VIR CLARISSIME,
Accepi tuas litteras in quibus duas proponis difficultates, circa ea quæ de febribus ad te scripseram : Ad quarum primam, Cur scilicet causam regularium recursuum in febribus, fere semper oriri dixerim, à materia, quæ maturatione quadam indiget, antequam sanguini misceri possit ; irregularium vero ab ea quæ cavitatem aliquam implendo, sola distentione poros aperit, facile intelliges, si advertas non dari rationem cur istæ cavitates tantæ sint magnitudinis, et tantus fiat in illis materiæ affluxus, ut semper in omnibus hominibus, vel singulis diebus, vel alternis, vel quarto quoque AT III, 458 die, vacuentur ; dari autem rationem cur aliquis humor unâ tantum die, alius duobus, alius tribus indigeat ad maturescendum. Alteram etiam, Cur nempe poris apertis tota aut ferè tota materia expurgetur : facilè solves, advertendo multò difficilius esse poros planè clausos aperire, quam postquam semel aperti sunt impedire ne rursus claudantur ; adeo ut satis magna copia materiæ debeat effluere antequam claudantur ; Imo ferè tota debet effluere, cum nulla est cavitas, nisi quæ ex affluxu istius materiæ, partes vi distendentis, efficitur ; quia partes distentæ ad Clerselier I, 400 situm naturalem redire debent, antequam pori claudantur. Si autem sit cavitas per exesionem partium facta, concedo quidem illam materiâ corruptâ plenam manere post expurgationem ; adeo ut cum pori aperti sunt, non nisi pars exuperans, et latera cavitatis impelles, expurgetur, quæ potest esse decima vel vigesima tantum pars materiæ in illa cavitate contentæ : sed quia sola est hæc pars exuperans, quæ febris paroxismum accendit, ideo sola videtur esse numeranda, et ita semper verum est, totam materiam febris expurgari in singulis paroxismis. Quantum autem ad Gangrenam, etsi sanguinis circulatio, in aliquâ parte impedita, possit aliquandò esse remota eius causa, proxima tantum est corruptio sive putrefactio ipsius partis, quæ ab aliis causis, quam ab impeditâ circulatione potest oriri, atque, ipsâ iam factâ, circulationem impedire.

Quæ de palpitatione habes, non mihi satisfaciunt, et tam varias judico esse posse eius causas, ut non ausim etiam aggredi ipsas hîc enumerare. AT III, 459 Non etiam existimo excrementa difficiliùs egredi per pilos amputatos quam per integros, sed planè econtra facilius, nisi fortè cum radicitùs extirpantur, et pori per quos egressi fuerant occluduntur ; multique capitis dolores experiuntur, cum longos alunt pilos, iisque postea liberantur, capillis amputatis. Causam autem cur capilli amputati crescant, puto esse quod excrementa copiosiùs per amputatos egrediantur : Hocque etiam confirmat experientia ; quia maiores recrescunt, quam si nunquam fuissent amputati, quia nempe ob majorem copiam excrementorum per ipsorum radices transeuntium, eæ ampliores evadunt. Denique convulsionem non puto fieri propter tunicarum densitatem, sed tantum quia valvulæ quædam in nervorum tubulis existentes, præter ordinem aperiantur, aut claudantur, quod et spirituum crassities, et organi læsio, ut punctura in tendine vel nervo, causare potest. Vale.