Clerselier III, 627 AT III, 375

AU R. PERE MERSENNE,
objections Metaphysiques.

Lettre CXXI.

Lectæ (Reverendissime Pater) Meditationes quarum copiam mihi fecisti, semel tantùm sed per diligenter, sublimes et pereruditæ mihi visæ sunt. Dubia tamen mihi inter legendum non pauca orta sunt. Æquum non est ut poscam solutionem eorum ab ipso authore, nisi sæpius, et attentissimè perlectis iisdem Meditationibus, ne sic quidem, satisfacere mihimet ipse possem. Unum tamen est quod clariùs mihi explicatum interim AT III, 376 vellem, nimirum quid intelligere debeam per voces has, ideam Dei, ideam Animæ, et universaliter ideas rerum insensibilium. Philosophorum vulgus, per ideam significare solet Conceptum simplicem, qualis est imago, manens (ut loquuntur) in phantasiâ, quæ vocatur etiam phantasma. Sed negat Author Meditationum intelligere se talem Dei ideam. Neque si sic eam intelligeret ulla omnino Dei idea esse posset. Deus enim incomprehensibilis et infinitus, non potest repræsentari per facultatem nostram imaginativam, quæ rerum sensibilium et finitarum tantum capax est. Videtur autem is ponere ideam quandam rationalem, quæ ratiocinando excitatur, et quam ideò non phantasiæ, sed menti, rationi, intellectui tribuit. Ut verbi gratia, idea Solis phantastica, sit imago illa eius quæ habet dimensiones eas quas per Astronomicas demonstrationes in Sole esse concipimus. Item si Poligonum mille laterum visui obiiciatur, statim habetur eius idea quæ pertinet ad imaginativam ; Sed ea quæ pertinet ad mentem, non habetur nisi lateribus prius numeratis. Ego iam distinctionem idearum, per hæc exempla considerans, invenio, in exemplo primo, habere me per visionem quidem Clerselier III, 628 ideam Solis consistentem circulo lucidissimo non magno ; quæ idea simplici nomine exprimitur, ut quando dico, Sol. Nomina enim significant Conceptus simplices tantùm. Postquam autem ratiocinando collegerim Solem multoties majorem esse quam idea illa quæ oculis apparuit, tunc vel fingo circulum ei æqualem, quæ semper est idea imaginativa, vel concipiens Solem sine aliâ idea præter illam pedalem, dico tamen multo majorem eum esse quam videtur. Iam si id quod his verbis exprimitur, AT III, 377 idea vocanda sit, eo sensu quo idea Dei intelligitur, sequitur ideam Dei exprimendam esse per propositionem, puta hanc, Deus existit ; non per nomen unum tantùm, quod non est nisi propositionis pars. Similiter idea Poligoni quæ videndo acquiritur, eadem est in phantasiâ antè et post laterum numerationem ; Sed idea quæ latera numerando acquiritur, (si tamen idea vocanda est) est conceptus complexus, et exprimitur propositione, putâ hâc. Figura hæc habet mille latera ; Hæc inquam sunt quæ ego intelligo circa distinctionem inter ideam quam ponit ille in phantasiâ, et illam quam collocat in mente, sive intellectu, sive ratione. Quæ si rectè et secundum sententiam Authoris intelligo, erit summa argumentationis qua probat Deum existere, petitio principij. Vel enim sumit sine probatione, quod datur idea Dei, et per ideam Dei intelligit, cognitionem (per rationem) huius propositionis, Deus existit, et sic sumit quod debebat probare ; vel non sumit sed probat dari ideam Dei, per hoc, quod ratiocinando possumus inferre Deum existere, et sic probat idem per idem. Idem enim est habere ideam Dei, et ratiocinando inferre Deum existere. Idem vitium est in argumentatione qua probare vellet, Animam existere incorpoream. Sed vereor ne mea habetudine non satis assequutus sim sententiam eius de talibus ideis. Nolo tamen meá causá interpelles virum, ut audio, in promovendis scientiis occupatissimum. Tua ope, ubi convenerimus, tractatumque illum relegero, spero me, quid per ideas eius intelligendum sit, meliùs expiscaturum. Vale. Parisiis 19. Maij 1641.