RESPONSIO.

Resp. 1. Si lex illa, in vestigando vero, id quod vel minimum dubitationis habet pro falso habendum est, sic intelligatur : cum vestigamus quid sit certum, non debemus ullo modo niti iis, quae non sunt Elzevier, p. 17 certa, aut quae habent dubitationis aliquid, legitima est, usu recepta, et communissima apud omnes Philosophos.

Resp. 2. Si dicta lex ita intelligatur : cum vestigamus quid sit certum, ita debemus rejicere omnia quae certa non sunt, aut aliquo modo dubia, ut illis nullo pacto utamur, adeoque ea spectemus perinde quasi non essent, aut potius ea non spectemus omnino, sed ab iis penitus abducamus animum, legitima quoque est, tuta, tritaque etiam AT VII, 463 a tyronibus, atque affinitatem habet tantam cum praecedenti, ut ab ea vix differat.

Resp. 3. Si dicta lex ita sumatur : cum vestigamus quid certum sit, ita debemus rejicere dubia omnia, ut ponamus ea de facto non esse, aut esse illorum oppositum revera, et utamur ea suppositione tanquam certo aliquo fundamento, sive utamur iis non existentibus, aut nitamur eorum non existentia, illegitima est, fallax, et cum bona pugnans Philosophia, ut quae supponat dubii aliquid et incerti ad vestigandum verum et certum, aut quae supponat tanquam certum id quod alio atque alio modo se potest habere, puta ea quae dubia sunt de facto non existere, cum fieri possit ut existant.

Resp. 4. Si quis, ea lege intellecta ut paulo ante, vellet uti ad vestigandum verum certumque, is oleum et operam perderet, Elzevier, p. 18 ac, versaret molam citra mercedem, ut qui non magis conficeret id quod quaerit, quam illius oppositum. Vis exemplum ? Vestigat aliquis an possit esse corpus, aut corporeus, eoque inter caetera utitur, Non est certum, corpus aliquod existere. HErgo, ex lege lata, ponam et dicam oppositum, Nullum corpus existit. Tum resumet : nullum corpus existit ; sum vero ego et existo, ut mihi aliunde probe compertum est ; ergo non possum esse corpus. Praeclare quidem ; at ecce ut eodem ex capite ducat oppositum. Non est certum, ait, aliquod corpus existere ; ergo ex lege ponam dicamque : nullum corpus existit. At quale illud : nullum corpus existit ? Dubium sane et incertum. Quis illud praestet ? unde ? Confecta res est. Dubium illud est : nullum corpus existit ; ergo ex lege dicam : aliquod corpus existit. Sum vero et existo ; ergo possum corpus esse, si aliud vetat nihil. En possum esse corpus, et non possum esse corpus. An feci AT VII, 464 satis ? Vereor ut ne plane fecerim, quantum ex quaesitis sequentibus colligo. Itaque