Elzevier, p. 47 AT VII, 488

5. Tentatur ingressus in Methodum.

Bene est, ais ; jacta sunt fundamenta feliciter. Ego sum, dum cogito. Hoc certum, hoc inconcussum. Extruendum deinceps, ac providendum caute, ne mihi Genius malus imponat. Sum. DdSed quid sum ? Haud dubie aliquid eorum, quae olim censebam. Esse vero hominem credebam : hominem habere corpus et animam. An ergo sum corpus ? an mens ? Corpus est extensum, loco comprehensum, impermeabile, aspectabile. An quidquam illorum est in me ? Extensio ? Qui in me esset, cum nulla sit ? hanc principio abdicavi. An tangi posse, posse videri ? Etsi sane putem modo me videri, me a memet tangi, attamen non videor, non tangor. EeHoc certum mihi, ex quo abdicavi. Quid ergo ? Attendo, cogito, volvo, revolvo, nihil occurrit. Fatigor eadem repetere. Nihil eorum, quae ad corpus pertinent, in me reperio. Non sum corpus. Sum tamen, et esse me cognosco ; et dum cognosco me esse, nihil quod sit corporis cognosco. FfSumne igitur Mens ? Quid olim mentis esse credebam ? an aliquid illorum in me est ? putabam mentis esse cogitare. At at cogito. Εὕρηκα, εὕρηκα. Sum, cogito. Sum, dum cogito, sum res Elzevier, p. 48 cogitans, sum mens, intellectus, ratio. En Methodum illam meam, qua feliciter sum praetergressus. Tu sequere, sodes.

O te felicem, tantis qui in tenebris uno prope saltu evaseris in lucem ! At, te quaeso, manum ne recuses, ut nutantem firmes, tuis dum insisto vestigiis. Ea ut eadem repeto, sed, meo pro modulo, paulo lentius. Sum, cogito. Sed quid sum ? An aliquid eorum, quae olim me esse credebam ? Sed an credebam bene ? Id incertum. Dubia abdicavi AT VII, 489 omnia, et habeo tanquam falsa. GgNon bene credidi.

Imo vero, clamas, ibi pedem fige.

Figam ? Nutant omnia. Quid si aliud sim ?

Meticulosus es, addis. Aut corpus es, aut mens.

Sim igitur. Quanquam haud dubie vacillo. Manum licet prehenses, vix audeo insistere. Quid, te quaeso, quid, si sim animus ? Quid si aliud quid ? Nescio.

Perinde est, ais, Hhaut corpus, aut mens.

Esto igitur. Sum corpus, aut mens. Annon corpus ? Ero haud dubie corpus, si quid in me reperero, quod esse corporis olim credideram. Quanquam vereor ut bene crediderim.

Euge, addis, verendum nihil.

Audebo igitur, quia sic facis animos. Elzevier, p. 49 Credideram olim Cogitare esse aliquid corporis. At at cogito. εὕρηκα, εὕρηκα. Sum, cogito, sum res cogitans, sum corporeum quid, sum extensio, divisibile aliquid, voces mihi prius significationis ignotae. Quid succenses, et praetervectum manu repellis ? Ripam teneo, et quo tu stas in littore, sto ego, tua et abdicationis illius tuae gratia.

At perperam, addis.

Quippe quid peccavi ?

IiMale, apponis, olim credideras cogitare esse aliquid corporis. Credere debueras esse aliquid Mentis.

Quin ergo monueras principio ? Quin, ubi me accinctum vidisti et paratum ad vetera prorsus abdicanda, jussisti ut saltem hoc retinerem, imo a te sumerem veluti Naulum Cogitare est aliquid mentis ? Atq; omnino sum tibi author, hoc ut effatum Tyronibus deinceps inculces, ac ne cum caeteris, ne cum illo vetere, Duo et 3. faciunt 5. abjurent, accurate praecipias. Quanquam AT VII, 490 sintne illi obsecuturi, haud facile praestabo. Suus cuique est sensus, ac paucos reperias, qui id tibi, quod olim silentes Pythagorae, in eo αὐτὸς ἔφα conquiescant. Quid si sint qui renuant ? qui recusent ? qui sua illa in veteri opinione perstent ? Quid facies ? Ac caeteros ne appellem, Elzevier, p. 50 unum te volo. Cum polliceris te confecturum vi et momento rationum animam humanam non esse corpoream, sed plane spiritualem, hoc si proposueris veluti demonstrationum tuarum fundamentum, Cogitare est aliquid proprium mentis, sive rei plane spiritualis et incorporeae, annon videbere id novis verbis postulare, quod veteri in quaestione sit positum ? Quasi quisquam sit ita stupidus, ut si credat Cogitare esse aliquid proprium rei spiritualis et incorporeae, sciat vero et sibi sit conscius se cogitare (quotusquisque porro est, qui venam illam divitem cogitationis in se non repererit, ut monitore sit opus) dubitare possit in se aliquid esse spirituale et minime corporatum ? Ac, ne putes haec a me jactari gratis, quammulti sunt, iique graves Philosophi, qui bruta velint cogitare, adeoque qui putent cogitationem, non quidem esse communem cujuslibet corporis, sed animae extensae, qualis est in brutis, adeoque non esse propriam quarto modo mentis et rei spiritualis. Quid ii, quaeso, cum jubebuntur hanc suam opinionem abdicare, ut tuam gratis induant ? Ac tu ipse, ista dum postulas, num gratiam petis, num principium ? Sed quid contendo ? Si male sum praetervectus, vis ut repedem ?