6. Iterum tentatur ingressus.

Placet, ais, dum mea proxime premas vestigia.

Obsequor, nec te vel transversum unguem desero. Resume.

Cogito, ais.

Ego quoque.

Sum, addis, dum cogito.

Sum pariter ego, dum cogito.

Quid vero sum, apponis.

O sapienter ! hoc enim quaero, tecumque dico lubens, quid vero sum ?

Pergis, Quem me olim esse credidi ? de me quis mihi olim fuit sensus ?

Verba ne quaeso ingemines ; sat illa audio. At at, precor, adjuva. Ubi ponam vestigium tantis in tenebris, non video.

Dic, ais, mecum, mecum vestiga. Quidnam me olim esse credidi ?

KkOlim ? fuitne olim ? Olimne credidi ?

Erras, addis.

Imo tu ipse, si pateris, dum olim ingeris. Vetera abdicavi omnia : etiam illud olim nihil fuit, nihil est. At te benignum Elzevier, p. 54 ductorem ! ut manum praehensas, ut trahis.

Cogito, ais, sum.

Ita est. Cogito, sum. Hoc habeo, et unum habeo, ac praeter illud unum, nihil est, nihil fuit.

AT VII, 494 Euge, addis, quid de te olim credidisti ?

Vis, opinor, me probare, an dies 15. vel mensem integrum in tyrocinio illo abdicationis posuerim ; horam quidem posui hic dumtaxat tecum ; at oppido tanta contentione animi, ut extensionem temporis operationis intensio compenset : posui mensem, etsi vis, annum. En Cogito, sum. Nihil praeterea est. Abdicavi omnia.

Sed recordare, ais, memineris.

Quid est hoc, recordare ? Cogito quidem modo, olim me cogitasse ; at an continuo olim cogitavi, quod modo cogitem, me olim cogitasse ?

Timidus es, ais, Umbram vereris. Resume. Cogito.

O me infelicem ! intenduntur tenebrae, nec illud Cogito, quod mihi antea clarum apparebat, modo animadverto. Somnio me cogitare, non cogito.

Imo, ais, qui somniat cogitat.

Allucet. KkSomniare cogitare est, et cogitare somniare.

Elzevier, p. 55 KkNusquam, ais, latius patet cogitare quam somniare.Qui somniat cogitat ; qui vero cogitat, non continuo somniat, sed vigilans cogitat.

Itane vero ? sed an illud somnias ? an vero cogitas ? Quid, si somnies cogitare patere latius ? an ideo latius patebit ? Sane, si lubet, somniabo latius patere somniare quam cogitare. Sed unde habes latius patere cogitare, si nullum est, sed somniare dumtaxat ? Quid si quoties putasti te cogitare vigilantem, non cogitasti vigilans, sed somniasti te cogitare vigilantem, ut hoc unum sit dumtaxat Somniare, cujus opera somnies interdum te somniare, interdum te vigilantem cogitare. Quid hic facias ? siles. Vin me audire ! vadum aliud vestigemus, hoc dubium est et infidum, ut mirari satis non possim, cur intentatum AT VII, 495 antea mihi modo aperire volueris. Ex me igitur ne quaeras quem me olim esse crediderim, sed quem me modo somniem olim me somniasse. Si facis, respondeo. Ac ne verba illa somniantium sermonem nostrum interturbent, verbis utor vigilantium, dum sis memor Cogitare deinceps nihil aliud significare quam somniare, et nihilo plus ponas tuis in cogitatis, quam somnians suis in somniis ; imo Methodum illam tuam inscribas Methodum Elzevier, p. 56 somniandi, sitque artis illius tuae summa. KkUt quis bene ratiocinetur, somniet. Placet, opinor, consilium, quia sic pergis.

LlQuidnam igitur antehac me esse putavi.

En lapidem, ad quem paulo ante offenderam. Cavendum tibi mihique quare patere ex te quaeram, cur illud non praemittas, velut effatum. Sum aliquid eorum, quae esse olim credideram, aut, Sum illud, quod olim credidi me esse ?

Non est opus, ais.

Imo, tua pace, opus maxime, aut inani labore fatigaris, dum vestigas quid te olim fuisse putaveris. Et vero fac fieri posse, ut non sis illud quod olim te esse credidisti, ut Pythagorae contigit, sed aliquid aliud ; an non frustra quaeres quid te olim fuisse credideris ?

At, ais, effatum illud vetus est, et abdicatum.

Est omnino, si quidem abdicata sunt omnia ; at quid facias ? Aut sistendum hic, aut utendum eo.

Imo, ais, tentandum iterum, et alia via. En sum vel corpus, vel mens. An corpus ?

Ne ultra, quaeso. Unde habes istud Sum corpus, vel Mens. Cum et corpus et mentem abdicaris ? imo quid, si neque sis Elzevier, p. 57 corpus, neque mens, sed animus, aut aliquid aliud ? quid enim scio ? hoc vestigamus ; ac si scirem, si AT VII, 496 nossem, haud ita fatigarer. Neque enim velim putes, deambulandi aut spatiandi tantum gratia, has me in abdicationis oras, plenas caliginis, et timoris, venisse : una me certi spes aut trahit, aut impellit.

Resumamus igitur, ais, sum vel corpus, vel aliquid non corpus, sive non corporeum.

Aliud iter, et novum, ingrederis modo. At an illud certum ?

Certissimum, ais, et necessarium.

Cur ergo abdicasti ? An non verebar merito ut ne quid esset retinendum, ac fieri posse, ut plus aequo diffidentiae indulgeres ? Sed esto. Sit hoc certum. Quid tandem ?

An sum corpus, pergis ? an quidquam reperio in me eorum, quae olim ad corpus pertinere censui ?

LlEn alterum offendiculum. Impingemus haud dubie, nisi hanc praemiseris cynosuram. Recte olim censui de iis quae pertinent ad corpus, vel, Nihil ad corpus pertinet, praeter ea quae olim pertinere intellexi.

Quippe cur, ais ?

Nempe si omisisti aliquid olim, si censuisti Elzevier, p. 58 male (homo es, et humani a te nihil alienum putas) supervacaneus erit omnis ille labor tuus, atque omnino vereri debes, Mmtibi ut ne contingat quod rustico nuper. Is ubi primum vidit lupum a longe, haesit, et egit ita cum hero suo adolescente ingenuo quem comitabatur. Quid video ? animal haud dubie. Movetur, ingreditur. Quodnam vero animal ? Nempe unum aliquod eorum quae novi. Quae porro illa sunt ? Bos, Equus, Capra, Asinus. An est bos ? non. Cornua non habet. An equus ? vix caudatum est non est. An Capra ? barbata illa ; hoc imberbe ; capra non est. Asinus AT VII, 497 ergo est, cum nec bos, nec equus, nec capra sit. Quid rides ? exitum fabulae expecta. Attenim, ait adolescens herus, quidni esse equum perinde conficis atque asinum ? Age. An est bos ? Non. Cornua non habet. An asinus ? minime Auriculas non video. An capra ? nihil barbae habet ; non est. Est ergo equus. Turbatus nonnihil rusticus Analysi illa nova. At at, exclamavit, non est animal. Nempe animalia, quae novi sunt Bos, equus, capra, asinus. Non est bos, non equus, non capra, non asinus. Ergo assiliens et triumphans non est animal. Ergo aliquid non animal. Strenuum sane Philosophum, non ex lycaeo, sed ex armento. Vis peccatum illius ?

Elzevier, p. 59 Sat, ais, video. Male posuit apud se in animo, etsi reticuit, Novi animalia omnia, aut nullum est animal praeter ea quae novi. At quid illud nostrum ad institutum ?

Nempe lacti lacte non videtur similius. Ne dissimules. Taces nonnihil, quod habes in animo. An non istud Novi omnia quae spectant et spectare possunt ad corpus, aut illud. MmNihil ad corpus pertinet, praeter illud quod olim pertinere intellexi ? Et vero si omnia non nosti : si ommisisti vel unum ; si aliquid, quod revera sit corporis, aut rei corporeae, ut animae, menti tribuisti : si cogitationem, si sensum, si imaginationem male removisti a corpore aut anima corporea : addo si vel suspicaris aliquid illorum a te commissum, an vereri non debes eundem exitum, ut quidquid concludas, sit conclusum male ? Sane, licet trahas, eum nisi obicem removes, obstinatus hic persto, nec pedem ultra moveo.

Repedemus, ais, et tertio tentemus ingressum. Aditus omnes, vias, flexus, et meandros obeamus.

Placet admodum, at ea lege, ut quae occurrent dubia, AT VII, 498 non tondeamus modo, sed eradamus. Age, praei, nihil non ad vivum reseco. Pergis.