AT III, 460 VIR CLARISSIME,
Vix quicquam durius, et quod majorem offensæ ac criminationis occasionem daret, in Thesibus tuis ponere potuisses, quam hoc, Quod homo sit ens per accidens : nec video quâ ratione meliùs possit emendari quàm si dicas te in nonâ thesi considerasse Totum hominem in ordine ad partes ex quibus componitur, contra verò in decima considerasse partes in ordine ad Totum. Et quidem in nona te dixisse hominem et corpore et anima fieri per accidens, ut significares dici posse quodammodo Accidentarium corpori, quod animæ coniungatur, et animæ quod corpori, cum et corpus sine anima, et anima sine corpore esse possint ; Vocamus enim accidens, omne id quod adest vel abest sine subiecti corruptione, quamvis fortè in se spectatum, sit substantia, ut vestis est accidens homini ; Sed te non idcirco dixisse hominem esse ens per accidens, et satis obstendisse in decima thesi, te intelligere illum esse ens per se ; Ibi enim dixisti Animam et Corpus, ratione ipsius, esse substantias Incompletas, et ex hoc quod sint incompletæ, sequitur illud quod componunt esse ens per se. Utque appareat, id quod est Ens per se fieri posse per Accidens, nunquid mures generantur, sive fiunt per accidens, ex sordibus, et tamen sunt Entia per se. Obijci tantum potest, non esse Accidentarium humano corpori, quod animæ conjungatur, sed ipsissimam ejus naturam ; quia corpore habente omnes AT III, 461 dispositiones requisitas ad animam Clerselier I, 417 recipiendam, et sine quibus non est propriè humanum corpus, fieri non potest sine miraculo, ut Anima illi non uniatur ; atque etiam non ésse accidentarium animæ, quòd iuncta sit corpori, sed tantum accidentarium esse illi post mortem, quod à corpore sit sejuncta ; quæ omnia non sunt prorsus neganda, ne Theologi rursus offendantur ; sed respondendum nihilominus, ista ideo dici posse Accidentaria, quod considerantes corpus solum, nihil planè in eo percipiamus, propter quod animæ uniri desideret ; ut nihil in anima, propter quod corpori debeat uniri ; et ideò paulo antè dixi, esse quodammodo accidentarium, non autem absolutè esse accidentarium. Alteratio simplex est illa quæ non mutat formam subiecti, ut calefactio in ligno ; generatio verò, quæ mutat formam, ut ignitio, et sanè, quamvis unum alio modò non fiat quam aliud, est tamen magna differentia in modo concipiendi, ac etiam in rei veritate ; Nam formæ, saltem perfectiores, sunt congeries quædam plurimarum qualitatum, quæ vim habent se mutuo simul conservandi ; at in ligno est tantum moderatus calor ad quem sponte redit post quam incaluit ; in igne vero est vehemens calor, quem semper conservat, quamdiu est ignis. Non debes irasci Collegæ illi qui consilium dabat de addendo corollario ad interpretandam tuam Thesim ; amici enim consilium fuisse mihi videtur. Omisisti aliquod verbum in tuis thesibus manu scriptis, Thesi decimâ, omnes aliæ, non dicis quæ sint illæ aliæ, nempe qualitates ; in cæteris nihil habeo AT III, 462 quod dicam, video enim vix quicquam in ijs contineri, quod non iam ánte alibi posueris, et laudo : esset enim laboriosum nova semper velle invenire. Si huc adveneris semper mihi tuus adventus erit pergratus. Vale.