Elzevier, p. 2
Image haute résolution sur Gallica
AT VIII-2, 14

De Introductione libri qui Philosophia
Cartesiana falsò inscriptus est
.
PARS PRIMA.

Nondum habeo folium illud quod integrum titulum continebit, utpote quod nondum impressum est, et forte, ut fieri solet, omnium ultimum imprimetur : sed quia in superscriptione paginarum video te librum tuum Philosophiam Cartesianam nominare, vereor ne qui existiment te id fecisse in fraudem Lectorum, ut cum librum non absimilis tituli sed dissimillimi argumenti à me expectent, tuum illis in mei locum vendatur : atque ideo aegre ferre non debebis, si maturè hanc epistolam, ad illos instituti tui certiores faciendos, evulgem.

In primis septem paginis habes Elzevier, p. 3
Image haute résolution sur Gallica
tantum exordium commune in Novatores, et de laudibus Aristotelis, in quo nihil notatu dignum invenio ; Nisi forte quod pag. 2. queraris quosdam Theologiae Doctores immoderato concordiae Zelo ipsam ὀρθοδοξίαν ac pietatem consumere, tanquam si concordiam optare esset aliquod crimen praecipuum, et vulgare Theologis ; quod ego virtutem maximam et verè Christianam semper putavi. Beati pacifici, Domine Voëti, sed quandiu rixas quaeres, non eris felix.

In pag. 8. de me sic loqui incipis. Tanta Gigantum AT VIII-2, 15 horum praesumptio, ut nuperrime quis ex ordine eorum, quem certo possum probare, ne quidem terminos Philosophiae Peripateticae intelligere, in scurrili ac mendaci epistola ad Dinetum pag. 169. hunc in modum scribere ausus fuerit : « Quinimo profiteor ne unius quidem Elzevier, p. 4
Image haute résolution sur Gallica
quaestionis solutionem ope principiorum Peripateticae Philosophiae peculiarium, datam unquam fuisse, quam non possim demonstrare esse illegitimam et falsam : Fiat periculum, proponantur, non quidem omnes, neque enim operae pretium puto multum temporis ea in re impendere, sed paucae aliquae selectiores, stabo promissis »
. Quis hunc tenebrionem cum porculo Anticyras ablegandum non esse judicet ? Ex quo initio facile quisque intelliget te hic convitiis nolle parcere, ac mihi non esse amicum, et ideo nullam fidem iis quae de me dixeris esse adhibendam, nisi ea certis testimoniis aut rationibus confirmes. Quamvis autem verum esset id quod ais te posse probare, nempe me ne quidem terminos Philosophiae Peripateticae intelligere, parum curarem ; nam contra potius Elzevier, p. 5
Image haute résolution sur Gallica
mihi putarem esse indecorum, si nimis curiose illos didicissem : sed tamen quia nullum designas ejusmodi terminum, quo unquam perperam usus sim, non credent homines te hic verum loqui ; Praesertim cum in pagina sequenti videbunt te à sermone tuo evagari, ut D. Regio Medicinae Professori dignissimo, et Collegae tuo exprobres illum in nomenclatura cujusdam herbae errasse, quod idem jam ante millies à te est jactatum, [et infra in pag. 37, 38, et 43. adhuc jactatur] quamvis ut alii AT VIII-2, 16 affirmant, injuste ; nihilque ajunt huic fabulae locum dedisse, nisi quod in quadam hellebori specie nominanda Dodonaeum sequutus sit, et sciolus nescio quis aliud ejusdem herbae nomen ex alio libro habens, illum ideo errare putarit. Ingens crimen, scilicet, circa plantae alicujus appellationem Elzevier, p. 6
Image haute résolution sur Gallica
ab aliquo dissensisse! Quis nescit vix ullas esse quae non permulta habeant nomina, de quibus celeberrimi quique Botanici quotidie inter se dissentiunt ? Vereor ne qui advertent te hoc crimen ita urgere, non sine causa dictum putent te de quibuslibet scientiis audacissimè sed et imperitissimè loqui solere. Qui autem insuper scient quantas turbas excitaris ob unicum illud verbum ens per accidens quod idem Regius in quadam Thesi, modo à Scholarum usu nonnihil diverso usurparat ; quomodo inde sumpseris statim occasionem Theses acerbissimas AT VIII-2, 17 in illum scribendi, easque per triduum ventilandi ; et quomodo istud verbum in ipso earum titulo notare, ac tanquam haereticum ex SS. facultatis Theologicae authoritate condemnare volueris, quamvis nihil plane in eo esset mali, sed Elzevier, p. 7
Image haute résolution sur Gallica
contra, ut ipse optime in sua ad illas tuas theses responsione explicuit, eo usus esset ad majorem sibi gratiam apud Theologos conciliandam, non dubitabunt quin eodem modo si vel minimum aliquod verbulum ex meis scriptis posses arrodere, illud hic in limine ostentasses, ad fidem aliquam reliquis tuis dictis faciendam. [vel saltem infra id protulisses in quinto capite secundae sectionis, in quo integro de illa re disseris, et tamen nullum profers.] Quod prolixe hic moneo ut scias, nullam à prudente lectore habitum iri rationem maledictorum quae in me conjecisti, nisi viderit illa vel prius vel eodem illo in loco in quo scripta sunt, aliquo saltem verisimili argumento esse probata : Notum est enim te ne levissimas quidem rationes omittere, cum potes aliquas afferre.

Elzevier, p. 8
Image haute résolution sur Gallica
AT VIII-2, 18 Ita quod epistolam meam ad R. P. Dinet scurrilem et mendacem appelles, omnes pro convitio numerabunt, quia nullibi ejus mendacia, nec ejus scurrilitatem ostendis ; et cum in aliis omnibus meis scriptis, tum praecipuè in illa epistola, quam ad virum magnae authoritatis et mihi valde reverendum scribebam, maximè serius et verax esse laboravi.

Magnam autem invidiam putas in me concitare quod in ipsa posuerim, nullius quaestionis solutionem ope principiorum Peripateticę Philosophię [abréviation de ae] peculiarium datam unquam fuisse quam non possim demonstrare esse illegitimam et falsam : Sed hic desidero prudentiam tuam, prodis enim causam quam defendis, et mea verba confirmas, cum nullam talem solutionem quae à me falsitatis argui non possit, exhibeas, sed tantum Elzevier, p. 9
Image haute résolution sur Gallica
pro omni refutatione, me tenebrionem et stultum voces : Quia satis homines sciunt te semper in aliis provocandis, et in quaestionibus proponendis quam maxime fuisse liberalem. [Ita etiam infra p. 88. eadem mea verba iterum refers et solis convitiis refutas.] Atque hinc profecto detegent minus docti paupertatem Philosophiae vulgaris : quamvis enim eam fortasse alias saepe audiverint à multis contemni ; quia tamen ipsam etut divinarum et humanarum rerum cognitionem, aliarumque omnium scientiarum fundamentum tu et tui similes venditatis, nunquam haud dubie suspicati sunt eam usque adeo esse infelicem, ut ne unius quidem rei certam cognitionem contineat ; Sed nunc quis dubitet, si quam contineret, quin vel à te hoc in loco, vel jam ante ab aliquo ex Patribus Elzevier, p. 10
Image haute résolution sur Gallica
Societatis JESU, ad quorum Superiorem verba quae citasti scripta sunt, et quos nosti esse doctissimos, sed qui tamen hac de re hactenus silent, fuisset prolata ? Quantum autem ad doctiores jam dudum omnes satis sciunt nullam planè demonstrationem principiis Peripateticae Philosophiae peculiaribus posse superstrui ; Et quia videbunt me nihil aliud ibi jactasse, nisi tantum quod si quae ratiocinatio AT VIII-2, 19 principiis Aristotelis innixa pro vera demonstratione venditetur, ego sim ejus vitium ostensurus, nullam sanè in me nimiam arrogantiam reprehendent, nec dubitabunt quin perfacile id quod ibi pollicitus sum, possim praestare : Quaestionis enim solutio non in sola conclusione consistit, sed maxime etiam in praemissis, ex quibus nisi conclusio bene deducatur, etsi casu vera esse possit, Elzevier, p. 11
Image haute résolution sur Gallica
solutio erit nihilominus illegitima et falsa.

Dicis postea in eadem pag. 8. me audere meam Philosophiam partim otiosis quibusdam hominibus nullius studii, nullius eruditionis, partim viris quibusdam politicis obtrudere. Addisque pag. 9. me alias damâ timidiorem et in solis lustri mei tenebris animosum, nuper steriles et abortivas nugas meas, velut veram et meram Philosophiam, per Medicum quendam in novam aliquam, sed tamen non incelebrem, Academiam, explosa scilicet omni antiqua Philosophia, introducere serio laborasse. Ac deinde in Medicum illum excurris ut ei nomenclaturam herbae de qua paulo ante loquutus sum, exprobres. Tandemque de me sic concludis. Lepidi hujus hominis, et ad risum usque inepti Philosophiam, in gratiam juventutis (quae ignara non esse debet initorum certaminum quibus Aristoteles Elzevier, p. 12
Image haute résolution sur Gallica
suus petitur) imò aliorum, (quibus mendacissimus homo imponere et fumos vendere laborat) paucis detegere decretum est. Ad quae tantum respondeo te valde errare, si putes me ullis AT VIII-2, 20 unquam meas de Philosophia cogitationes obtrusisse. Novimus, inquis pag. 12, quae vis agilium manuum adulantisque linguae blanditiis insit. Tu scilicet nosse potes, quia concionaris et doces ; ego autem ruri habito, et quantum possum me ab hominum turba semoveo, nullius unquam auribus insidias feci, nullos unquam discipulos habui, nullos quaesivi, sed potius fugi ; Quin et Regius jam dudum erat Professor factus, et ea docebat quae dicis me per illum in Academiam vestram introducere voluisse, antequam ipsum unquam fuissem alloquutus, atque ideo si quid à me habebat, totum id ex scriptis meis antea vulgatis Elzevier, p. 13
Image haute résolution sur Gallica
eduxerat ; idque vi ingenii singulari, neque enim in illis Philosophiam explicui, sed nonnulla tantum ejus specimina proposui, ut quisque ex iis posset judicare, utrum è re sua esset, reliqua mea cogitata cognoscere ; Utque hoc pacto si nullis prodesse possem, nemini saltem nocerem, et de omnibus bene mererer. (Ut videre est in pag. 5 et 6 dissertationis de Methodo, et in fine epistolae ad P. Dinet.) Ac certe hactenus ista specimina tot et talium virorum gratiam mihi conciliarunt, ut eorum me non debeat poenitere. Quae accurate hic moneo ut scias nullam aliam esse viam ad opiniones meas impugnandas, quam si illae in scriptis jam à me editis examinentur, ostendaturque aliquid in iis contineri quod sit malum vel falsum. Nullus hic captioni vel fraudi est locus, scripta ista in hominum Elzevier, p. 14
Image haute résolution sur Gallica
manibus versantur, potest ea quilibet otiosè examinare, atque reprehendere. Sed si quis fingat alia AT VIII-2, 21 in iis contineri quam revera contineantur, vel ipsis praetermissis ineptas aliquas opiniones nullibi à me scriptas mihi velit tribuere, nemo non facilè animadvertet illum calumniari.

Antequam verò, ut ais pag. 10, per certa capita ordine novae et superbissimae Philosophiae mysteria proponas illius Architectum indicare debes. Quod admodum probo, cum enim ego in epistola ad P. Dinet. pag. 177. tuas dotes breviter descripserim optimo jure par pari refers, et sane perlibenter audiam mea vitia hic recenseri, ut si quae forte amici mihi dissimulant, vel propter benevolentiam non vident, ea ex te addiscam, in meam emendationem : Convitia enim quae jam praemisisti me certum Elzevier, p. 15
Image haute résolution sur Gallica
faciunt te nulla ex iis quae scies per gratiam esse omissurum.

Sic ergo incipis. Nomen illi ad tempus silentio pressum, et ab eo ipso indicatum est Renato des Cartes : patria illi est Gallia, orbis Europei sidus. Si aliorum titulis fides adhibenda, nobilissimus aut saltem nobilis est. Natalium hanc praerogativam, quae pessimis ac fatuis etiam nascendi sorte contingere potest, non invideo. Huc usque nihil affers ex quo deterior videri possim : Quamvis enim pessimi et fatui ex optimis quibusque nascantur, non tamen inde, ut puto, vis inferre minus bene esse sentiendum de eo qui honestos habuit parentes, quam de eo qui forte ex cacula in gurgustio est natus, et inter exercituum meretrices et lixas prima AT VIII-2, 22 suae pietatis aliarumque virtutum didicit rudimenta.

Pergis autem sic. Emolumenta ejus Elzevier, p. 16
Image haute résolution sur Gallica
(nobilitatis) videbimus ubi filium legitimum genuerit, illi enim quorum hactenus pater perhibetur subsequentibus annis infelices nobilitatis paternae testes futuri sunt. Quorum verborum nullus est sensus neque enim filiis illegitimis quicquam solet detrahere nobilitas patris : Et sane si quos tales haberem, non negarem, nuper enim juvenis fui, et nunc adhuc homo sum, nec unquam castitatis votum feci, nec sanctus prae caeteris volui videri ; Sed cum revera nullos habeam, nihil ex tua ista phrasi potest intelligi nisi tantum quod sim caelebs ; Nec miror te, qui de Clericis nostris dicere soles esse miraculum, si castitatem servent in coelibatu, noluisse me fingere illis sanctiorem.

Sed reliqua videamus. Internas dotes, inquis, si iis tenebras non laboraret offundere praedicaremus ipsi. Ingeniosum Elzevier, p. 17
Image haute résolution sur Gallica
enim quis eum esse neget ? nec tamen Deus quis (nisi aliquis Iovem omnigenae libidinis architectum cogitet) habendus est, quemadmodum caeci ejus sectatores imperitis persuadere student. Ingeniosi quoque seu subdoli, nec minus vesani ac furiosi fuerunt, Epicurus, Marcion, Aphon, Tayanobus, Manes, Lucianus, Mahometh, David Georgius, Machiavellus, Iulius Caesar Vaninus, Campanella, Godefridus de Valle, Martinus Seidelius Silesius, Franciscus Davidis, Faustus Socinus, Anselmus Parmensis, AT VIII-2, 23 Doctor Faustus, Henr. Cornelius Agrippa, R. Lipman Mulhusinus, Iohannes Torrentius, quamvis vulgaris et illitteratus pictor, aliique sine numero, omnes ἄνδρες οὐτιδανοὶ et πονηροῦ κόμματος. Non unum ingenium quem ad unguem perfectum reddit, saepe enim male habitat. Ex quibus omnibus nihil video elici posse, nisi quod fatearis me non esse plane ingenio destittutum, Elzevier, p. 18
Image haute résolution sur Gallica
et aliquos esse qui me non contemnant quod nimis invidioso nomine exprimis fingendo illos me facere apud alios Deum : nec examino an esse subdolum et ingeniosum idem sint ; nec an solum ingenium quem ad unguem perfectum reddat, satis est quod non etiam reddat magis imperfectum, ut, opinor, concedes.

Haec vero adhuc subiungis pag. 11. Caeterum qua occasione vir noster ingeniosus philosophari inceperit liquidò affirmare non possum. Conjecturae probabili si locus dandus sit, dicerem sub Ignatii Loyolae sidere natum esse : ut hic enim superstitiosae sectae molitus est fundamenta, postquam contusis membris de murali aut navali in bello corona indipiscenda desperaret : ita noster post militiae non longae tyrocinia, desperans Mareschalli aut legati imperium, fultus qualiscunque matheseos praesidio, novam philosophiam, ut Elzevier, p. 19
Image haute résolution sur Gallica
novum ad gloriam iter meditari coepit. Ex superstitione trophaeum erigere dubio procul studuisset, nisi infirmitatis suae conscius, vir fibulae aut cuculli impatiens, indomitam libidinem proditricem hypocriseos aliquando metuisset. Quae cum fatearis esse tantum conjecturas tuas, hoc est, esse omne pessimum quod de me fingere potuisti, nihil inde inferri potest, nisi te non esse admodum felicem Pictorem nec Poëtam : Sumpta AT VIII-2, 24 enim libertate quidlibet pro arbitrio imaginandi, certe longe alia, et ad institutum tuum aptiora excogitare debuisses.

Sed tandem pag. 12. transis ad eos, quos vocas Philosophiae meae sectatores, utq; dicas me videri velle aliquos habere, uteris hac phrasi pereleganti. Author ejus (Philosophiae) videri vult quosdam decepisse, et ad deliriorum ἀκρόοπολιν pertraxisse. Quippe non satis esset convitii si Elzevier, p. 20
Image haute résolution sur Gallica
tantum diceres illos decipi et insanire qui aliquas ex meis opinionibus probant, sed, ut magis credatur, fingis me ipsum id jactare : Ac deinde in illos inveheris : Sed quia nullam adhuc Philosophiam edidi quae habere possit sectatores, et ii qui ex speciminibus à me editis de illa quam promisi non male sperant, sunt tales ut mea defensione non egeant, nihil de illis dicam. (Notet quaeso lector haec initia scripta esse cum nondum suspicarer Philosophiam Cartesianam sub alio quam Voëtii nomine prodituram ; postea vero non fuisse mutata, quia, ut satis infra ostendetur, ipsa nihilominus est Voëtio tribuenda.)

AT VIII-2, 25 Rogo tantum ut consideres quidnam in hac scripti tui parte, in qua me depingere, ac si non omnia, certe praecipua mea vitia enumerare studuisti, quaeque hic tota exscripta est, contineatur, ex Elzevier, p. 21
Image haute résolution sur Gallica
quo prudens lector possit judicare, illa epitheta quibus paulo ante viderat me à te ornari personae meae convenire : Nempe in vitia mea inquirendo nihil aliud invenisti, nisi quod sim natione Gallus, ex honestis parentibus natus, non plane ingenio destitutus, quodque vivam caelebs, et fultus qualiscunque Matheseos praesidio novam mediter Philosophiam, de qua jam aliqui non malè sperant. Nominas autem me scurram, tenebrionem, stultum, dama timidiorem, ad risum usque ineptum, mendacissimum, fumivendulum. Et cum haec omnia in duabus primis paginis, in quibus de me agere coepisti, habeantur, verisimile est adhuc plura et forte indigniora in sequentibus repertum iri. Quae si effutita essent ab ebriosa muliere, vel ab irato Caupone, riderentur ; Sed cum scripta, et Typis Elzevier, p. 22
Image haute résolution sur Gallica
mandata sint à Theologo, Ecclesiae suae Pastore, qui religiosissimus et pientissimus vult videri, quique aliis praeesse deberet exemplo, non dicam mansuetudinis, humilitatis, patientiae, charitatis, ne forte fastidias istas veteris Ecclesiae virtutes, sed saltem moderationis, clementiae, gravitatis, non video qua ratione possint excusari.

Etsi enim Philosophia, in quam inveheris, mala esset, quod nullibi adhuc ostendisti, nec unquam ostendes, quae tamen tanta in illa perversitas fingi potest, ut ideo AT VIII-2, 26 ejus author atrocissimis convitiis debeat proscindi ? Philosophia quae à me aliisque omnibus ejus studiosis quaeri solet, nihil aliud est quam cognitio earum veritatum, quae naturali lumine percipi possunt, et humanis usibus prodesse : adeo, ut nullum studium honestius, nullum homine dignius, Elzevier, p. 23
Image haute résolution sur Gallica
nullumque etiam in hac vita utilius esse possit. Philosophia autem illa vulgaris, quae in scholis et Academiis docetur, est tantum congeries quaedam opinionum, maxima ex parte dubiarum, ut ex continuis disputationibus, quibus exagitari solent, apparet ; atque inutilium, ut longa experientia jam docuit, nemo enim unquam ex materia prima, formis substantialibus, qualitatibus occultis, et talibus aliquid in usum suum convertit. Quapropter nullo modo rationi consentaneum est, ut ii qui opiniones istas, quas ipsimet fatentur esse incertas, didicerunt, alios odio habeant, quia certiores invenire conantur. Odiosum quidem est circa religionem aliquid velle innovare : quia cum quisque illam, quam amplectitur, dicat se credere institutam esse à Deo, qui errare non potest, nihil Elzevier, p. 24
Image haute résolution sur Gallica
ex consequenti credit in ea posse novari, quod non sit malum ; Sed circa Philosophiam, quam ultro fatentur omnes nondum ab hominibus satis sciri, ac multis egregiis inventis augeri posse, nihil laudabilius est, quam esse Novatorem. Dices fortasse te AT VIII-2, 27 non illos quidem vituperare, qui aliquid veri in Philosophia invenerunt, sed me nihil tale invenisse, quod tamen, ut spero, nunquam probabis. Sed esto, nihil invenerim, an ideo convitiis potius, quam venia et amica admonitione, dignus eram ? Crede mihi, Domine Voëti, nihil hic aliud prudens lector judicabit, quam te, dum haec scriberes, tanto maledicendi studio incensum fuisse, ut neque quid te deceret, neque quid verum aut verisimile esset, consideraris.