AT VII, 536

NOTAE.

Satis esse putarem egregium hoc de mea qualicunque investigandi veri Methodo judicium retulisse, ad ejus falsitatem ,et absurditatem declarandam, si profectum esset ab ignoto : Sed quia ejus Author in tali loco est constitutus, ut non facile ab ullo credatur, ipsum esse vel non compotem sui ; vel eximie mendacem, et maledicum, et impudentem, Ne nimia ejus authoritas contra manifestam veritatem aliquid possit, rogo lectores ut meminerint illum supra, ante has responsiones, nullam vel minimam rem contra me probasse, sed ineptis tantum cavillationibus usum fuisse, ad opiniones mihi tam ridiculas affingendas, ut ne refutatione quidem indigerent ; Nunc vero in his responsionibus ipsum ne conari quidem aliquid probare, sed falso supponere omnia, quae mihi affingit, jam ante a se fuisse probata ; Utque aequitas ejus judicii magis appareat, illum prius in accusando jocatum tantum fuisse, hic autem postea in judicando maxime serium esse ac severum ; atque in undecim primis responsionibus indubitanter et decretorie me condemnare, ac demum in duodecima deliberare, et distinguere, Si dicat Elzevier, p. 109 hoc, nihil habet novi ; si hoc, nihil boni etc., cum tamen in iis omnibus agat tantum de una et eadem re diversis modis spectata, nempe de uno suo figmento, cujus absurditatem atque insulsitatem similitudine hic declarabo.

Testatus sum ubique in meis scriptis, me Architectos in eo imitari, quod, ut solida aedificia construant, AT VII, 537 in locis ubi saxum, vel argilla, vel aliud quodcunque firmum solum arenosa superficie contectum est, fossas primum excavent, omnemque ex iis arenam, et alia quaevis arenae nixa aut permista, rejiciant, ut deinde in solo firmo ponant fundamenta : Sic enim ego dubia omnia, instar arenae, primum rejeci ; ac deinde animadvertens dubitari non posse quin saltem substantia dubitans sive cogitans existat, hoc usus sum tanquam saxo in quo Philosophiae meae fundamenta locavi. Author autem noster similis est Caementario cuidam, qui cum in sua urbe magnus artifex haberi vellet, atque ideo summopere invideret Architecto sacellum ibi construenti, studiosissime quaesivit occasiones ad ejus artem reprehendendam : Sed quia erat tam rudis, ut nihil eorum quae ab illo fiebant capere posset, nihil aliud ausus est attingere, quam prima, et maxime obvia initia. Nempe notavit eum principio fodere, ac non modo arenam et terram mobilem, sed et ligna, et lapides, et quaevis alia arenae admista rejicere, ut ad solum firmum Elzevier, p. 110 perveniret, ibique sacelli jaceret fundamenta : Et praeterea audivit ipsum aliquando, quaerentibus cur ita foderet, respondisse, terrae superficiem, cui insistimus, non semper esse satis firmam ad magna aedificia sustinenda ; et arenam praecipue esse instabilem, quia non modo magnis ponderibus pressa subsidet, sed etiam aquae praeterfluentes eam non raro secum abducunt, unde sequitur inexpectata ruina eorum quae ab ipsa sustinentur ; et denique, cum tales ruinae in fodinis interdum accidunt, earum causam ad Lemures, aut malos Genios loca subterranea inhabitantes, AT VII, 538 solere a fossoribus referri. Ex quibus sumpsit occasionem fingendi fossionem illam, qua Architectus utebatur, haberi ab ipso pro sacelli constructione ; atque vel fossam, vel saxum in ejus fundo retectum, vel certe id quod supra fossam ita construeretur ; ut ipsa interim vacua remaneret, pro sacello construendo ; Ipsumque Architectum esse tam fatuum, ut timeret ne terra, cui insistebat, sub pedibus suis fatisceret, neve a Lemuribus everteretur. Quae cum forte persuasisset quibusdam pueris, aliisve Architecturae tam ignaris, ut iis novum esset ac mirum, fossas fieri ad locanda aedificiorum fundamenta ; et qui facile credebant illi quem norant, satisque peritum artis suae ac probum virum esse putabant, de Architecto sibi ignoto, et quem nihil adhuc struxisse, se Elzevier, p. 111 fossas tantum excavasse audiebant. Tantopere delectatus est hoc suo figmento, ut speraverit se idem universo mundo esse persuasurum. Et quamvis jam Architectus omnes fossas a se primum factas lapidibus implevisset, atque ibi sacellum suum ex solidissima materia firmissime construxisset, omnibusque videndum exhiberet, manebat ille nihilominus in eadem spe et instituto, nugas suas cunctis hominibus persuadendi. Atque in hunc finem stans quotidie in plateis, ludos de Architecto plebi transeunti exhibebat. Quorum tale erat argumentum.

Primo inducebat illum jubentem ut fossae fierent ; et non modo ex iis arena omnis, sed etiam ea omnia quae arenae essent admista, aut superstructa, etiam caementa, etiam lapides quadrati, verbo Omnia rejicerentur, et Nihil plane relinqueretur. Atque haec verba, Nihil, Omnia, etiam caementa, etiam lapides, valde inculcabat : AT VII, 539 Simulque fingebat se velle artem illam ab eo addiscere, ac cum ipso descendere in istas fossas. Ducem te praebe, ajebat, age, fare, expeditum habes aut socium aut discipulum, quid jubes ? Ad illud iter, etsi novum, et mihi tenebris non assueto formidandum, accedo lubens. Audio te, jubes id faciam quod te facientem videro, ibi pedem figam ubi fixeris. Praeclara sane imperandi ducendique ratio, Ut mihi places, audio.

Elzevier, p. 112 Deinde, simulans sibi metum esse a Lemuribus in istis fossis, ita risum spectatorum elicere conabatur. Et vero, an tu mihi illud praestabis, ut non verear modo, non formidem, metus mihi non sit a malo Genio ? Sane, me licet confirmes manu et verbo, non sine timore ingenti istuc descendo. Ac paulo post. Sed o me propositi immemorem ! quid feci ? totum me tibi principio commiseram ; me socium, me discipulum, et ecce haereo in aditu, et meticulosus, et obstinatus. Ignosce : peccavi largiter, et tenuitatem ingenii mei probavi dumtaxat. Debueram omni metu deposito, in istius fossae caliginem intrepide me inferre, et haesi, et restiti.

Tertio, repraesentabat Architectum sibi ostendentem in fossae fundo lapidem, sive saxum, cui totum aedificium suum inniti vellet. Hocque ita risu excipiebat. Praeclare vir eximie Archimedeum punctum occupas, mundum haud dubie si lubet movebis. En jam nutant omnia. At te quaeso, vis enim, opinor, ad vivum resecari omnia, ut nihil sit tua in arte non aptum, non cohaerens, non necessarium, cur lapidem hic retines ? an non exulare AT VII, 540 jussisti lapides cum arena ? Sed forte excidit, adeo est arduum etiam expertis, oblivisci penitus eorum quibus a pueris assuevimus, ut mihi rudi, si fors vacillem Elzevier, p. 113 haud male sit sperandum, etc. Item Architectus rudera quaedam simul cum arena ex fossis rejecta colligebat, ut iis ad aedificandum uteretur, qua de re alter ita jocabatur. Audebone, priusquam intro pedem feras, ex te sciscitari quo consilio, tu, qui rudera omnia ut non satis firma rejeceris solenni ritu, ea iterum velis inspicere : perinde quasi ex panniculis illis speres firmi aliquid ? etc. Imo, quia omnia, quae paulo ante rejecisti nutantia erant et infirma (secus cur rejecisses) qui fiet ut eadem modo non nutantia sint et infirma ? etc. Et paulo post. Hic etiam patiere artem tuam admirer, qui, ut firma stabilias utare infirmis, ut nos educas in lucem, jubeas in tenebris mergi, etc. Atque hic multa ineptissime differebat de nominibus et officiis Architecti et Caementarii, nihil ad rem facientia, nisi ut, nominum significatione confusa, unum ab alio distingui minus posset.

Quarto actu stabant uterque in fossae fundo, ibique Architectus sacelli sui constructionem incipere conabatur, sed frustra : Nam primo, cum ibi lapidem quadratum locare vellet, statim a Caementario monebatur se jussisse ut lapides omnes rejicerentur, atque hoc ideo pugnare cum regulis suae artis, quo verbo, tanquam Archimedea demonstratione victus, ab opere desistere cogebatur : Cumque deinde caementa, Elzevier, p. 114 cum lateres, cum calcem aqua et sabulo fermentatam, sive  AT VII, 541 quidvis aliud assumebat, semper ingerebat Caementarius omnia rejecisti, nihil retinuisti, solisque istis verbis Nihil, Omnia etc., tanquam incantamentis quibusdam, omnia ejus opera destruebat. Atque utebatur oratione tam simili iis quae supra a 5. ad 9. §. habentur, ut hic non opus sit eam referre.

Quinto denique, cum videbat satis magnam plebis coronam circa se esse collectam, Comoediae suae hilaritatem, novo more, in tragicam severitatem mutabat, calcisque maculis ex facie sua abstersis, serio vultu assumpto, censoria voce, omnes Architecti errores (eos scilicet quos supponebat in praecedentibus actibus esse demonstratos) enumerabat et condemnabat. Totumque hoc enarrabo ejus judicium, quale ipsum protulit ultima vice, qua hos ludos populo dedit, ut, quam accurate illud Author noster sit imitatus, agnoscatur. Fingebat se rogatum fuisse ab Architecto, ut suum de ejus arte judicium expromeret, eique respondebat hoc pacto.

Primo peccat Ars illa circa fundamenta. Nempe nulla habet, et infinita habet. Ac caeterae quidem domuum construendarum artes fundamenta ponunt firmissima, ut lapides quadratos, lateres, caementa, et sexcenta id genus, quibus subnixa Elzevier, p. 115 aedificia evehunt in altum. Haec vero secus, ut construat aliquid, non ex aliquo, sed ex nihilo, diruit, effodit, rejicit omnia ad unum fundamenta vetera, ac voluntate plane in contrarium versa, ne videatur alis omnino carere, fingit et aptat sibi e cera, ac fundamenta ponit nova, veterum plane contraria. Atque eo pacto veterum vitat instabilitatem, ut incurrat in novam : firma AT VII, 542 evertit, ut assumat infirma : alas sibi aptat, sed cereas : tollit aedificium in altum, at ut cadat : Denique ex nihilo molitur aliquid, ut faciat nihil.

Quae omnia vel solum sacellum ab Architecto jam constructum irridendae falsitatis arguebat : In eo enim erat manifestum, et firmissima ipsum posuisse fundamenta ; et nihil destruxisse, quod non fuisset destruendum ; et nulla in re ab aliorum praeceptis deflexisse, nisi ubi aliquid melius habuerat ; et aedificium ita in altum sustulisse, ut nullam ruinam minaretur ; Et denique non ex nihilo, sed ex solidissima materia ; non Nihil, sed firmum et duraturum sacellum, in honorem Dei construxisse. Ut et consimilia etiam, in quibus hallucinatus est Author noster, ex solis Meditationibus a me editis satis patent. Nec vero arguendus est Historicus, ex quo Caementarii verba exscripsi, quod eum induxerit alas Architecturae tribuentem, et alia multa, quae Elzevier, p. 116 parum ipsi videntur convenire : hoc enim de industria forsan fecit, ut perturbationem animi talia dicentis exprimeret. Atque profecto eadem omnia Methodo quaerendae veritatis non melius conveniunt, cui tamen ab Authore nostro tribuuntur.

Respondebat 2. Peccat Architectura illa circa media. Nempe nulla habet, dum tollit vetera, nec adhibet nova. Reliquae ejusmodi artes normam habent, et libellam, et perpendiculum, quorum ductu, velut Ariadneo filo, ex labyrinthis expediant sese, et caementa quantumvis informia disponant facile et recte. Haec vero contra formam veterem deturpat, dum novo pallet metu, quem sibi a Lemuribus fingit, dum veretur ne terra subsidat, dum dubitat AT VII, 543 an non arena diffugiet. Propone columnam. Pallebit ad stereobatam et basim, quaecunque sit illa tandem. Forte, ait, Lemures illam dejicient. Quid vero ad scapum ? trepidabit, infirmum dicet. Quid, si ex gypso tantum sit, non ex marmore ? Quoties alia nobis visa sunt dura ; et firma, quae, facto experimento, fragilia comperta sunt ? Quid denique faciet ad Epistylium ? Omnia omnino velut laqueos et pedicas fugitabit. Annon mali Architecti alia saepe struxerunt, quae quamvis firma putarent, sponte tamen sunt collapsa ? quid, Elzevier, p. 117 si huic idem contingat modo ? Quid, si Lemures solum concutiant ? mali sunt. Necdum novi basim subnixam saxo tam firmo, ut in illud Lemures nihil possint. Quid hic facias ? Quid cum dicet et obstinato animo, epistylii firmitatem dubiam esse, nisi antea certo scias, nec columnam ex fragili materia constare, nec arenae inniti, sed firmo saxo, et saxo quod nulli unquam Lemures valeant commovere ? Quid, cum columnae hujus repudiabit materiam et formam ? (Hic joculari audacia proferebat effigiem unius ex illis ipsis columnis, quas Architectus in sacello suo posuerat) Quid alia id genus, quae si urgeas. Expecta, dicet, quoad saxum subesse sciam, nullosque ibi Lemures versari. At saltem, ais, id habet commodi, dum nullas adhibet columnas, tuto cavet ne quas male construat. Praeclare enimvero, ut, ne mucosus etc. Ut supra. Hoc enim est nimis sordidum, ut repetatur ; Et rogo Lectorem, ut singulas hasce responsiones cum earum comparibus Authoris nostri velit conferre.

Atque haec responsio, ut praecedens, vel a solo sacello impudentissimi mendacii arguebatur. Quoniam AT VII, 544 et in eo multae solidissimae columnae extabant, et inter caeteras illa ipsa, cujus, tanquam ab Architecto repudiatae, effigiem ostendebat. Eademque ratione, me non Elzevier, p. 118 improbare syllogismos, nec earum veterem formam deturpare, satis judicant mea scripta, in quibus semper iis usus sum, cum fuit opus. Et inter caeteros illum ipsum, cujus hic fingit me repudiare materiam, et formam, ex me exscripsit. Habeo enim illum in fine responsionis ad primas Objectiones Propositione 1. ubi Deum existere demonstro. Nec video quo instituto id fingat, nisi forte ad innuendum ea omnia, quae ut vera et certa proposui, pugnare cum abdicatione dubiorum, quam solam nomine meae Methodi vult intelligi. Quod plane idem est, et non minus puerile ac ineptum, quam figmentum Caementarii sumentis fossionem, quae sit ad jacienda aedificiorum fundamenta, pro tota arte Architecti ; et id omne quod ab eo construitur, tanquam pugnans cum ista fossione, reprehendentis.

Respondebat 3. Peccat ars illa contra finem, Dum nihil firmi construit ; sed nec potest construere, cum ipsa sibi vias omnes ad opus faciendum occludat. Ipsemet vidisti et expertus es, tuis in erroribus Ulysseis, quibus te meque socium fatigasti. Contendebas te esse Architectum, aut habere artem Architecti : id vero minime potuisti conficere, sed haesisti in salebris et vepribus, et quidem toties, ut meminisse vix possim. Quanquam et recordari proderit modo, ut responsioni huicce nostrae Elzevier, p. 119 suum sit robur. En AT VII, 545 igitur summa capita, quibus ipsa sibi ars illa nervos succidit, omnemque plane spem ad opus promovendum praecludit. 1. Nescis an infra superficiem terrae sit arena vel saxum, adeoque nihilo plus debes fidere saxo (si cui tamen unquam saxo insistas) quam arenae. Hinc dubia omnia et nutantia, et ipsae structurae infirmae. Exempla non afferam, obi ipse, et percurre apothecas memoriae tuae, et si quid repereris, quod ea labe non sit infectum, profer : gratulabor. 2. Antequam invenerim solum firmum, infra quod nullam arenam mobilem esse sciam, nullosque Lemures ipsam commoventes, debeo omnia rejicere, et omnem omnino materiam habere suspectam, aut sane, quae vulgaris est Architectura et vetus, ante omnia definiendum est an sint, et quae illae tandem materiae non rejiciendae, deque illis in fossa retinendis monendi sunt fossores. Hinc, perinde atque ex praecedenti, infirma omnia, et ad constructionem aedificiorum prorsus inutilia. 3. Si quid sit quod vel minimum concuti possit, id voluntate plane in contrarium versa, jam collapsum esse crede, et crede esse effodiendum, et utere fossa vacua tanquam fundamento. Hinc aditus omnes ad aedificationem praeclusi. Quid enim speres ab illo Elzevier, p. 120 Nulla hic jam est terra, Nulla arena, nulli lapides, et sexcenta istiusmodi ? Neque vero dicas fossionem illam non esse perpetuam, sed, justitii instar, ad tempus, et ad altitudinem quamdam, ut quoque in loco magis alta est arena. Esto enim, sit ad tempus ; at est eo tempore quo putas te aedificare, quo uteris fossae vacuitate, et abuteris, perinde quasi ab ea aedificatio omnis pendeat, et in ea, veluti necessario in stereomate, consistat. At, ais, ea utor ut stylobatam et columnam stabiliam, ut solenne est aliis Architectis. Annon illi machinas AT VII, 546 extemporaneas extruunt, iis utuntur, ut columnam elevent ? etc. ut supra.

In quibus etiam nihil est magis ridicule a Caementario, quam ab Authore nostro excogitatum. Quod enim rejectione dubiorum non magis mihi vias praecluserim, ad cognitionem veritatis ; quam Architectus fossione ad sacelli constructionem, satis declarant ea quae postea demonstravi ; vel certe aliquid in iis, aut falsum, aut incertum, notare debuisset. Quod cum nec faciat, nec possit, ipsum inexcusabiliter hallucinari est confitendum. Nec magis unquam laboravi, ut probarem me, sive rem cogitantem, esse mentem ; quam alter, ut probaret se esse Architectum : sed sane Author noster magno conatu, et labore nihil hic probavit, nisi se mentem, saltem bonam, non habere. Elzevier, p. 121 Nec, ex eo quod metaphysica dubitatio eo usque procedat, ut quis supponat se nescire an somniet, an vigilet, magis sequitur eum nihil certi posse invenire ; quam, ex eo quod Architectus, dum fodere incipit, nondum sciat, an saxum, an argillam, an quid aliud infra arenam sit inventurus, sequitur illum ibi non posse saxum invenire, vel invento fidere non debere. Nec ex eo quod antequam quis sciat Deum existere, habeat occasionem dubitandi de omni re (nempe de omni re cujus claram perceptionem animo suo praesentem non habet, ut aliquoties exposui) magis sequitur omnia esse ad vestigandum verum inutilia : quam, ex eo quod Architectus omnia ex fossis suis rejici curasset, antequam firmum solum esset inventum, sequebatur nulla rudera aut alia in ipsis fuisse, quae sibi postea in jaciendis fundamentis AT VII, 547 usui sore judicaret. Nec magis inepte errabat Caementarius, dicendo, juxta vulgarem et veterem Architecturam, illa non esse ex fossis rejicienda, et de iis retinendis monendos esse fossores ; quam errat Author noster, tum dicendo ante omnia definiendum esse an sint, et quae, illae tandem propositiones a dubitatione immunes : qui enim definiri possent ab eo quem nullas adhuc nosse supponimus ! Tum affirmando hoc esse praeceptum vulgaris, ac veteris Philosophiae, in ea enim nihil tale reperitur. Nec magis insulse fingebat Caementarius Architectum velle uti fossa vacua pro fundamento, omnemque Elzevier, p. 122 ejus aedificationem ab ea pendere ; Quam aperte hallucinatur Author noster, dicendo me uti opposito ejus quod dubium est, ut principio, et abuti abdicatis, perinde quasi ab iis veritas omnis pendeat, et in iis veluti necessario in stereomate, consistat : immemor verborum quae pro meis supra retulerat Nec pones, nec negabis, neutro uteris, utrumque habebis velut falsum. Nec denique imperitiam suam magis declarabat Caementarius, fossam ad jacienda fundamenta excavatam comparando extemporaneae machinae, cujus usus esset ad columnam erigendam ; quam Author noster, eidem machinae comparando abdicationem dubiorum.

Respondebat 4. Ars illa peccat excessu. Hoc est plus molitur, quam ab ea prudentiae leges exigant, plus quam ab ea quisquam mortalium deposcat. Petunt quidem nonnulli sibi ut firma aedificia construantur, at profecto nemo repertus est hactenus, qui sibi satis esse non duxerit, si aedes, AT VII, 548 in quibus habitaret, aeque firma essent, ac ipsa terra quae nos sustinet, ut superflua sit omnis cura majoris alicujus firmitatis quaerendae. Praeterea ut ad inambulandum certi sunt fines stabilitatis soli, qui sufficiant abunde, ut quisque supra illud tuto incedat, ita in domibus aedificandis certi sunt limites, quos qui attigit certus est etc. ut supra.

Ubi quamvis injuste Architectus a Caementario Elzevier, p. 123 culparetur, multo tamen injustius in re simili ab Authore nostro reprehendor. Verum enim est, in domibus construendis certos esse fines, infra summam firmitatem soli, ultra quos progredi operae pretium esse non solet, iique varii sunt pro magnitudine molis construendae : nam et humiliores casae ipsi arenae tuto imponuntur ; neque haec minus firma est ad illas sustinendas, quam saxum, ad altas turres. Sed falsissimum est, in fundamentis Philosophiae statuendis, tales esse aliquos dubitandi limites infra summam certitudinem, in quibus prudenter ac secure conquiescere poimus. Cum enim veritas in indivisibili consistat, potest contingere, ut quod non agnoscimus esse summe certum, quantumvis probabile appareat, sit plane falsum : nec sane ille prudenter philosopharetur, qui ea scientiae omnis suae poneret fundamenta, quae cognosceret esse fortasse falsa. Et vero, quid respondebit Scepticis, qui omnes dubitationis limites transcendunt ? qua ratione ipsos refutabit ? Nempe desperatis aut damnatis annumerabit. Egregie certe : sed quibus illi eum interim annumerabunt ? Neque putandum est eorum sectam dudum esse extinctam ; viget enim hodie quam maxime, ac fere omnes, qui se aliquid ingenii prae caeteris AT VII, 549 habere putant, nihil invenientes in vulgari Philosophia quod ipsis satisfaciat, aliamque veriorem non videntes, ad Scepticam transfugiunt. Atque ii sunt praecipue, qui Dei Elzevier, p. 124 existentiam et humanae mentis immortalitatem sibi demonstrari exposcunt. Adeo ut valde mali exempli ea sint, quae ab Authore nostro hic dicuntur, praesertim cum eruditus clueat, ostendunt enim ipsum non putare Atheorum Scepticorum errores posse refutari ; atque ita illos, quantum in se est, fulcit, et confirmat. Quippe omnes hodierni Sceptici non dubitant quidem in praxi quin habeant caput, quin 2. et 3. faciant 5, et talia : sed dicunt se tantum iis uti tanquam veris, quia sic apparent ; non autem certo credere, quia nullis certis rationibus ad id impelluntur : Et quia non eodem modo ipsis apparet Deum existere, mentemque humanam esse immortalem ; ideo his nequidem in praxi tanquam veris utendum putant, nisi prius sibi probata fuerint, rationibus magis certis quam sint ullae ex iis ob quas apparentia omnia amplectuntur. Quae cum a me sic probata sint, et a nemine ante me, saltem quod sciam, nulla major et indignior maledicentia excogitari posse mihi videtur, quam ea est Authoris nostri, dum in tota hac sua dissertatione, unum illum errorem, in quo Scepticorum secta consistit, nempe nimiam dubitationem, continue mihi affingit, et sexcenties inculcat. Estque profecto liberalis in meis peccatis recensendis ; etsi enim hic dicat laudem esse non vulgarem Metas promovere, et vadum ab omnibus retro saeculis intentatum pervadere, nullamque habeat rationem Elzevier, p. 125 suspicandi, hoc a me AT VII, 550 factum non esse, in eadem illa re de qua agit, ut mox ostendam, Hoc tamen ipsum pro peccato mihi apponit. Quia, inquit, est sane laus eximia, at dum vadum vadari possit citra naufragium, Nempe vult a Lectoribus credi me ibi naufragium fecisse, sive errorem aliquem commisisse : quod tamen ipsemet nec credit, nec quidem ulla ratione suspicatur. Nam sane si vel minimam excogitare potuisset rationem, ad suspicandum me aliquid errasse, in toto illo itinere, in quo mentem a cognitione propriae existentiae ad cognitionem existentiae Dei et distinctionem sui ipsius a corpore perduxi, procul dubio ipsam in Dissertatione tam longa, tam verbosa, et rationum tam vacua, non omisisset ; longeque maluisset illam proferre, quam mutare quaestionem, ut semper fecit, quoties argumentum postulabat ut ea de re loqueretur, ac inepte me inducere disputantem An res cogitans esset Mens. Non habuit itaque rationem ullam ad suspicandum me aliquid errasse in iis quae asserui, et quibus Scepticorum dubitationem omnium primus everti, Fatetur hoc eximia laude dignum esse ; Ac nihilominus satis habet frontis, ut hoc nomine me reprehendat, ipsamque illam dubitationem affingat, quae caeteris omnibus mortalibus, qui eam nunquam refutarunt, meliori jure quam uni mihi tribui posset. Caementarius autem

Respondebat 5. Peccat defectu. Hoc est, Elzevier, p. 126 dum plus molitur quam sit par, nihil absolvit. Unum te volo testem, te judicem. Quid praestitisti apparatu illo magnifico ? quid fossione illa tam solenni, adeo generali et generosa, ut ne quidem firmissimis lapidibus peperceris, nisi hoc tritum, AT VII, 551 Saxum, quod invenitur infra omnem arenam, est solidum et firmum ? Hoc inquam ita vel plebeculae familiare etc. ut supra.

Hicque expectabam, tum a Caementario, tum etiam ab Authore nostro, ut aliquid probaretur : Sed, ut ille petebat tantum quid Architectus praestitisset fossione, nisi quod saxum retexisset, dissimulando ipsum ei saxo sacellum suum superstruxisse ; ita noster quaerit dumtaxat quid praestiterim dubiorum rejectione, nisi hoc tritum Cogito, sum : quia nempe pro nihilo ducit, quod ex his, et Dei existentiam, et reliqua multa demonstrarim. Atque unum me vult testem, tam insignis scilicet audaciae suae ; ut et alibi, de aliis etiam non veris, ait Credere ad unum omnes. Ubique pulpita resonare. Se a praeceptoribus suis accepisse, illosque ab aliis, jam inde ab Adamo, et talia. Quibus non major debetur fides, quam juramentis quorumdam hominum, qui eo pluribus uti solent, quo id, quod volunt persuadere, magis incredibile ac falsum putant. Alter vero

Respondebat 6. Peccat commune peccatum, Elzevier, p. 127 quod in caeteris arguit. Nempe miratur mortales omnes omnino haec dicere, et ponere tam confidenter, Satis firma est arena quae nos sustinet. Hoc solum in quo stamus non movetur etc. Et se ipsam non miratur, dum pari confidentia dicit, Arena est rejicienda etc.

Quod non magis erat ineptum, quam quod Author noster in re simili affirmat.

Respondebat 7. Peccat peculiare sibi peccatum. Nempe AT VII, 552 quod caeteri hominum aliquatenus firmum habent, et sufficienter, terram in qua stamus, arenam, lapides ; illa singulari sibi consilio oppositum, fossam scilicet ex qua arena, lapides et reliqua sublata sunt, non modo pro re firma, sed pro tam firma, ut in ea fundari possit solidissimum sacellum, sumit, eoque nititur usque eo, ut hoc si fulcrum removeris, in vultum procumbat.

Ubi non magis hallucinatur, quam Author noster, dum immemor est verborum Nec pones, nec negabis, etc.

Respondebat 8. Peccat imprudens. Nempe non advertens instabilitatem soli esse gladium ancipitem, dum alteram fugit aciem, ab altera laeditur. Arena non est illi solum satis stabile ; quia illam removet, et ponit oppositum, fossam scilicet arena vacuam, atque in hac fossa tanquam si esset res firma, Elzevier, p. 128 dum imprudens nititur, vulneratur.

Ubi rursus meminisse tantum oportet verborum, Nec pones nec negabis. Hocque de gladio dignius est sapientia Caementarii, quam Authoris nostri.

Respondebat 9. Peccat prudens, dum sciens, ac volens, et monita occaecat sese, et voluntaria rejectione eorum, quae sunt necessaria ad aedificandas domos, sua deludi se sinit regula, non modo id conficiens quod non intendit, sed illud etiam, quod maxime reformidat.

Quod quam verum esset de Architecto, constructio sacelli ; et quam simile verum sit de me, quae demonstravi declarant.

AT VII, 553 Respondebat 10. Peccat commissione, dum, quod vetat solenni edicto, redit ad vetera, et contra leges fossionis, resumit rejecta. Sat recordaris.

Quod imitando, Author noster non recordatur verborum Nec pones, nec negabis, etc. Alioqui enim qua fronte fingeret, id solenni edicto vetitum, quod nequidem negandum esse prius dixit.

Respondebat 11. Peccat omissione, dum quod praescribit uti firmamentum, Summopere cavendum est, ne quid ut verum admittamus, quod non possimus probare verum esse, non semel praetergreditur, impune Elzevier, p. 129 assumens uti summe certum et verum, nec probans, Arenosum solum non satis firmum est ad aedificia sustinenda, et alia id genus.

Ubi plane, ut Author noster, hallucinabatur, applicans fossioni, ut noster dubiorum rejectioni, quod pertinet tantum ad structionem, tam aedificiorum, quam Philosophiae : Verissimum enim est, nihil admittendum esse ut verum, quod non possimus probare esse verum, cum de eo statuendo vel affirmando quaestio est ; sed, cum tantum de effodiendo, vel abdicando, sufficit quod suspicemur.

Respondebat 12. Ars illa aut nihil habet boni, aut nihil novi, plurimum vero superflui. Etenim ; 1. si dicat sua illa rejectione arenae se intelligere fossionem illam qua caeteri utuntur Architecti, dum arenam non rejiciunt, nisi quatenus non est satis firma ad aedificiorum molem sustinendam, Boni aliquid dicet, sed nihil novi, nec nova erit illa fossio, sed vetus, et omnium Architectorum ad unum.

AT VII, 554 2. Si fossione illa arenae ita velit amandari omnem arenam, ut tollatur, et nihil ejus retineatur, et ea tanquam nulla, aut ejus opposito, nempe vacuitate loci quem illa prius implebat, tanquam re solida et firma utamur ; Novi dicet aliquid, sed nihil Boni, eritque fossio illa quidem nova, sed spuria.

Elzevier, p. 130 3. Si dicat se vi et momento rationum id conficere certo et evidenter, Ego sum peritus Architecturae, illamque exerceo ; et tamen, qua talis nec sum Architectus, nec Caementarius, nec Bajulus, sed res ab iis sic abducta, ut possim intelligi, nondum intellectis illis, perinde atque intelligitur animal, sive res sentiens, nondum intellecta re hinniente, rugiente, etc. Boni aliquid dicet, sed nihil Novi, cum id ubique compita resonent, ac disertis verbis id doceant quotquot homines aliquos censent Architecturae esse peritos ; ac, si Architectura etiam parietum constructionem complectitur, ut illi quoque Architecturam sciant, qui calcem cum arena temperant, qui lapides caedunt, qui materiam apportant, quotquot existimant operarios id agere, hoc est ad unum omnes.

4. Si dicat probatum a se rationibus validis, et meditatis se revera existere, et esse Architecturae peritum, et, dum existit, non existere reapse Architectum, non Caementarium, non bajulum. Novi dicet aliquid, sed nihil boni, et nihilo plus quam si diceret existere animal, nec esse tamen leonem, aut vulpem, etc.

5. Si dicat se aedificare, hoc est Architectura uti in aedificiis construendis, et sic aedificare ut suam illam actionem actu reflexo intueatur, et consideret, adeoque sciat Elzevier, p. 131 et consideret AT VII, 555 se aedificare (quod vere est esse conscium, et actus alicujus habere conscientiam), id vero esse proprium Architecturae, sive artis quae sit posita supra peritiam bajulorum, eoque pacto se esse Architectum, dicet quod nondum dixit, et quod debuit dicere, et quod expectabam ut diceret, et quod saepius saepe, ubi vidi parturientem sed inani conatu, volui suggerere, dicet, inquam, boni aliquid sed novi nihil, cum illud nos a nostris olim praeceptoribus acceperimus, et illi a suis, atque opinor, alii ab aliis, jam inde ab Adamo.

Id porro si dicat, quae et quanta supererunt ? quae redundabunt ? quanta battologia ? quae machinae aut ad pompam aut ad praestigias ? Quorsum arenae instabilitas, et terrae commotiones, et Lemures, sive inania terriculamenta ? quis finis fossionis illius adeo profundae, ut ne nobis plus residui esse patiatur quam hilum ? Cur peregrinationes tam longae, ita diuturnae, exteras in oras, procul a sensibus, umbras inter et spectra ? Quid faciunt illa tandem ad stabiliendum sacellum, perinde quasi stare illud non possit, nisi omnia susque deque vertantur ? Sed cur interpolationes materiarum tot ac tantae, ut veteres ponantur, eligantur novae, iisque abjectis rursum veteres assumantur ? An forte, ut dum sumus in templo, vel coram magnatibus, Elzevier, p. 132 aliter nos gerere debemus, quam in gurgustio vel popina, ita hae novorum arcanorum novae sunt caerimoniae ? At quin illa, procul amissis ambagibus, nitide, clare, breviter, sic verbo veritatem exhibuit. AEdifico, habeo istius aedificationis conscientiam, ergo sum Architectus ?

AT VII, 556 6. Denique, si dicat domos construere, earum cubicula, cellas, porticus, januas, fenestras, columnas, et reliqua, mente praeordinare, disponere, ac deinde ad ea construenda materiariis, latomis, caementariis, scandulariis, bajulis, operariisque caeteris praeesse, ipsorumque opera dirigere, ita esse proprium Architecti, ut nulli prorsus alii artifices id possint, novi dicet aliquid, sed nihil boni, et illud quidem gratis et ingratiis, nisi fors aliquid asservat et abscondit (quod unum superest perfugium) suo tempore velut e machina stupentibus exhibendum. At illud quamdiu est, ex quo expectatur, ut plane sit desperandum.

Resp. ult. Hic vereris, opinor, arti illi tuae, quam amas, quam amplecteris, ignosco, quam uti filiolam oscularis tuam, times ut ne, quia tot peccatorum feci ream, quia, ut ipse vides, rimas agit et undique diffluit, veteres ad testas abjiciendam putem. Ne vereare, amicus sum. Vincam expectationem tuam, aut sane fallam ; Silebo et expectabo. Elzevier, p. 133 Novi te, et aciem ingenii tui acrem ac perspicacem. Ubi temporis aliquid ad meditandum acceperis, ac maxime ubi regulam illam tuam fidam secreto in recessu consulueris, pulverem excuties, sordes ablues, tersam, et politam Architecturam nostris sistes aspectibus. Interea hoc habe, meque audi tuis dum quaesitis pergo respondere, iisque complector bene multa, quae brevitatis studio perstrinxi leviter, ut ea, quae fornices attinent, quae fenestrarum aperturas, quae columnas, quae porticus, et similia. Sed en Programma novae Comoediae.