AT VII, 455

1. Quid minimum Dubitationis.

Quid est istud Minimum ? Pluribus, ais, te non morabor. Illud habet dubitationis aliquid, de quo possum dubitare, an sit vel an ita se habeat, non temere quidem, Csed validas ob rationes. Praeterea illud habet dubitationis aliquid, circa quod, etsi mihi clarum videatur, possum decipi a malo aliquo Genio, qui mihi velit illudere, et artibus suis ac praestigiis efficere, ut id clarum et certum appareat, quod revera sit falsum. Primum Elzevier, p. 8 dubitationis habet non parum ; secundum nonnihil quidem, sed illud minimum, satis tamen ut illud dubium vocetur et sit. Vis exemplum ? Esse terram, coelum, colores ; te habere caput, te oculos, te corpus et mentem, dubia sunt primi generis. Secundi vero haec : 2 et 3 faciunt 5 ; totum est sua parte majus, et similia.

Praeclare sane. At ita si se res habet, quid, quaeso, erit, quod dubitationis habeat nonnihil ? Quid immune ab eo metu, quem vafer intentat Genius ? DNihil, ais, omnino nihil, quoad Deum esse, nec posse decipere, certo et firmissimis ex Metaphysicae principiis exploratum habeamus, ut ea sit lex unica : ignorata illa re, an sit Deus, et, si sit, an possit esse deceptor, non videor de ulla alia re plane certus esse unquam posse. Et vero, ut hic mentem meam penitus agnoscas, nisi scivero Deum esse, et veracem Deum, qui genium illum malum coërceat, vereri semper potero ac debebo, ut ne mihi illudatur, et falsum veri specie veluti clarum et certum obtrudatur. Ubi vero penitus intellexero Deum esse, nec eum posse et decipi et decipere, adeoque necessario impedire, mihi ne Genius AT VII, 456 imponat in iis, quae clare et distincte intellexero, tum enimvero, si quae erunt talia, si quid clare et distincte percepero, haec vera, haec certa esse dicam, ut tunc temporis ea sit regula Elzevier, p. 9 veri certique, Illud omne est verum, quod valde clare, et distincte percipio. Nihil est, quod ultra quaeram : venio ad secundam, ac