NOTAE.

IQuae antehac scivi, cum dubia sint. Hic posuit scivi AT VII, 473 pro scire putavi. Est enim contrarietas inter verba scivi et dubia sunt: Quam tamen haud dubie non animadvertit. Nec illi est malitiae tribuendum : alioqui enim non tam leviter attigisset, sed fingens a me esse profectam, multis ipsam verbis exagitasset.

KAio nullas mentes, nulla corpora. Hoc ait, ut infra diu multumque cavilletur, quod initio, cum supponerem mentis naturam nondum mihi esse satis perspectam, illam inter res dubias Elzevier, p. 30 enumerarim ; postea vero, advertens rem quae cogitat non posse non existere, illamque rem cogitantem nomine mentis appellans, dixerim mentem existere : Tanquam si fuissem oblitus me prius idem negasse, cum mentem pro re mihi ignota sumebam ; Et tanquam si ea, quae tunc, quia mihi dubia erant, negabam, in perpetuum neganda esse censuissem, nec fieri posset ut evidentia et certa mihi postea redderentur. Notandumque ipsum ubique considerare dubitationem et certitudinem, non ut relationes cognitionis nostrae ad objecta, sed ut proprietates objectorum quae perpetuo ipsis inhaereant, adeo ut ea, quae semel dubia esse cognovimus, non possint unquam reddi certa. Quod tantum ejus bonitati, non malitiae, est tribuendum.

LOmniane ? Hic cavillatur in verbo Omnia, ut supra in verbo Nihil, inaniter.

MCoactus fateris. Hic ludit in verbo coactus aeque inaniter. Eae enim sunt satis validae rationes ad cogendum nos ut dubitemus, quae ipsae dubiae sunt, nec proinde AT VII, 474 retinendae : ut jam supra notatum est. Atque validae quidem sunt, quandiu nullas alias habemus, quae dubitationem tollendo certitudinem inducant ; Et quia tales nullas inveniebam in I. Meditatione, quantumvis circumspicerem et meditarer, idcirco eas, quas habui ad dubitandum, dixi esse validas et meditatas. Sed hoc non est ad captum nostri authoris,addit enim Validas cum Elzevier, p. 31 promisisti, expectavi certas, quales tua deposcit libella, tanquam si haec quam fingit libella ad ea quae in prima Meditatione dicta sunt referri possit. et paulo post ait, An fuit tempus aliquod in quo diceres certo, indubitanter nunc me sensus decipiunt, hoc probe scio etc. Non videns hic rursus inesse contrarietatem, quod aliquid indubitanter teneatur, et simul de illo ipso dubitetur. Nempe est vir bonus.

NCur tam fidenter asseris : somniamus interdum.Hic rursus sine malitia errat : Nihil enim prorsus fidenter asserui, in prima Meditatione, quae tota dubitationis plena est, et ex qua sola haec verba desumpsit : Eademque ratione potuit in ea invenire somniamus nunquam, atque somniamus interdum. Et cum paulo post addit, Nec plane video cur ita colligas. Vigilemne an somniem nescio, ergo aliquando somnio, affingit mihi ratiocinationem se solo dignam, quia nempe est vir bonus.

OQuid, si catus ille (Genius) omnia tibi velut dubia et nutantia proponat, cum firma sint, cum certa. Hic clare AT VII, 475 patet, quod supra monui, dubitationem et certitudinem considerari ab illo tanquam in objectis, non tanquam in nostra cogitatione. Alioqui enim quomodo posset fingere aliquid mihi proponi tanquam dubium, quod non esset dubium, sed certum ? cum ex hoc solo, quod proponatur ut dubium, dubium reddatur. Sed forte Genius impedivit ne videret Elzevier, p. 32 esse repugnantiam in suis verbis. Dolendum est quod ejus cogitationi Genius ille tam saepe obversetur.

PMagna profecto res est, et momenti summi, generalis illa veterum omnium abdicatio. Hoc ego satis monui in fine responsionis ad 4. objectiones; atque in praefatione harum Meditationum, quas idcirco non nisi solidioribus ingeniis legendas obtuli ; Praemonui etiam illud idem valde expresse in Dissertatione de Methodo gallice edita anno 1637 pag. 16 et 17. Ubi quia duo genera ingeniorum descripsi, quibus abdicatio ista summopere est vitanda, si forte horum alterutrum in Authore nostro reperiatur, non mihi debet imputare suos errores.

QQuid ais scio etc. Cum dixi me scire nihil mihi periculi esse ex illa abdicatione, addidi, quia tunc non rebus agendis, sed tantum cognoscendis incumbebam : Ex quo tam clare patet, me ibi tantum loquutum esse de morali sciendi modo, qui sufficit ad vitam regendam, et quem a Metaphysico illo, de quo hic quaestio est, plurimum differre saepe inculcavi, ut solus Author noster id videatur posse ignorare.

AT VII, 476 RHoc anceps, hoc rimarum plenum, Plus aequo diffidentiae indulgere non possum. Hic rursus repugnantia est in ejus verbis. Nemo enim nescit eum qui diffidit, quandiu diffidit, nec proinde quicquam affirmat, nec negat, ne ab ullo quidem Genio in errorem induci posse ; a Elzevier, p. 33 quo tamen eum, qui 2 et 3 simul addit, posse decipi probat exemplum, quod supra ipsemet attulit, de eo qui quater numerabat horam primam.

SNon sine timore ingenti nimiae diffidentiae haec vetera abdico, etc. Etsi multis hic verbis conetur persuadere non esse nimium diffidendum, notatu tamen dignum est illum ne minimam quidem speciem rationis afferre ad id probandum, nisi tantum quod timeat, sive diffidat ne non sit diffidendum. In quo rursus repugnantia est ; nam ex eo quod timeat tantum, non autem certo sciat sibi non esse diffidendum, sequitur ipsi esse diffidendum.

TAn sine scrupulo vetus hoc abdicas, Habeo ideam claram et distinctam Dei ? An illud, Id omne verum est, quod valde clare et distincte percipio ? Vetera haec vocat, quia timet ne pro novis et a me primum animadversis habeantur. Sed per me licet. Scrupulum etiam vult injicere de Deo, sed obiter tantum : forte ne qui norunt quam studiose omnia quae ad pietatem, ac generaliter ad mores spectant, ab hac abdicatione exceperim, ipsum calumniari arbitrentur. Denique non videt abdicationem non pertinere nisi ad eum qui nondum quicquam clare ac distincte percipit. Ut, exempli causa, Sceptici, AT VII, 477 quibus est familiaris, nihil unquam, quatenus Sceptici, clare perceperunt. Ex hoc enim ipso quod aliquid clare percepissent, de eo dubitare ac Elzevier, p. 34 Sceptici esse desiissent. et quia vix etiam alii ulli ante istam abdicationem quicquam clare unquam percipiunt, ea scilicet claritate quae ad certitudinem metaphysicam requiritur, idcirco haec abdicatio perutilis est iis qui tam clarae cognitionis sunt capaces, illamque nondum habent ; Non autem authori nostro, ut res judicat, sed existimo ipsi ab illa studiose esse cavendum.

VAn istud Cogitare, nutriri, sentire, minime pertinent ad corpus, sed ad mentem ? Haec verba refert tanquam mea, et simul tanquam tam certa, ut a nemine in dubium possint revocari : Sed tamen nihil magis notabile est in meis Meditationibus, quam quod nutritionem referam ad solum corpus, non autem ad mentem, sive ad eam hominis partem quae cogitat. Adeo ut ex hoc uno clare probetur, primo illum eas minime intelligere, quamvis refutandas susceperit, falsumque esse ex eo quod in 2 ex vulgi opinione loquens nutritionem ad animam retulerim ; Ac deinde ipsum multa pro indubitatis habere quae non sine examine sunt admittenda.Sed tandem hic in fine verissime concludit, se in his omnibus tenuitatem ingenii sui probasse dumtaxat.