VIR CLARISSIME,
Cum superiores litteras ad te misi, paucas tantum libri tui paginas pervolveram, et in ijs satis causæ putabam me invenisse, ad iudicandum modum scribendi quo usus es, nullibi, nisi forte in Thesibus posse probari, in quibus scilicet moris est, opiniones suas, modo quam maximè Paradoxo, proponere, ut tanto magis alij alliciantur ad eas oppugnandas. Sed quantum ad me, nihil mihi magis vitandum puto, quam ne opiniones meæ paradoxæ videantur, atque ipsas nunquam in disputationibus agitari velim ; sed tam certas evidentesque esse confido, ut illis à quibus rectè intelligantur, omnem disputandi occasionem sint sublaturæ. AT IV, 249 Fateor quidem eas per definitiones et divisiones, à generalibus ad particularia procedendo, rectè tradi posse, atqui nego probationes debere tunc obmitti ; scio tamen illas vobis adultioribus, et in mea doctrina satis versatis non esse necessarias. Sed considera, quæso, quam pauci sint illi adultiores, cum ex multis Philosophantium millibus vix unus reperiatur qui eas intelligat ; et sanè qui probationes intelligunt, assertiones etiam non ignorant, ideóque scripto tuo non indigent : Alij autem legentes assertiones sine probationibus, variasque definitiones planè Paradoxas, in quibus globulorum æthereorum, aliarumque similium rerum, nullibi à te explicatarum, mentionem facis, eas irridebunt, et contemnent, sicque tuum scriptum nocere sæpius poterit, prodesse nunquam. Hæc Clerselier I, 431 sunt quæ lectis prioribus scripti tui paginis iudicavi ; Sed cum ad caput de Homine perveni, atque ibi vidi quæ de Mente humana, et de Deo habes, non modo in priore sententia fui confirmatus, sed insuper planè obstupui et indolui, tum quod talia credere videaris, tum quod non possis abstinere quin ipsa scribas, et doceas, quamvis nullam tibi laudem, sed summa pericula et vituperium creare possint. Ignosce, quæso, quod liberè tibi tanquam fratri sensum meum aperiam. Si scripta ista in malevorum manus incidant (ut facilè incident cum ab aliquot discipulis tuis habeantur) ex illis probare poterunt, et vel me iudice convincere, quod Voëtio paria facias, etc. Quod, ne in me etiam redundat, cogar deinceps ubique profiteri, me circa res Metaphysicas quam maximè à te dissentire, atque AT IV, 250 etiam scripto aliquo typis edito id publicè testari, si liber tuus prodeat in lucem Gratias quidem habeo quod illum mihi ostenderis, priusquam vulgares ; sed non gratum fecisti, quod ea quæ in eo continentur privatim me inscio docueris. Nuncque omninò subscribo illorum sententiæ, qui voluerunt, ut te intra Medicinæ terminos contineres. Quid enim tanti opus est, ut ea quæ ad Metaphysicam vel Theologiam spectant scriptis tuis immisceas, cum ea non possis attingere, quin statim in alterutram partem aberres. Prius, mentem, ut substantiam à corpore distinctam considerando, scripseras hominem esse ens per accidens ; nunc autem econtrà considerando mentem et corpus in eodem homine arctè uniri, vis illam tantum esse modum Corporis ; Qui error multò peior est priore. Rogo iterum ut ignoscas, et scias me tam liberè ad te scripturum non fuisse, nisi seriò amarem, et essem ex asse tuus. REN. DESCARTES.

Librum tuum simul cum hac Epistolâ remisissem, sed veritus sum, ne si fortè in alienas manus incideret, severitas censuræ meæ tibi posset nocere ; servabo itaque, donec rescivero te hanc Epistolam recepisse.