NOTAE.

Puderet me esse nimis diligentem, et multa verba impendere, in omnibus annotandis, quae, meis fere verbis hic expressa, pro meis tamen non agnosco. Sed rogo tantum lectores ut memoria repetant ea quae in 1 Meditatione atque initio 2 ac 3, ipsarumque synopsi a me scripta sunt ; agnoscent enim fere omnia quae hic habentur, inde quidem esse desumpta, sed ita turbata, distorta et perperam interpretata proponi, ut, quamvis ibi nihil non valde consentaneum rationi contineant, hic tamen magna ex parte absurdissima videantur.

CValidas ob rationes. Dixi sub finem 1 Meditationis, nos posse de iis omnibus, quae nunquam adhuc satis AT VII, 460 clare perspeximus, dubitare ob Elzevier, p. 14 validas et meditatas rationes : quia nempe ibi tantum agebatur de summa illa dubitatione, quam saepe metaphysicam, hyperbolicam, atque ad usum vitae nullo modo transferendam esse inculcavi, et ad quam id omne, quod vel minimum suspicionis afferre potest, pro satis valida ratione sumi debet. Hic vero vir amicus et candidus proponit in exemplum eorum, de quibus dixi dubitari ob validas rationes, an sit terra, an habeam corpus, et similia, ut nempe sui lectores, qui de hac Metaphysica dubitatione nihil scient, ipsam ad usum vitae referentes, me non sanae mentis esse arbitrentur.

DNihil, ais, omnino nihil. Quo sensu istud Nihil debeat intelligi, satis explicui variis in locis : ita nempe, ut, quandiu attendimus ad aliquam veritatem, quam valde clare percipimus, non possimus quidem de ipsa dubitare ; sed quando, ut saepe accidit, ad nullam sic attendimus, etsi recordemur nos antea multas ita perspexisse, nulla tamen sit de qua non merito dubitemus, si nesciamus id omne quod clare percipimus verum esse. Hic vero vir accuratus hoc Nihil ita intelligit, ut ex eo quod semel dixerim nihil esse de quo non liceat dubitare, nempe in prima Meditatione in qua supponebam me non attendere ad quicquam quod clare perciperem, concludat me etiam in sequentibus nihil certi posse cognoscere : tanquam si rationes quas interdum habemus ad dubitandum de re aliqua, non sint legitimae Elzevier, p. 15 ac validae, nisi probent de eadem re semper esse dubitandum.

ECredere, dicere, ponere oppositum ejus quod dubium AT VII, 461 est. Ubi dixi dubia esse aliquandiu pro falsis habenda, sive tanquam falsa rejicienda, tam manifeste explicui me tantum intelligere, ad veritates metaphysice certas investigandas, non majorem habendam esse rationem dubiorum, quam plane falsorum, ut nemo sanae mentis videatur posse aliter mea verba interpretari ; et nemo mihi affingere, me voluisse credere oppositum ejus quod dubium est, praesertim, ut paulo post habetur,ita credere ut mihi persuadeam aliter habere se non posse, atque illud certum esse, nisi qui pro cavillatore haberi non erubescat. et quamvis hoc ultimum ab Authore nostro non affirmetur, sed ut dubium tantum proponatur, miror tamen virum tam sanctum voluisse hac in parte imitari pessimos illos detractores, qui saepe sic tantum narrant ea quae de aliis credi volunt, addentes se ipsos non credere, ut impunius maledicant.

FAlia summe certorum ratio est. Sunt ea istiusmodi ut vel somniantibus aut deliris apparere non possint dubia. Nescio per quam Analysin vir subtilissimus hoc ex meis scriptis deducere potuerit ; non enim memini me quicquam tale unquam vel per somnium cogitasse. Concludere quidem potuisset ex meis, id omne quod ab aliquo clare et distincte percipitur esse Elzevier, p. 16 verum, quamvis ille aliquis possit interim dubitare somnietne an vigilet, imo etiam, si lubet, quamvis somniet, quamvis sit delirus : quia nihil potest clare ac distincte percipi, a quocunque demum percipiatur, quod non sit tale quale percipitur, hoc est, quod non sit verum. Sed AT VII, 462 quia soli prudentes recte distinguunt inter id quod ita percipitur, et id quod tantum videtur vel apparet, nolo mirari quod vir bonus unum pro altero hic sumat.

GAtque illud est dubitare, in orbem ferri etc. Dixi dubiorum non majorem habendam esse rationem quam si omnino falsa essent, ut ab illis cogitatio plane avocetur, non autem ut modo unum, modo ejus contrarium affirmetur. Sed nullam author noster occasionem cavillandi non quaesivit. Interim vero notatu dignum est, ipsum hic in fine, ubi ait se brevem facere doctrinae meae syllabum, nihil eorum mihi tribuere, quae in praecedentibus aut sequentibus reprehendit vel irridet, ut nempe sciamus illum ista tantum mihi per jocum affinxisse, non serio credidisse.