AT III, 486 VIR CLARISSIME,
Hic te ab aliquot diebus expectavi, iam autem aliquid audio quod etsi non videatur esse ullius momenti, vereor tamen ne fortè tuum iter tardaverit ; et ego econtrà tantò magis tecum loqui exopto, ut quid super hac re agendum sit communibus consiliis videamus. Nempè audio tuos adversarios tandem vicisse, atque effecisse, ut tibi interdiceretur, ne Nostra amplius doceres ; Quo animo istud feras nescio, sed si mihi credis planè irridebis, et contemnes, tamque apertam invidiam tibi magis gloriosam esse existimabis, quam imperitorum applausus. Neque profectò mirandum est, quod in re in qua vocum pluralitas locum habet, tu solus, cum veritate paucisque fautoribus, adversariorum multitudini resistere non potueris. Si hoc solo risu et silentio ulcisci velis, atque otium sequi, non dehortabor, sin minùs, quantum in me erit tibi non deero. Interim rogo ut vel voce vel litteris tui me instituti quamprimum facias certiorem. Vale et me ama. Si huc venias rogo, ut quamplurimas ex adversarij tui thesibus, tecum afferas. Vale.