NOTAE

AMulta ex me quaeris. Cum hanc dissertationem ab ejus authore acceperim, postquam enixe rogassem, ut ea quae ab ipso, in meas Meditationes de prima Philosophia, conscripta fuisse audiebam, vel in lucem AT VII, 452 ederet, vel saltem ad me mitteret, ut reliquis objectionibus in easdem Meditationes ab aliis factis adjungerentur : Non potui recusare quin illam hic adjungerem, nec etiam dubitare quin ego is sim quem ille hoc in loco alloquitur, etsi profecto non meminerim me unquam ab eo quaesivisse quid de mea vestigandi veri methodo sentiret. Quin e contra, cum ante sesquiannum Velitationem quamdam ab ipso in me conscriptam vidissem, in qua veritatem non quaeri, sed ea quae nunquam scripsi nec cogitavi, mihi affingi judicabam, non dissimulavi me in posterum quicquid ab illo solo veniret responsione indignum crediturum. Sed quoniam addictus est Societati, ob doctrinam ac pietatem celeberrimae, cujusque omnia membra ita inter se conjuncta sunt, ut raro quicquam ab uno ex ipsis fiat, quod non ab omnibus approbetur : fateor me non modo postulasse, sed et instanter ursisse, ut Elzevier, p. 5 aliqui ex ea Societate mea scripta examinare, ac quicquid in iis a veritate alienum esset, mihi indicare dignarentur. Rationes etiam multas addidi, ob quas id mihi non recusatum iri sperabam : Ac monui, me ob hanc spem quicquid in posterum, vel ab hoc authore, vel a quovis alio ejusdem Societatis, de meis opinionibus scriberetur, maximi esse facturum ; atque non dubitaturum quin illud, cujuscunque tandem nomen ferret, non ab illo uno, sed a pluribus ex doctissimis et prudentissimis ejusdem Societatis esset compositum, examinatum et correctum, atque ideo nullas contineret cavillationes, nulla sophismata, nulla AT VII, 453 convitia, nullamque inanem loquacitatem, sed tantum firmissimas et solidissimas rationes ; atque ex iis argumentis, quae jure in me afferri possunt, nullum in eo esset omissum : adeo ut per illud unum scriptum erroribus me omnibus meis liberatum iri considerem ; et si quid ex iis quae vulgavi non foret in eo refutatum, a nemine posse refutari, sed omnino verum et certum esse, arbitrarer. Quamobrem nunc haec omnia de hac Dissertatione judicarem, crederemque ipsam totius Societatis jussu scriptam esse, si nullas in ea cavillationes, nulla sophismata, nulla convitia, nullamque inanem loquacitatem contineri certus essem. Sed sane, si quae sint, nefas puto illam a tam sanctis viris profectam esse suspicari : Et Elzevier, p. 6 quoniam hac in re judicio meo non fido, dicam hic ingenue ac candide quid mihi videatur, non ut ullo modo meis verbis lector credat, sed tantum ut ipsi praebeam occasionem ad examinandam veritatem.

BSilebo tamen etc. Hic promittit author noster se nullius scriptum impugnaturum, sed tantum ad ea quae ab ipso quaesivi responsurum. Et tamen nihil unquam ab ipso quaesivi ; nec quidem unquam hominem sum alloquutus, aut vidi. Atque ea quae me simulat a se quaerere, componit ut plurimum ex verbis, quae in Meditationibus meis habentur : adeo ut sit plane manifestum nihil praeter illas ab ipso impugnari. Causae autem cur contrarium fingat, fortasse sunt honestae ac piae ; sed ego non alias possum suspicari, quam quod credat sibi hoc pacto magis liberum esse quidlibet mihi AT VII, 454 affingere, quia nempe ex meis scriptis mendacii argui non poterit, cum se illa non impugnare profiteatur ; Ac praeterea, quod cavere velit ne lectoribus suis occasionem det ea examinandi : daret enim fortasse, si de iis loqueretur ; quodque malit me tam ineptum atque imperitum describere, ut ipsos ab omnibus iis, quae unquam a me proficiscentur, legendis absterreat. Ita larva quadam, ex fragmentis mearum Meditationum male compacta, vultum meum non tegere, sed deformare conatur. Ego vero illam detraho et rejicio, tum quia Histrioniae faciendae non sum assuetus, tum etiam quia hic, ubi mihi Elzevier, p. 7 cum viro religioso de re admodum seria quaestio est, parum deceret.