VIR CLARISSIME,
Gaudeo nostram de voëtio historiam vestris non displicuisse ; neminem adhuc vidi, ne ex Theologis quidem, qui non illi vapulanti favere videretur. Nec sanè nimis acris mea narratio dici potest, cum nihil nisi rem gestam commemorem, multóque etiam plura scripserim in quendam ex Patribus Societatis Iesu. Legi cursim ea quæ ad me misisti, nihilque in iis non optimum, et valde ad rem, notavi, præter hæc pauca. Primò, stilus multis in locis non est satis emendatus ; Præterea fol. 46. ubi ais materiam non esse Corpus Naturale, adderem, iuxta illos qui corpus naturale definiunt hoc modo, etc. nam quantum ad nos qui eam veram et completam substantiam esse putamus, non video Clerselier I, 427 cur corpus naturale esse negaremus ; AT III, 566 Et folio 66. differentiam inter res vivas et vitæ expertes videris majorem statuere, quam inter horologium aliudve automatum, et clavem, gladium, aliudve instrumentum quod spontè non movetur, quod non probo ; Sed ut sponte moveri est genus respectu machinarum omnium quæ sponte moventur, ad exclusionem aliarum quæ sponte non moventur, ita vita sumi potest pro genere formas omnium viventium complectente ; Et folio 96. ubi ais, certè multò maiorem efficaciam, etc. mallem, certè non minorem efficaciam, etc. non enim est maior in uno quam in altero. Denique fol. 106. locum Ecclesiastæ dicis à Salomone proferri ex persona impiorum. Ego autem in pagina 579. editionis Parisiensis eundem locum explicui, ex persona ipsius Ecclesiastes, ut peccatoris. Sed non video cui usui hæc tua responsio esse possit, quia cappadox eâ est indignus, nisi rursus quid novi agat, et tunc unà cum responsione ad istud novum sub nomine alicuius ex tuis discipulis edi posset ; nunc existimo esse quiescendum ; Nec etiam debes Nostra in tuis lectionibus cum Galenicis et Aristotelicis miscere, nisi certus sis id tuo Magistratui esse gratum ; mallem nullos haberes auditores, neque hoc tibi dedecori esset. Ad id quod obiicis de ideâ Dei solvendum, notare oportet non agi de essentiâ ideæ, secundum quam ipsa est tantum modus quidam in mente humanâ existens, qui modus homine non est perfectior, sed de eius perfectione obiectivâ, quam principia Metaphysica docent debere contineri formaliter vel eminenter in eius AT III, 567 causa ; eodem modo ac si dicenti unumquemque hominem posse pingere tabellas æquè benè ac Apelles, quia illæ constant tantum ex pigmentis diversimodè permixtis, potestque illa quilibet modis omnibus permiscere, esset respondendum, cum agimus de Apellis picturis, nos non tantum in iis considerare permistionem colorum qualemcunque, sed illam quæ fit certâ arte, ad rerum similitudines repræsentandas, quæque idcirco non nisi ab istius artis peritissimis fieri potest. Ad secundum Respondeo, Clerselier I, 428 ex eo quod fatearis cogitationem esse attributum substantiæ nullam extensionem includentis, et vice versa extensionem esse attributum substantiæ nullam cogitationem includentis, tibi etiam fatendum esse substantiam cogitantem ab extensa distingui : Non enim habemus aliud signum quo unam substantiam ab alia differre cognoscamus, quam quod unam absque alia intelligamus. Et sanè potest Deus efficere quidquid possumus Clarè intelligere ; nec alia sunt quæ à Deo fieri no posse dicuntur, quam quod repugnantiam involuunt in conceptu, hoc est quæ non sunt intelligibilia ; possumus autem clarè intelligere substantiam cogitantem non extensam, et extensam non cogitantem, ut fateris ; Iam coniungat et uniat illas Deus quantum potest, non ideò potest se omnipotentia sua exuere, nec ideò sibi facultatem adimere ipsas sejungendi, ac proinde manent distinctæ.

Non potui notare ex tuo scripto an monachum an voëtium per Cappadocem intelligas, quod non displicuit, sibi sumat qui volet ; Sed audio ignorari cuias AT III, 568 sit voëtius, adeo ut erga ipsum sis beneficus, si Cappadociam ei in patriam assignes : Multum autem debes Monacho quod auditorum tuorum numerum augeat. Cæterum audivi à D. P. tibi animum esse huc nos invisendi : Ego verò te etiam atque etiam invito, neque te solum, sed et uxorem et filiam ; mihi eritis gratissimi, iam virent arbores, ac brevi etiam cærasa et pyra maturescent : Vale, et me ama.