad rei veritatem exprimendam occurrit) allatrandam, quam ego ad eandem proponendam. Nec etiam battologiae meminisset, si adverteret quam prolixa, quam superflua, quam inani loquacitate usus sit in tota sua Dissertatione, in cujus tamen fine affirmat se brevitati studuisse. Quia vero ibidem ait se mihi esse amicum, ut quam amicissime cum ipso agam, quemadmodum Caementarius ab amicis suis ad Medicum ductus fuit, ita ego hunc nostrum Superiori suo commendabo.