VIR CLARISSIME,
Legi, et risi, tum theses Voëtij pueri, sive infantis, filij volui dicere, tum etiam iudicium Academiæ vestræ, AT III, 559 quæ fortè etiam non immeritò infans dici potest. Laudo Æmilium et Cyprianum quod tot ineptiarum rei esse noluerint ; in te verò subirascor, quod talia tibi cordi esse videantur. Lætari enim deberes quam maximè, quod videas adversarios tuos suis se propriis armis iugulare ; Nam certè nemo mediocriter intelligens scripta ista perleget, quin facilè animadvertat, adversariis tuis et rationes deesse quibus tuas refutent, et prudentiam quâ imperitiam suam tegant. Audivi hodie rursus Monachum tui voëtij responsionem parare ; et quidem certum est, auditum enim à Bibliopolâ qui habet edendam ; continebit circiter decem folia, nempe Apendix voëtij cum notis tuis adhuc semel ibi edentur. Faveo sic scribentibus ; et velim etiam ut gaudeas. Quantùm ad decretum tuorum Dominorum nihil mitius, nihil prudentius mihi videtur ab iis fieri potuisse, ut scilicet se collegarum tuorum querelis liberarent. Tu si mihi credis, ipsis quam accuratissimè, atque etiam ambitiosè, obtemperabis, docebisque tuam Medicinam Hyppocraticè et Galenicè, et nihil amplius. Si qui studiosi aliud à te petant, excusabis te perhumaniter, quod tibi non liceat ; cavebis etiam nequam rem particularem explices ; et dices, ut res est, ista ita inter se cohærere ut unum sine alio satis intelligi non possit. Dum ita te geres, si quæ ante Clerselier I, 426 hâc docuisti digna sint quæ discantur, AT III, 560 et habeas auditores dignos qui ea discant, non dubito quin brevi denuò vel Ultrajecti vel alibi copiam et authoritatem illa docendi cum honore duplicato sis habiturus. Interim verò nihil mali mihi videtur tibi contigisse, sed econtrà multum boni, omnes enim te multò plus laudant, et pluris faciunt, quam fecissent, si adversarij tui tacuissent ; Ac præterea accessit otium, cum docendi onere ex parte sis liberatus, nec ideo de stipendio decessit. Quid deest, nisi animus, qui modestè hæc ferat ? Quiesce, quæso, et ride ; nec vereare ne adversarij tui satis maturè non puniantur ; Deniquè vicisti, si tantum siles ; si malis redintegrare prælium fortunæ rursus te committes. Vale.